CAPVT III.

CAPVT III.

Parochis Indorum vt sit prohibita cohabitatio fœminarum, & obseruanda circa illam.
52
*DIctum de hoc Titulo 14. num. 15. &
seqq. vbi Concilij Limensis tertij grauissimum Decretum adductum, cuius tamen hoc loco circa cohabitationem huiusmodi peculiaris prohibitio discutienda. Sic ergo Act. 3. Cap. 19. in fine habetur: Sed neque iuuenculas Indas adseruitia domestica, siue perpetuò siue etiam per vices alternantes, tenere vllâ ratione permittantur: sed aut famulatu virorum, aut, si opus erit, mulierum satis ætate prouectarum seruitio vtantur. Sic ibi. In quo quidem Concilium Sacrorum Canonum est instituta secutum. Nam Cap. In
Alia Sacrorum Canonum.
hibendum, quod est primum de Cohabitat. Clericor. ita dicitur: Inhibendum est vt nullus sacerdos fœminas, de quibus suspicio potest esse, retineat. Sed neque
illas quas Canones concedunt, matrem, amitam, & sororem: quia instigante diabolo & in illis scelus perpetratum reperitur, aut etiam in pedisequis earumdem. Sic ibi. Et Cap. A nobis, eodem Titulo, ita dicitur: Cum Clericis quoque non permittas mulierculas | habitare, nisi fortè de illis personis existant, in quibus
Cap. Anobis, eodem Titul.
naturale fœdus nihil permittit sæui criminis suspicari. Sic Innocentius III. cùm prius Caput deductum fuerit ex Concilio Moguntino. Personas autem magis in speciali designat Lib. 37. Titul. 6. Part. 1. Nec videtur dubitari posse de graui circa hoc obligatione, grauitate rei ipsius, & Canonum verbis inspectis, quamuis vsus notabilem indux
erit laxitatem, vt sententia illa, quam adducit Glossa in citat. Cap. Inhibendum, videatur admittenda, illud scilicet procedere de Clericis suspectis & iuuenibus, ac de mulieribus etiam suspectis: pro quibus etiam Lib. 38. Titul. eodem: cessante ergo suspicione, stare cum illis habitatio poterit. Videatur inquam admittenda, ne plurimos grauis huius præcepti reos, qui bonâ aliàs fide procedunt, & æternæ damnationi addictos fateamur. In casu autem nostro minimè est tale
aliquid admittendum, cùm Concilium permissionem circa hoc omnem abscindat, dum ait: Neque vllâ ratione permittantur, & circumstantiæ tales sint, vt oporteat iis attentis cautelam specialissimam adhibere. Inter Indos enim viuitur, de quorum conuersione agitur, & à quorum persuasione longissimè omnis debet esse suspicio, quæ suos possit maculare Pastores.
53
*Sed circa hoc casus non prætereundus
occurrit. Ægrotat Parochus languore prolixo, qui grauet medicum, & multò magis patientem: fœminarum seruitio illi est opus, quia vbi non est mulier, ingemiscit egens. Eccli. 36. v. 27. nec prouectæ satis ætatis, vt Concilium loquitur, ad id idoneæ. Quid ergo faciat miser inter angustias deprehensus? Quid insuper, si contingat infirmum corpore, animo etiam periculosius infirmari, & cum seruitricibus non solùm cogitatione & verbo, sed & opere, semel & iterùm, immò & sæpè peccare? Circa quæ
Dico primò. Si necessitas manifesta sit, sine
graui peccato potest iuuencularum seruitium assumi. Sic habetur in Cap. 4. de Regulis Iuris, Lib. 5. vbi sic dicitur: Quod non est licitum in lege, neceßitas facit licitum. Sic hodiè si quis ieiunium fregerit ægrotus, reus voti non habetur. Sic ibi. In casu autem
Cap. 4. de Regul. Iur.
nostro manifesta est necessitas, vnde & licita fractio, si tamen fractio legis, vbi illam constat non obligare. Sic citandi Assert. 3.
54
*Dico secundò. Ad assumptionem præ
fati famulatus non est necessarium quod damnum seu grauamen subsecutum sit notabile, sed sufficit probabilis existimatio de illius grauitate cum manifesta experientiâ alicuius non euidenter leuis nocumenti. Quod probari potest ex receptissimâ doctrinâ circa opinionem probabilem, quòd scilicet illam possit tutò quis amplexari. Nam ex probabili fundamento nocumenti nascitur probabile etiam iudicium, quòd lex tunc non vrgeat: nam vbi euidens est, euidenter sequitur posse à verbis legis recedi: ergo vbi probabile, sufficiens est ad probabile iudicium, quod securè in praxi sic iudicans possit amplecti. Neque enim credibile est prudentem legislatorem, Ecclesiasticum præsertim, iuxta pietatis regulas procedentem, eo cum rigore obligare velle, vt non nisi cùm euidens est nocumenti periculum, à verbis legis possit recedi: quia sicut homines vt vitæ suæ aut saluti consulant, non solùm euidentia pericula, sed probabilia etiam vitare debent: ita & legislator communi circa hoc bono debet attendere, & naturali inclinationi conseruandæ vitæ condescendere. Quod quidem in exemplo ieiunij
nuper allato euidenter apparet: non vult enim Ecclesia infirmos obligare lege de ipso latâ, quam sic receptissimus vsus interpretatus est, vt tunc cessare illius censeatur obligatio, quando notabilis alicuius imminet probabile nocumenti periculum, iuxta medicorum iudicium, aut propriam experientiam. Si enim euidens tantùm periculum ad deobligandum esset necessarium, rarò vsus carnis liceret, cùm illius necessitas solùm ex probabilibus haberi soleat coniecturis, & à medicis præscribi. Et ita communiter philosophantur de Ieiunio agentes quoad substantiam assertionis, quorum sententia conuenienter potest breui hoc nostro discursu comprobari.
55
*Dico tertiò. Si lapsus iterati sint, ita
vt proxima occasio censeri possit, probabile videtur non obligari Parochum ad prædictum famulatum dimittendum, & absolui posse, stante firmo proposito inposterùm abstinendi etiamsi expertus sit se post Confessiones aliàs recidisse. Sic colligitur ex multorum Doctorum sententiis, circa filios familias, famulos, medicos, chirurgos, mercatores, & circa eos generaliter, qui si dimittant peccandi occasiones, commodam pariter vitæ sustentationem amittent, ægrè, si dimiserint victuri, & sic potiùs morituri. Quod quidem & ad Parochos accommodari posse, qui occasione Confessionum, aut Extremæ vnctionis, dum fœminis Sacramenta ministrant, grauiter labi contingit, graues Auctores affirmant, qui videri possunt apud Dianam Parte 3. Tractat. 5. Resolut. 3.
Diana.
iunctis ijs, quæ habet, Tractat. 3. Resol. 269. & Parte 5. Tractat. 14. Resolut. 107. & 108. Auctoribus autem ab eodem adductis addendi Bassæus in
Bassæus.
Floribus Theologicis. verb. Absolutio, num. 7. vbi ait absolui posse Concubinarium, qui non dimittit Concubinam ob aliquod graue incommodum. P. Martinon Tomo 5. Disputat. 53. num. 287. vbi idem affirmat quando occasio non potest relinqui sine
P. Martinon.
graui scandalo, vel infamia vel magno detrimento spirituali, aut temporali, & Pœnitens proponit firmiter vti auxilio diuino. P. Bauny Tomo 1. Tractat. 4. Quæst.
P. Bauny.
14. Dicto. 3. vbi adductis alijs, in quibus sunt P. Laymam, & Mag. Candidus, Assertionem probat Primò, quia cùm est iusta caussa exponendi se periculo peccandi, pœnitens nec occasionem vult expressè & actu, nec peccatum ex eâ consequens, sed commodum suum, nempè priuationẽpriuationem damni, in famâ, honore, pecunijs; quo bono non frueretur, si occasionem prædictam amitteret, aut vitaret. Secundò, quia iusta & rationabilis caussa efficit, vt eam nolenti deserere, non sit plenè voluntaria, nec illi in culpam imputetur; cùm naturali iure liceat cuique honorem suum defendere, vitæ, & statui necessaria non omittere, secundum Nauarrum in Manuali Cap. 3. num. 21. Cap. 14. num. 35. Ergo talis occasio defectu voluntarij vitiosa non erit. Sic ille. Remigius in Praxi Parochorum editionis 4. Tractat. 2. Cap. 6. §. 14. & in terminis magis specialibus loquens Ioannes Sancius in Selectis Editionis Lugdunensis Disput. 10. num. 20. quem tamen impugnat validè P. Arriaga Tomo 8. Disputat. 38. num. 35. & seqq. tam|quàm improbabiliter locutum; vnde neque à Diana admissus Resolut. 108. citatâ. Sed casus noster vrgentior est, vt constat. Pro quo & videndus Thomas Hurtadus Tractat. 1. Cap. 4. vbi cum P. Laymam Tomo 1. Tractat. 6. Cap. 4. numer. 7. §. Excipe, graue incommodum corporis excusare asserit.
56
*Dico quartò. Vt Assertio præcedens
possit probabiliter sustineri, aliqua adiicienda sunt, sine quibus minimè sustineri potest.
Primum, vt seruitrices dictæ non cogantur ad præfatum ministerium, non solùm quia liberæ sunt, sed etiam quia ad persistendum in statu peccati cogerentur. Inuitari autem possunt, quia
1. Non cogendas seruitrices.
necessitas facit, vt periculum, cui exponuntur, voluntarium inuitanti non sit, iuxta nuper dicta. De coactione autem alia est ratio, quia non est illis liber exitus à peccati statu, in quod etiam inuitæ pertrahuntur.
Secundum, vt Parochus illis tempus ad Con
fessionem peccatorum tribuat, illasque exhortetur, vt de peccatis pœniteant, & propositum emendationis concipiant, nec sibi deinceps, si ad peccandum prouocauerit, vlla ratione conniueant. Hoc namque non solùm herilis cura, sed multò magis Parochi requirit officium.
Tertium, vt non solùm instante Confessionis
tempore, sed ante illud etiam præceptum fraternęfraternœ correctionis adimpleat, exhortando prædictas, vt à peccato abstineant, nec prauo suo moueantur exemplo, qui, si vt fragilis labitur, cum proposito tamen emendationis subinde confitetur.
Quartum, vt easdem instruat non peccare se
mortaliter, eò quòd eas assistentes habeat, etiamsi aliquando libidinosæ persuasioni consentiant, quia extra domum maioribus sunt periculis obnoxiæ, neque habent ita commodam vitæ sustentationem. Supponerem ita se habere, vt frequenter contingit, & in casus contingentiâ mihi assertum. Sed quid si tale aliquid non extet, & tales honestiùs, & cum decenti ad vitam subsidio agere extra domum Parochi possint? Contra
Sed casus excipitur.
rium prorsus dicendum, teneri inquam recedere; immò & non accedere, si quod est futurum præsentiant, ex communibus regulis circa hanc materiam, de quo citati pro Assert. præcedentib.
57
*Quintum, si cum his modò seruienti
bus occasio peccandi vrgeat ob specialem affectionem, quod tamen speratur non ita fore cum alijs, dimittendæ illæ, etiamsi incommodum aliquod, non tamen notabile, ex mutatione sequatur. Si autem idem cum alijs futurum, retineri priores possunt, sic enim non multiplicantur peccata, & minùs est scandali. Vt autem illud cesset, quod ex Confessione prædictarum, & infamiâ item apud Confessarium oriri potest, neque enim illæ nisi explicatâ complicis qualitate confiteri scient, debebit Parochus eas monere, vt eidem Confessario, cui Confessus ipse fuerit, confiteantur, si id commodè fieri possit. Sed numquid
An possint eidem confiteri.
poterunt confiteri ipsi? Affirmant plures, quos adducit, & sequitur Bassæus verb. Concubinatus, numer. 6. & in specie casus nostri Portel Tomo 2. Casu 50. num. 1. secluso periculo noui consensus carnalis, aut defectu doloris, & inter caussas, quęquœ hoc licitum reddere possunt, vitationem infamiæ adducunt; si videlicet expediret fœminam apud alium Confessarium non infamari. Est autem
Admittitur vt probabile.
idem de Parocho in casu nostro, & similibus, & cùm sit probabile, non est cur illud penitus debeamus improbare, licèt improbet P. Fagundez in Præceptum 2. Ecclesiæ, Lib. 4. Cap. 3. num. 35. ob auctoritatem Cœlestini Pontificis in Cap. Non
debet 30. quæst. 1. vbi grauissima pœnitentia imponitur ei, qui cum eâ carnaliter commiscetur, cuius audierat in Confessione peccata, eò quòd, vt ibidem dicitur, filia spiritualis sit. Sic pœniteat quomodo de filia spirituali. Ad quod tamen citati respondent casum Textûs esse diuersum, quia hîc non agimus nisi de audiente peccatum eius, cui carnaliter commixtus est, cùm Textus procedat de eo, qui cùm audierit, posteà spirituali filiæ commiscetur. Iuxta quæ casui nostro parum videtur dicta sententia fauere, cùm de eo agamus, qui non solùm earum peccata audit, quibuscum peccauit, sed quarum iam etiam peccata exceperat; ex quo si non diuersæ speciei peccatum habetur, esse tamen circumstantiam aggrauantem multi Doctores tenent, quos adducit & sequitur Ioannes Sancius in Selectis, Disputat. 11. num. 5. & 6. Sed nihilominùs stat Doctorum, quos citauimus, non improbanda sententia; quidquid enim de qualitate circumstantiæ illius peccati sit, qui cum filiâ Confessionis peccat, etiamsi demus speciem mutare, totum illud potest audire is ipse, qui peccauit, Sacerdos, rationabili caussâ subsistente, & auditum absolutione delere, cùm in citato Canone, aut alio, prohibitio nulla extet; nec ratio
filiationis (si tamen verè talis est, quod negant multi apud Auctorem citatum, & ille etiam amplectitur, sicut & Pharaonius Tractat. 1. Seßione 11. Casu 5.) obsistere nequeat: nam & veram naturalem filiam baptizare quis potest, & filiam etiam spiritualem à se baptizatam à peccatis absoluere, quod in Parochis est obuium.
58
*Dico quintò. Quæ dicta sunt, vt hoc
auctoritati scriptorum demus, & fragilitati aliquorum, quibus desperationis periculum imminet, aliquantulùm deferamus, raris debent casibus adaptari, & tam ijs, quàm alijs Christi proponenda sententia Matth. 18. v. 8. & 9. dicentis: Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, & proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quàm duas manus, vel duos pedes habentem, mitti in ignem æternum. Et si oculus
Matt. 18. v. 8. & 9.
tuus scandalizat te; erue eum, & proiice abs te: bonum est tibi, &c. cum D. Hieronymi nota expositione in Officio S. Michaëlis. Cui sententiæ alia consonat apud eumdem Euangelistam Cap. 5. v. 29. & 30. vbi ita Dominus: Quòd si oculus tuus
Et cap. 5. v. 29. & 30.
dexter scandalizat te, erue eum, & proiice abs te: expedit enim tibi vt pereat vnum membrorũmembrorum tuorum, quàm totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextra manus tua scandalizat te, abscinde eam, & proiice abs te: expedit enim tibi, &c. Vbi non contentus oculum aut manum dixisse, dexterum & dexteram expressit, vt quæ non solùm vtilia, sed vtilissima sunt, si occasionem proximam peccato præbeant, amputanda demonstraret. Et Diuus quidam Io
D. Ioannes Chrystom.
annes Chrysostomus Homiliâ 17. in Matthæum, ita pro casu nostro exponit, vt per dexterum oculum & manum, mulierem amicam accipiat, de quâ iam sermo præcesserat: illa enim abiicienda | est, si suo aspectu, voce, aut gestu ad libidinẽlibidinem provocarit. Ingemiscet quidem ad hæc infirmus: quomodo enim quis eruto oculo, abscissâ dextrâ, & præciso pede non ingemiscat? Circa quod sic P. Cornelius in citatum locum Matth. 5. scribit: Concupiscentiæ resecandæ adeò viuaciter & tenaciter oculis, & corpori, immò & ipsi animæ inhærent,
P. Cornelius.
insiteque sunt, vt sine ingenti vi & doloris sensu auelli nequeant: quare qui eas resecant, ita dolent, acsi ipsum oculum, vel dentem sibi eruerent. Norunt hoc experti: inde dicitur mortificatio quòd mortis sensum, doloremque pariat. Sic ille. Ingemiscet profectò, & mortis quidem sensu, vbi mulier non est; sed ingemiscat; & mortis sensu: nam meliùs est sic ingemiscentem in vitam intrare, quàm lenimentis mulierum temporalis peccati, vt Apostolus loquitur, habentem iucunditatem, ad tenebras exteriores, vbi æternus erit gemitus, & stridor dentium, irreuocabili iustissimi iudicis sententiâ condemnari. Quàm erit terribile vocem eius, & aliorum insultantium audire, dicentium. Vlulate Pastores. Videatur Dom. Villaroël visus à me post hæc scripta Parte 1. Pacificæ gubernationis Quæst. 2. Art. 6. Vbi circa materiam præsentem latè & eruditè discurrit.
Loading...