CAPVT II.

CAPVT II.

An Indica Priuilegia sint fauorabiliter accipienda, augenda, & amplianda.
6
*IVxta grauium Scriptorum sententiam
videtur cum distinctione loquendum. Aut enim priuilegia sunt pura beneficia, quæ nulli præjudicium afferunt, nec derogant juri communi, aut alicujus tertij: vel secus. Si primum, fauorabiliter accipienda sunt, augenda, & amplianda, seruatâ tamen verborum proprietate. Si secundum, restringenda sunt, quia odium continent: odiosum enim est quod à jure communi exorbitat, aut alicui ingenerat præjudicium: odia autem esse restringenda, celebris regula juris in 6. pronuntiat. Sic. P. Suarez Lib. 8. de legibus Cap. 7. P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disputat. 4. Puncto 10. & alij apud ipsos. Nihilominus
7
*Dico primò. Priuilegia Indorum propria
latè interpretanda sunt, juxta ea omnia, quæ Doctores circa hujusmodi interpretationem affirmant. Sic Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 26. num. 110. juxta doctrinam Tiraquelli, & Barbosæ. Fr. Ioannes Baptista suprà. fol. 144. pag. 2. & alij. Quod probo ex receptissimâ do
ctrina apud Scriptores, juxta quam priuilegia, etiamsi odium aliàs contineant ob rationem dictam, latè interpretanda sunt, quando cedunt in fauorem religionis, ac piæ caussæ, de quo aliàs dictum: & videri pro eo potest P. Suarez suprà num. 7. P. Palaus. num. 5. apud quos alij. Bonacina Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 3. Puncto 7. §. 1. num. 5. vers. Diui regulariter cum Patribus Henriquez, Salas, Sancio, & aliis. Atqui Indorum priuilegia cedunt in fauorem religionis, & caussæ piæ: ergo amplè interpretanda sunt. Major constat, & Minor ostenditur: quia cedunt in fauorem fidei, & conuersionis. Indorum, vt est compertum: vnde Pontifices id solent in concessione testari, vt videri potest specialiter in Bullis Pauli V. Vrbani VIII. & Innocentij X. quarum exordium est, Animarum saluti. Item piæ caussæ
Et etiam caussæ piæ.
negotium agitur, quandoquidem Indi miserabiles personæ sunt, vt probat Dom. Solorzanus suprà Lib. 1. Cap. 27. per totum: vbi eorum priuilegia ex tali titulo ipsis conuenientia recenset. Vnde irrefragabilis est consequentia.
8
*Dico secundò. Idem dicendum est de pri
uilegiis respectu eorum quibus propriè non conueniunt. Sed ministerialiter, iuxta dicta num. 3. quando ex lata interpretatione erga ipsos fauor in Indorum cedit commodum, sicut num. 5. dicebamus. Et hoc etiamsi priuilegia contra ius commune sint, aut odium aliud videantur continere. Quod quidem eodem probandum fundamento, quo præcedens Assertio roborata: nam ex eâ parte fauor religionis, & caussæ piæ habetur: vnde & debeant ampliari.
Dico tertiò. Si priuilegium aliquod sit contra
ius commune, aut aliàs odiosum, ex quo nulla vtilitas ad Ministrum veniat, non debet amplè interprerari. Ratio videtur clara. Quia priuilegium huiusmodi non habet rationem talis respectu Ministri: ergo nullum est fundamentum cur possit in ordine ad illum ampliari.
9
*Dico quartò. Ordinariè, & vt in pluri
mum, non improbabiliter loquendo, priuilegia etiam respectu Ministrorum possunt amplè interpretari. Id probo. Nam ordinariè priuilegia commodum aliquod Ministris afferunt: negari enim nequit quin potestas dispensandi, & faciliori ritu administrandi Sacramenta, commodissima Ministris sit: sic enim non solùm minor est eorum labor, sed etiam multis anxietatibus liberantur, dum implexas & turbatas conscientias dispensationis reddunt beneficio serenas, & in statu saluationis constituunt eos, qui sine remedio aliàs perituri videbantur. Quòd si dicas | hoc vltimum iam in vtilitatem Indorum cedere; primum certè non cedit tantùm, & ita locum habere etiam in dispensationibus potest, per quas Ministri à labore aliquo eximuntur. Accedit,
vt probabile hoc sit, verosimilis Bonacinæ doctrina suprà Puncto 8. num. 20. vbi ait quòd si priuilegium concedatur indefinitè & generaliter, præsumitur concessum in fauorem illius, cui facultas committitur: vt si alicui concedatur facultas ad dispensandum, vel ad audiendas Confessiones indefinitè, seu cum personis indeterminatis. Sic ille cum PP. Suario & Sales, ac Rota Romana: secus si concedatur personæ designatæ. Cùm ergo priuilegia Ministris Indicis concessa sic se habeant, dici possunt illis concessa: & quia commodum illud non sistit in ipsis, sed ad Indos respectum includit, ex eo dici potest amplè interpretanda. Et etiam quia Religiosis conceduntur, si Ministri tales sint, immò & si non sint tales, sed quæcumque personæ sacræ: quia negotium religionis agitur, dum personæ sacræ taliter honorantur, in quo etiam pietatis respectus admiscetur, vt dici etiam caussa pia possit. Vnde & idem dicendum de priuilegiiis, quæ pro Hispanis, & aliis Indiarum incolis conceduntur.
10
*Dico quintò. Priuilegia dicta ex eo quòd Regibus Catholicis videantur concessa, di
ci potest fauorabiliter esse interpretanda, etiamsi odiosa aliàs propter adductas appareant rationes. Sic Dom. Solorzanus, & Fr. Ioannes Baptista locis adductis num. 7. & quidem quando priuilegia aliqua ad eorum instantiam concessa sunt, non videtur posse dubitari. Potest autem dici omnia eumdem respectum habere: cùm enim concedantur Ministris à Rege missis, siue ad conuersionem Indorum aliàs destinatis, eidem videntur concedi, quandoquidem communis caussa est, & Pontifices sciunt à Regibus negotium istud cum omni sedulitate tractari. Vnde etsi non expressè, tacitè tamen ad eos videtur directa concessio. Taciti autem & expressi ratio
Cap. Cùm olim,
est eadem, vt notant Doctores in Cap. Cùm olim, de censibus, ibi: Cui renuntiasse tacitè videbatur. Videndus Barbosa ibidem num. 7.
Loading...