*Verùm quod ad Omnimodam attinet,
licèt videatur probabile, incertum tamen, quia
tantùm conceditur illa quatenus necessaria est
pro Indorum conuersione vel opportuna aut
expediens ad promouendam fidem: ad quem
effectum minimè necessaria est facultas conferendi Ordines sic conuersis, ac aliis in eo opere laborantibus. Quòd secus accidit in facultate ad ornamentorum benedictionem, & aliorum pro
vsu Altaris seruientium, & etiam, vt hoc etiam
demus, ad Confirmationis Sacramentum. Priuilegium autem Leonis X. temporale & valde limitatum fuit, vt non semel admonui. Vide tamen
num. 385. Priuilegij autem Nicolai III. nullus
ex citatis meminit, cùm tamen amplius & expressius sit: sicut neque priuilegij Innocentij
IV. pro eodem concessi Patribus etiam Prædicatoribus, de quo & nos
suprà, & habetur apud
Emmanuelem Rodericum in Bullario,
Bulla 19.
citati Pontificis, vbi & de Indis mentio fit, sicut
& in aliâ citatâ, licèt Indiæ tunc temporis non
essent detectæ, quia de antiquiore India erat sermo, cuius frequens apud Auctores mentio, sicut
& Indi fluminis, à quo sic dicitur compellata. Et
ex doctrinâ Auctoris eiusdem colligi potest priuilegia dicta non fuisse per Concilium reuocata
iuxta ea, quæ habet
Tomo 1.
qq. regul. q. 35.
art. 1.
eò quòd Pius V. concesserit Mendicantibus vsum
priuilegiorum, etiam eorum, quibus per Concilij
reuocationem vti non licebat. Licèt autem Gregorius XIII. concessionem istam reuocauerit,
non videtur de iis locutus priuilegiis, quibus Indici Ministri fruebantur. Cùm enim de infidelium conuersione, & conuersorum manutentione tractetur, pro quo quotidiè varia priuilegia
contra Tridentini Decreta conceduntur, non est
credibile Gregorium zelo propagandæ fidei præstantissimum, adimere voluisse illa, quæ pro effectu dicto fuerant à diuersis Pontificibus attributa. Circa quod & nos
suprà philosophati sumus
num. 344. & hinc est P. Pellizarium
suprà de priuilegio isto vti de valido loqui, & minimè reuocato: vnde negari nequit quin sit probabile
talem esse in Prælatis Regularibus potestatem:
vbi scilicet Episcopi non sunt, neque citò sperantur adfuturi. Quamquàm in illius vsu nescio
an sit conuenientia alicuius momenti futura, cùm
tamen rebus vt nunc stantibus, inconuenientia
potiùs non leuia possint pertinere.