De Priuilegijs Indorum circa Præcepta Ecclesiæ. CAPVT XV.

De Priuilegijs circa Festorum obseruationem.
417
*PRo illis sic habet Concilium Limen
se Tertium Act. 4. Cap. 9. iuxta ea, quęquæ Concilium secundum Seßione 3. cap. 90. tradiderat: Porrò Neophyti, quos Ecclesiæ materna indulgentia præceptorum suorum sarcina magnâ ex parte leuandos existimauerit, sequentes tantùm dies juxta Superioris Synodi Prouincialis statutum, obseruare cogantur. Primùm dies omnes Dominicos, vt Ecclesia vniuersalis semper obseruat. Deinde, Diem Natiuitatis Domini, diem Resurrectionis primum, diem Pentecostes primum. Item Circumcisionis, Epiphaniæ, Ascensionis, & Corporis Christi. Beatæ quoque Virginis Mariæ Festum Natiuitatis, Annuntiationis, Purificationis, & Assumptionis. Demùm, Apostolum Petri & Pauli. Sic Concilium: quod dum maternam circa hoc
indulgentiam Ecclesiæ recognoscit, priuilegium indicat Pauli III. cuius mentionem faciunt Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessarijs Indorum Parte 1. Verb. Festum. D. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 27. numer. 94. & seqq. vbi primò ait priuilegium esse Pauli IV. scilicet, numer. 94. sicut in Politicâ Pag. 240. Col. 2. & in fine eiusdem. §. Pauli III. esse testatur, & ita proculdubio asserendum. Ferdinandus Zurita in Enchiridio Indico Quæst. 10. & P. Quintanad. Tomo 2. Tractat. 1. Singul. 11. & alij apud ipsum. Circa quod quæri potest
418
*Primò, an præter dicta Festa tenean
tur Indi ad aliorum obseruationem. Circa quod P. Quintanad. loco dudum citato censet teneri ad Festa S. Ioseph & S. Annæ, quia illa pro omni Ecclesiâ obseruanda proponuntur, & priuilegium Pauli III. de Festis agit, quæ in vsu Ecclesiæ tunc erant, non verò de futuris. Et illud est vnicum assertionis huiusce fundamentum. Sed certè non vrget: quia cùm priuilegium, vt illud Concilium intelligit, & ex tenore adducto constat, ad hoc sit, vt Neophyti designatos tantùm dies obseruare cogantur, huiusmodi exclusio ad futura etiam Festa debet extendi. Particula enim Tantùm omnimodam exclusionem dicit, & ita eius
absolutam vim expendit inter alios Parisius Consilio 48. num. 7. & seqq. Immò indefinitus loquendi modus ad hoc satis, vt probat Textus in Cap. Quia circa, de priuilegijs, ibi: Prædecessor tuus indefinitè decimas Episcopales Monasterio remittendo,
Cap. Quia circa.
cùm nihil exceperit, & potuerit excepisse, & in beneficijs plenißima sit interpretatio adhibenda, nec debeat vna eademque substantia sub diuerso jure censeri, intellexisse videtur non solùm de decimis posseßionum illius temporis, sed futuri. Sic Innocentius III. Deinde vrget ratio à Concilio adducta, quòd scilicet Neophytis sarcina sit præceptorum minuenda, & maternâ sint indulgentiâ tranctandi: ex quo fit ab obligatione multorum Festorum exemptos, quamuis sint illa solemnissima, qualia sunt Festa Resurrectionis & Pentecostes: licèt enim primi illorum dies obligent, ea obligatio specialis non est, quandoquidem sub obligatione Dominicorum dierum habentur. Festum S. Ioannis Baptistæ, Apostolorum, præter Diuos Petrum & Paulum, D. Stephani, Sanctorum Innocentium, D. Laurentij, S. Crucis, D. Michaëlis, Omnium Sanctorum. Quorum solemnitati non venit Festum D. Iosephi, & S. Annæ, secundùm gradus & qualitates ab Ecclesiâ constitutos, vllatenus exæquandum. Cùm ergo circa illa exemptio concessa sit, non est verosimile ad duo præfata obligatos Ecclesiam voluisse. Cui enim licet id quod plus est, licèt etiam & quod minùs, iuxta regulam iuris notissimam, sic intelligendam, vt plus & minùs in eodem genere sint, vt aliàs diximus, & hoc loco constat euenire. Pro quo & L. Filius famil. §. finali. D. de donationibus. Ex quâ idem P. Quintanad. Tractat. 6. Singul. 7. in fine, & ex Cap. quodam Ex parte malè citato probat priuilegia Indis concessa, & alijs Neophytis, ad mixtionem aliquam habentes extendenda. Prætereà, Priuilegium hoc in fauorem fidei militat, vt est manifestum; quæ autem talia sunt, amplè interpretanda esse sæpiùs dictum iuxta communem scriptorum attestationem, quod & citatus Auctor agnoscit suprà, Singular. 6. numer. 6. vbi & de priuilegijs circa ieiunia sequitur.
419
*Idem etiam dicendum de Festis, quæ
ab Episcopis post huiusmodi concessionem institui possunt, ijs seruatis, quæ sacri Canones circa talem institutionem iniungunt. In quo quidem citatus scriptor ex aduerso stat, idem affirmans quod de duobus illis Festis auctoritate Apostolicâ constitutis: nisi Episcopi Indos exciperent, vel aliunde ex Bullâ aliâ excepti sint. Sic num. 6. Sed similiter refellendum, & à fortiori. Potest autem dubitari an stante priuilegio dicto, vt scilicet Indi ad alia Festa non cogantur, possint nihilominùs Festa constitui, ad quorum illi obseruantiam obligentur. Et satis verosimile est non posse, quia contra Apostolicam est prohibitionem: etsi id admittatur, inutile reddi poterit priuilegium: quia etiam circa Festa, pro quibus exceptio conceditur, obligatio esse poterit, cùm pro omnibus eadem ratio sit; etsi in ordine ad Festa futura extendi potest, pro alijs item poterit obligatio eadem, ijs, quibus Pontifex leuare onus intendit, imponi. Quo non obstante, in casus
Exceptus casus.
alicuius contingentiâ ordinariâ auctoritate vti Episcopi poterunt, & pro diebus aliquibus ad obseruantiam Festi alicuius obligare: quia hoc ad congruum regimen spectat, neque est credibile à Pontifice, cuius solicitudo in commune fidelium bonum incumbit, prohiberi.
420
*Ex quo manifestum relinquitur Indos
non obligari ad Festa illa, quæ ab Vrbano VIII. in Bullâ moderationis illorum vt obligatoria proponuntur; scilicet Sanctorum Innocentium, & S. Syluestri. In quo quidem P. Quintanad. non aduersatur, vt videri potest num. 7. Aut enim hæc Festa obseruabantur ante priuilegium Pauli III. & sic pro illis obligatio sublata est: ex eo autem quòd de nouo à Pontifice vt obligatoria proposita sint, noua obligatio non consurgit, quia illam Pontifex non intendit imponere, sed antiquam confirmare: vnde exempti ab eorum | obligatione, eam non contrahunt ratione declarationis. Si autem non obseruabantur, ratione nouæ Constitutionis non accrescit obligatio: quia intentio Pontificis non est Festa addere, sed eorum multitudinem moderari, vt ex tenore CōstitutionisConstitutionis apparet. Vnde existimat citatus Auctor, & ex professo probat Festa dicta non obligare, vbi consuetudine receptum erat, vt non obseruarentur, videatur Singul. 2. Quod fundamentum licet non omnino firmum sit, quia moderatio cum obligatione duorum illorum Festorum stare potest, quandoquidem respectu quamplurium aliorum est sublata: in casu tamen nostro specialiter aptari potest, quia Pontifex non intendit suâ Constitutione nouam sarcinam recèns conuersis imponere, quos Ecclesia maternâ vult indulgentiâ confouere. Et quidem generaliter loquendo Constitutio dicta pro moderatione Festorum est, & alleuiatione fidelium circa onus prædictum; & ita proportionaliter de Neophytis dicendum, eos scilicet per eandem non grauari, sed potiùs onere liberari. Quod quidem ad illud saltem applicandum, vt onus nouum non censeatur impositum, vt hoc alleuiationis genus reputari possit; in sua videlicet moderatione circa prædictam obseruantiam conseruari.
421
*Secundò quæri potest an cogi ad laborandum possint in Festis, quæ pro ipsis de pręceptopræcepto
non sunt. Circa quod est admonitio Concilij Limensis citata Act. & Capite. vbi sic dicitur: si qui autem Indorum plures alios dies festos nostro more seruare voluerint, & in ijs ab opere seruili vacare, integrum sit eis facere ex deuotione: neque vllo modo in ijs laborare, à quoquam penitus compellantur.
Sic Concilium: cuius verba graue præceptum non continere, sed solùm habere rationem admonitionis, directionis, consilij, & deprecationis, affirmat P. Quintanad. Singulari 11. citato numer. 3. Quod quidem ante eum docti aliqui Magistri tenuerunt. An autem aliunde grauis obligatio consurgat, diuersæ quæstionis est. In qua ex citatis Dom. Solorzanus, Fr. Ioannes
Baptista, & apud ipsum Fr. Ioannes Focher, cùm illicitum dicant, de peccati grauitate non disputant. P. Quintana peccatum esse mortale negat, si Indorum domini eos fortiter & suauiter ad laborandum impellant. Et hoc quidem tenuit P. Ioannes Perez Menacho. Quòd si violentia diræ tractationis accedat, graue quidem peccatum erit, sed non ab eo diuersum, quod tales vim facientes committerent, si eos in quibuscumque aliis diebus ad laborandum compellerent. Cùm enim obligatio Festorum sublata sit, perinde se habent, acsi talia non essent. Ex eo autem intuitu, vt copia metallorum sit, quæ in communem vtilitatem redundat, posse ad laborandum cogi, tenent aliqui apud Dom. Solorzanum num. 98. qui tamen num. 99. contrarium se consuluisse testatur, eo quòd magis fauorabilis sit Festorum obseruatio: pro quo Auctores & alia eruditè congerit in sequentibus. Ad quæ quidem dicere possunt ij, qui ex aduerso stant, esse quidem verissima quando obligatio Festi vrget: in casu autem nostro, cùm obligatio sublata sit, aliam esse rationem: cùm aliàs labor huiusmodi vtilis laborantibus sit, qui ex eo iustam mercedem accipiunt, vt suæ ordinariæ indigentiæ succurrant.
422
*Sed certè non videtur negari posse
ContrariāContrariam ostenditur.
quominùs in hos, sublatis etiam inhumanis violentiis, graue peccatum possit admisceri. Sit quidem in compulsione suauitas, vt P. Quintana præmonuit: si tamen non solùm suauiter, sed & fortiter Indi, & alij ad laborem compellantur. Ita vt nequeant nisi cum probabili detrimento resistere, labor illis inuitis accidit, nec licet ipsis suo priuilegio vti, quod sine graui compellentium peccato stare nequit. Et priuilegium quidem id secum affert, pro quo admonitio Concilij adiecta. Priuilegiis enim vtimur cùm volumus: ergo Indi, quibus illud circa Festorum obseruationem conceditur, vti eo possunt pro libitu aut non vti. Si ergo vti velint, nequeunt ad laborem forti pertractione compelli. Quòd ergo in hoc peccatum sit,
aut non sit, non debet ex Concilij monitione desumi, sed ex priuilegij conditione in materiâ graui, cuius vsus pusillis istis Ecclesiæ filiis impeditur. Indo equidem volenti matrimonium contrahere cum cognatâ in gradu aliquo ab Ecclesiâ prohibito, sed in quo dispensari potest virtute priuilegij Indis concessi, si quis obstaculum opponat ob aliquod tantùm apponentis commodum, grauiter proculdubio peccabit; neque alia ratione, nisi quia priuilegij Apostolici vsum impedit, idque in materiâ momenti magni. Pro quo est Cap. Quantò, de Priuilegiis,
Cap. QuātòQuantò, de priuilegiis.
vbi: & sic Apostolicorum priuilegiorum, non vim & potestatem, sed sola verba seruantes &c. Concludit autem sic Pontifex: Si super hoc ad Nos clamor denuò ascenderit, non poterimus conniuentibus oculis pertransire, quin promulgatores talium sententiarum seueritate debitâ castigemus. Sic Honorius Tertius, vbi tamen de indirecto impedimento tantùm agebatur, vt ex Summario Capitis eiusdem constat. Præterquam quòd si talis compulsio liceret, priuilegium Indis præiudiciale foret, contra regulāregulam Iuris sat celebrem 61. in 6. sic habentem: quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in
eius dispendium retorquendum. Si enim Indi communi iure censerentur in ordine ad Festorum obseruationem, non possent in illis ad laborandum compelli: cùm ergo stante priuilegio compelli posse dicantur, perspicuum est gratiam in eorum retorqueri dispendium. Et hæc profectò illorum miseranda conditio, cui vsus magis, quàm ratio, iustitia, ac pietas suffragatur: vt quidquid pro ipsorum alleuiandis oneribus Principum benignitate disponitur, in eorum passim videatur incommodum retorqueri. In quo non iam quæstio circa ius vertitur, cùm agi contra ius omne exploratissimum sit; sed cauteriatarum audaciam & immanitatem traducere, vt ab iis, quibus rerum istarum incumbit cura, remedium aliquale prouideatur.
423
*Et hæc quidem non solùm de Indis in
telligenda, sed etiam de Æthiopibus, licet mancipia sint: non possunt enim ad laborandum compelli, cùm eisdem, quibus Indi, priuilegiis perfruantur, vt ostendimus. num. 129. & in illis quidem videtur maior esse ratio, eo quòd maius dispendium ex priuilegio subeant, quàm Indi, qui effugere multoties coactionem possunt, cùm tamen mancipia id assequi nequeant, sub | manu semper dominorum constituta. Et de In
Et de Indis mancipiis.
dis in seruitutèm redactis, vt sunt Christianorum plures, dubitari nequit priuilegio præfato frui, vnde ab laborandum nequeunt violenter adstringi: seruitus ergo priuilegij fruitioni non obstat. Ex quo efficaciter argui potest: nam Æthiopes liberi possunt priuilegio frui: ergo & serui. Consequentia est clara: quia seruitus non obstat priuilegij fruitioni, vt in Indis constat. Licet autem Concilium Limense admonitione præfatâ de Indis loquatur, vt constat ex verbis illis: si quis tamen Indorum &c. in Decreto tamen de Neophytis locutum, vt illa satis expressa verba manifestant: Porro Neophyti, quos Ecclesiæ materna in
Concilium Limense 3.
dulgentia &c. In admonitione verò de Indis specialiter loqui oportuit, ob grauissimam, quam pati solent in metallis effodiendis vexationem; & quia imbecilliores sunt. Ratio autem ab eodem adducta de materna indulgentia, quæ debet teneris filiis impendi, ad omnes extenditur, vnde & dispositio pariter, iuxta vulgatum iuris axioma, de quo aliàs, Vbi est eadem ratio &c.
424
*Sed esse circa hoc peculiaris difficultas
potest ex eo consurgens, quòd Bulla Vrbani Octaui de moderatione Festorum publicata, & iuxta eam multorum Festorum obligatione sublatâ, quæ etiam ex consuetudine, aut speciali lege fuerant introducta, Episcopi aliquid ad ea seruanda ex deuotione monuerunt, & Indulgentias obseruantibus sunt pariter dilargiti. Si ergo Neophyti ea seruare velint, vt multi ex Hispanis seruant, eritne speciale peccatum eos ad laborandum compulisse? Ad quod videtur dicendum in eo graue non esse peccatum, quia materia priuilegij penitus sublata est: erat enim priuata lex, quatenus lege circa alios stante, ab ea illi eximebantur. Atqui lex penitus circa dicta Festa cessauit: ergo & priuilegium: vnde & cessat peccati materia ex eo quòd Neophyti suo priuilegio vti prohibeantur. Quòd autem Episcopi ad obseruationem hortentur, & gratias concedant, dominorum ius erga seruos non tollit, neque aliis nouum ius tribuit, vt possint titulo peculiari resistere, ex quo iniuria peculiaris subsequatur. Cùm prætereà videamus maiorem populorum partem Festa huiusmodi non seruare, vnde neque domini tenentur eam seruis indulgentiam exhibere. Sicut enim plebi minuuntur Festa, ne commodis ad vitæ sustentationem laboris cessatione priuetur, ita & dominis hæc debet prodesse gratia, ne scilicet seruorum operis multiplici Festorum vacatione fraudentur. QuāuisQuamuis
Oppositum verosimile.
autem oppositum posset non inuerosimiliter comprobari: à probationibus abstineo, quia nullus est futurus, qui in praxi huiusmodi sententiam amplectatur.
425
*Dum autem Neophyti sponte in die
bus festis suo vtentes priuilegio laborant, posse Hispanos eorum labori superintendentes operam suam præstare, admonet P. Quintanad. num. 3. addens posse etiam per se ipsos laborare, dummodò plus spatij quàm duarum horarum non sit: illa enim gubernatio actus est potiùs dominij, aut libertatis, quàm opus seruile. Sed certè si labor superintendentis ita necessarius sit, vt sine eo peragi commodè opus nequeat, cui Neophyti incumbunt, continuari per maius spatium poterit, quia in priuilegio eorum videtur id verosimili consequentiâ concessum. Neophytis enim conceditur vt laborare possint, & id intelligendum de illo præsertim laboris genere, in quo illi solent occupari. Si ergo occupatio talis commodè stare nequeat, nisi Hispanis, qui labori assistunt, pariter laborantibus, id etiam consequenter indultum, iuxta communem doctrinam de priuilegiis, pro qua videri potest P. Suarius Lib. 8. de legibus Cap. 11. num. 7. Bonacina Tomo 2. Disputat. 1. Quæst. 3. Puncto 6. num. 7. & alij, apud quos congrua exempla succurrunt de ministro pro Missa dicendâ Interdicti tempore, & socio ad recitationem Horarum, aliaque. Debent autem illi Missam audire, si commodè possint. An autem Neophyti ad eamdem audiendam teneantur, ita vt priuilegium tantùm circa
laborem versetur, quem licitum reddit, hæret P. Quintanad. n. 6. sed res est penitus explorata, cùm in Bulla obligatio seruandi prædicta Festa absolutè tollatur, quorum obseruatio in auditione Missæ magna ex parte versatur. Et cùm Pontifex nullam circa hoc limitationem addiderit, neque nos addere debemus: vbi id omnino conuincit, quod ex Cap. Quia circa, de priuilegiis positum n. 418. Cùm nihil exceperit, & potuerit excepisse,
Cap. Quia circa.
ac in priuilegiis plenißima sit interpretatio adhibenda. &c.
426
*Tertiò inquiri potest an Parochi In
dorum teneantur priuilegium hoc ipsis manifestare. Circa quod Ferdinandus Zurita in Enchiridio Indico Quæstione 10. affirmatiuè respondet, quando illius extat ignoratio: secus autem, si Indi à multo iam tempore illo non vtantur, & transgressores Festorum puniantur: immò tunc ait Parochos male facturos, si priuilegium in memoriam reuocarint ex D. Thoma 1. 2. quæst. 97. artic. 2. & 3. & quæst. 90. artic. 4. subdens non valde culpabilem videri Parochi simulationem, si priuilegio non appareat renuntiatum; vbi id studet, vt Indi paulatim se reducant ad obseruantiam iuris communis: hoc enim ex legislatoris verosimili voluntate descendit, & reprobari non potest, vt in simili docet D. Thomas suprà q 96. artic. 2. & qu. 97. artic. 1. & 4. Sic Auctor dictus: quod videtur probare Dom. Solorzanus num. 97. Circa illud tamen adnotare iuuat, posse quidem contingere vt Indi ante aliquod tempus cœperint Festa, pro quibus priuilegium extat, obseruare: nec tamen consuetudinem talem sufficere, vt ad commune jus reducti debeant existimari: quandoquidem consuetudo talis potuit ex priuilegij ignorantia descendere, vnde & inuoluntaria fuit; quia ignorantia facit inuoluntarium. Pro quo sunt Doctores, quos adducit & sequitur Diana. Parte 6. Tract. 5. Resolut. 9. vbi & in obseruatione Festorum exemplum apponit.
427
*Zelus prætereà ille reducendi Indos ad
ius commune, non videtur secundùm scientiam, quia Pontifices nolunt eo modo ad reductionem vti, qui in errore fundatur, sed hortationibus, vt constat ex Bullis, quæ de dispensationibus circa matrimonia agunt. Et quidem Indi ita propensi ad laborandum sunt in suis agellis, vt difficilè illis persuaderi possit, quod in Festis, in quibus dispensati non sunt, à labore abstineant. Dum er|go obligatos se ad plura Festa sibi habent persuasum, occasio illis multiplicis transgressionis offertur; quam vitare cùm debeant Parochi, non possunt à peccato graui in simulatione circa priuilegij reuelationem excusari. Et vtinam dissimulatio dicta ex bono illo oriatur zelo, & non ex turpis lucri respectu, vt scilicet plura Festa cùm sint, Indorum crescant obligationes. Neque D. Thomas omnibus citatis locis quidquam habet, ex quo illius Auctoris doctrina possit vel apparenter confirmari. Ex Artic. autem 2. Quæst.
96 illud pro Indis facit, quod S. Doctor his ait verbis: non est idem poßibile puero, & viro perfecto: & propter hoc non ponitur eadem lex pueris, quæ ponitur adultis. Multa enim pueris permittuntur, quæ in adultis lege puniuntur, vel etiam vituperantur. Et similiter multa sunt permittenda hominibus non perfectis virtute, quæ non essent toleranda in hominibus virtuosis. Sic ille. Quod quidem casui præsenti conuenienter aptatur, cùm constet Neophytos puerorum instar esse, & ita circa leges non debent adultorum more tractari, vnde neque conandum vt ad communia iura dissimulatione priuilegiorum in omnibus, & per omnia reducantur.
Loading...