SECTIO V.

SECTIO V.

De necessaria approbatione Reliquiarum, vt de illis Missa, & Officium possint celebrari.
63
*VRbanus VIII. decreto suo, quod in
Breuiarijs apponitur, statuit, vt debeant esse legitimè ab Ordinarijs approbatæ. Vbi quid legitima approbatio importet potest dubitari. Et videtur sanè nihil plus ad effectum huiusmodi exigi, quàm id quod Doctores pro approbatione, vt possint exponi, requirunt: vt scilicet sincerè & non fraudulenter procedatur, morali certitudine habita. Vnde non videtur circa hoc cum eo rigore agendum, quem Barbosa tradit in Tractatu de Dictionibus Dict. 188
Dom. Barbosa.
n. 5. vbi ait dictionem Legitimè adiectam probationi vel ostensioni, importare plenam & veram probationem, & non priuilegiatam, vt per iuramentum, iuxta Iason in l. si quando Col. 2. nu. 9. & seqq. C. Vnde vi. quem refert Cardinalis Tuschus Tomo 3. Lit. D. Conclus. 305. num. 3. qui & nu. 4. cum Alexandro Consil. 119. nu. 9. lib. 2. extendit in tantùm, vt etiam si concurrat Semiplena probatio cum iuramento, non erit legitima probatio. Vbi citatio Cardinalis errat, qui non 3. sed 2. Tomo habet, quæ ex ipso doctus Auctor excerpsit. Non inquam eo cum rigore hîc agendum, quandoquidem vidimus num. præced. priuilegiatam per iuramentum probationem admitti. Vnde & approbatas Reliquias insignes Roma adductas scimus talis probationis adminiculo, quas Missa & officio sacro celebramus,
64
*Et quidem P. Sancius Lib. 2. Oper. moral. cap. 43. nu. 13. cum P. Azor Tomo 1. lib. 9. cap. 8. quæst. 9. affirmat ad priuatam venerationem sufficere si vir pius & fide dignus Reliquias tradiderit, idque absolutè & absque aliqua conditione. Reddit autem rationem, quia in rebus moralibus non est petenda maior certitudo, quàm ad exercendos alios virtutis actus: & nullum formalis erroris periculum adest; cùm ratio formalis venerationis sit ipsa sanctitas, & si aliquando materialiter erretur. Pro quo & stat P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 55. Sect. 2. vers. At verò, & alij passim. Pergit autem citatus Pater, & n. 14. probat vt publicè exponantur Reliquiæ approbationem Episcopi sufficere, neque pro illa speciale aliquid in modo probationis exquirit, quia in eo adducta ab ipso ratio locum etiam habet, sufficere inquam moralem certitudinem, & nullum esse formalis erroris periculum, stante motiuo sanctitatis. Quamuis dictum viri pij &
fide digni fortè non sit iudicandum sufficiens, & ita iuramentum exigendum, quod cum adminiculis, quæ communiter interuenire solent, moralem certitudinem adaugebit. Et sic factum in Reliquia insigni S. Lelij Martyris, pro qua testimonium perhibuit R. P. Mag. Michael Angelus Felipon Ordinis à Mercede Difinitoris pro sua Limensi Prouincia in Capitulo Generali, ab Illustrissimo Truxilliensi Episcopo, dum Limæ consisteret, approbata, & celebrata die 16. Aprilis.
65
*Decreto tamen præfato non obstante, si
ne Ordinarij approbatione potest celebratio Reliquijs exhiberi, in quarum testimonijs clausula illa extat, de qua nu. 62. quæ vrgentissima est. Cùm enim Reliquiæ insignes sint, & concedatur publicæ expositionis facultas, id etiam manifestè conceditur, quod est iuxta Ecclesiæ dispositionem adnexum, vt scilicet possint sacris cum Officijs celebrari. In Oratorio quidem publicè possunt collocari, quod negaturus videtur nemo, vt euidentem concessionis tenorem: ergo & in Ecclesia. Patet illatio, quia eodem modo de Oratorio atque Eeclesia Præfectus Antistes loquitur. Tunc vltra. Stante approbatione Ordinarij circa insignem Reliquiam vt publicè possit exponi, non est amplior approbatio aut licentia circa cultum per officia sacra impendendum necessaria, vt est perspicuum, quia licentia pro cultu huiusmodi ad eum non spectat, sed ad Pontificem, à quo iam inuenitur impensa. Cùm ergo id, quod ad Ordinarium spectabat, à Præfecto Sanctuarij Apostolici concessum sit, & circa hoc in Pontificis Decreto dispensatum, non est iam in quo debeat Ordinarij Officium interponi, quandoquidem, vt diximus, facultas celebrationis consequenter habeatur. Vbi & addendum clausulam dictam videri appositam ad instantiam postulantium, vt labore illo adeundi Ordinarios eximantur, in quo etiam & suæ esse pro Notarijs expensæ solent. Et quod peculiaris licentia non sit pro celebratione necessaria, tenet apertè Pasqualigus de Sacrificio Missæ Quæst. 264. citans
Pasqualig.
P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 7. Singul. 9. n. 5. vbi tamen de solis Sanctis Hispaniæ loquitur, &
P. Quintanad.
quod ad nos attinet ritè & rectè stare eius doctrina potest, dum sic loquitur n. 6. Tandem quæcumquæcumque Ecclesia, Religio, & Monasterium Hispaniæ, quod habet insignem ReliquiāReliquiam alicuius Sancti, de illo celebrat & recitat sine noua consultatione & facultate, vt experientia & consuetudine manifestum est. Sic ille
66
*Sicut autem ad Ordinarium non spectat
Etiam pro celebratione.
prædicta facultas, ita neque quod attinet ad Reliquiæ quantitatem, an scilicet eius magnitudinis sit, quanta per Decretum futura statuitur ad effectum celebrationis cum Missa & Officio. Id quod est consequens ad nuper dicta, quatenus id, quod ad celebrationem spectat, eius Officij non est; posito ergo eius iudicio circa Reliquiæ veritatem, iam functus est munere suo, & reliqua ad circumspectionem eorum pertinent, ad quos & Reliquia. Vnde accidere potest, vt cùm ille non sufficientem existimet, alij probabiliter contrarium arbitrentur, & eorum sententia præferatur, & in praxi laudabiliter obseruetur. In quo nullum momenti alicuius esse inconueniens potest, quandoquidem sanctitas Reliquiæ eadem est, & similis adorationis promeritum. Quemadmodùm Sancti Paulillus, & in nostro Sanctuario Theodulus, Cyriacus, & Rogatus, eamdem adorationem merentur, quam Christophorus, & alij Martyres altitudinis giganteæ. Videantur dicta n. 8. & 9.
Loading...