*Quintò, Ex varijs alijs Declarationibus
Cardinalium, quæ hoc videntur aut statuere, aut
supponere, & à multis proferuntur Auctoribus,
quos præsertim allegat Dom. Barbosa
in Collectaneis citatis, & in Summa Apostolicarum Decisionum verb. Examinatores, qui & se pro alijs citat
locis. Videndæ etiam Declarationes & Resolutiones, de quibus
num. 593. quæ cùm apud Cardinalem Bellarminum extiterint, certissimæ &
authenticæ comprobantur, qua fide publicæ luci
datæ. Videndus etiam P. Fragosus
citato nu. 7.
&
etiam 8. vbi probat sine examine iuxta formam
præscriptam collationem esse nullam, quia reuerà
forma est, cuius omissio actum reddit nullum,
pro quo Textus & Doctores inducit, sicut & Nos
Tomo 2.
Thesauri. Tit. 20.
num. 112. cuius euidens
argumentum ex Constitutione citata Pij V. desumitur collationem prædictam penitus annullantis. Pro quo etiam Diana
Parte 3.
Tractat. 5.
Resolut. 64. Vbi quæstionem proponit, de qua.
num. præcedenti, quando scilicet instat prouisionis
necessitas, & non existunt synodales Examinatores, adducitque Homobonum, Riccium, & Barbosam, nec non Decisionem Rotæ affirmantis
tunc Concilij præceptum non vrgere, quia forma
à lege inducta non obligat quando nequit
pręcisèpræcise
adimpleri. Contrarium tamen tamquàm probabilius amplectitur, pro quo & stat Sacræ Con|
gregationis Cardinalium Decisio, de qua ibi. In
eo autem vtriusque sententiæ Auctores conueniunt, vt omninò necessarium sit Examinatores
ab Episcopo designari, sine quibus nequeat ad
prouisionem beneficij Curati procedere, & ita
examen semper est tamquàm forma prouisionis
adhibendum, nec standum Ordinarij solius iudicio. Quo pacto etiam accipiendum, quod deci
sum asserit Nicolaus Garcia
suprà Cap. 2.
num. 4.
scilicet Constitutionem Pij V. locum non habere, nisi in his diœcesibus, in quibus fuit coacta
synodus, & in eis iuxta formam à Concilio dispositam deputati sunt Examinatores. Debent siquidem ab Episcopo deputari: quod & pariter de
Capitulo S. V. dicendum, si casus similis incidat, ob rationem dictam, quòd scilicet in eo maior non sit quàm in Episcopo potestas. Licet autem Decretum Clementis VIII. casum hunc
non videatur comprehendere, ad illum propter
eamdem rationem videtur extendendum, quia
reuerà nihil interest defectum Examinatorum ex
eo accidere quòd numquàm electi sunt, aut quia
electi penitus defecerunt. Et Decreti prædicti
etiam Diana meminit
Resolut. citata.