*Aleatorum concursum illis permittere,
ex quo grandis quæstus accrescat, sine graui conscientiæ reatu parentes nequeunt. Sciunt meliùs,
qui talibus intersunt, quanta in iis apertè damnanda concurrant. Siue chartarum pretium pro
ludo seruientium, siue ingentium censuum jactura, vxorum ac filiorum facultatibus dissipatis, siue
gratiæ aucupatio largitionibus iteratis, vt sic officia meliora, nec tamen melioribus deferantur.
Siue validius scandalum, vt nequeant proptereà
alia eiusdem generis prohiberi. Vbi friuola sanè
est parentum excusatio, se insciis hæc fieri: quod,
præter incredibilitatem, quam præsefert, contra
se habet obligationem illam, de qua
num. 8. circumspiciendi suos, sicut & seipsum. De muliere
forti
Prouerb. 31.
v. 27. à Salomone dictum:
Considerauit semitas domûs suæ, & panem otiosa non comedit. Si ergo semitas domus suæ considerare debet
mater-familias, quid virum facere oporteat, ad
quem familiæ
curācuram præcipuam constat pertinere?
Ergo & semitas domûs suæ ille
cōsideretconsideret: semitas
inquāinquam, per quas & ingressus & egressus externorum vel ipsis cæcis occurrunt. Quamuis nomen
semitæ quidpiam designare minutiùs videatur; vt
etiam illud oculis debeat patris-familias perlustrari. Vnde lectiones aliæ id exprimunt, Septuaginta enim, & Complutensis sic vertunt
: Angustæ
sunt viæ domûs eius. Vaticana,
Constrictæ mansiones
domûs eius. Has ergo fortis illa consideret mulier.
Vbi Hebræa vox eam habet vim, vt hæc omnia
simul possimus pronuntiare:
Speculata est, prospexit, discooperuit, apertis oculis circumlustrauit. Videatur P. Cornelius, & videat Paterfamilias, ille
præsertim, de quo agimus, maiorem sibi circa
hoc obligationem imminere; si occulta aliqua in
filiis discooperiat, illis vt remedium apponat, sibiq́ue pariter consulat, redd iturus rationem ei, cuius
oculi multò plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Eccli. 23.
v. 28.