*Dico Secundò. Ex eo quòd opinio aliqua
in Expurgatorio non inueniatur condemnata,
non benè infertur esse probabilem. Id probatur
Primò quia multæ opiniones seriùs quandoque ad
notitiam S. Tribunalis deueniunt, vnde ex eo
quòd in Expurgatorijs non sint, satis infirmum
pro illarum probabilitate deducitur argumentum.
Quot iam fluxerunt anni ab edito Codice Ioannis Medinæ de Pœnitentia, Clauis regiæ Gregorij Sayri, Promptuarij Ignatij Coutinnij, & quorumdam aliorum, qui modo donec expurgentur,
S. Tribunalis imperio prohibentur
? Deinde opinio esse improbabilis potest, & tamen permissa,
quia improbabilitas se sola non est censura Theo
logica, vnde neque ad iudicium S. Inquisitionis
spectat, vt obseruat P. Petrus Hurtadus
Disp. 81.
de fide §. 46.
& 51. licet vt ait Cardinalis Lugo
Disput. 20.
de fide num. 102. ad illud spectare plerumque possit, si in materia morum sit. Quod
quidem non iam ratione improbabilitatis erit, sed
quia periculosa, & alia censura digna; cùm admittat Auctor sententias tales à viris doctis tradi,
sed quia laxiores, ab indoctis imprudenter assumi.
Sunt ergo periculosæ & scandalosæ licet à viris
doctis tradantur, & ita non videtur quomodo improbabilitas talis esse possit, vt ad iudicium S.
Tribunalis non possit spectare. Nisi dicamus periculum & scandalum respectu indoctorum &
impudentium non attendi, vt ab eodem docto
Scriptore vidimus indicatum.