CAPVT V.

CAPVT V.

Circa modum restitutionis à Commendatariis seruandum, vbi & pro aliis, respectu Indorum.
19
*PRo damnis & iniuriis, de quibus
suprà, compensationem adhibendam, indubitatum est, pro quâ philosophandum sicut de Prætoribus, iuxta dicta Titul. præcedenti, Cap. 3. quando similia damna sunt. In eo autem quod num. 18. propositum, quando ignorantur ij, quibus damna sunt illata, alia videtur esse ratio, quia Commendatariis notiores Indi suæ Commendæ sunt, & faciliùs possunt damna eisdem illata compensare. Si tamen aliquando tale quid accidat, eo sanè modo res disponi possunt. Est autem dubitabile an id, quod Indis debetur, etiamsi noti illi sint, possit non solui, eò
quòd illud sint suis in ebrietatibus consumpturi, & quomodo facienda restitutio. Circa quod dicendum est, si apertè constet de ebrietate futura, restitutionem opportuno tempori reseruandam. Sic Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 24. num. 115. vbi ait sic resoluere D. Thomam 2. 2. q. 62. art. 5. & 8. & 1. 2. q. 66. art. 4. & 2. 2. q. 31. & 3. p. q. 68. art. 5. quæ citationes tumultuariè congestæ: nam S. Doctor solùm, 2. 2. q. 62. art. 5. ad 1. punctum
Modus generaliter tenendus.
attigit, de quo alibi nec verbum. Citato ergo loco in Corpore optimè circa hoc philosophatur: Quòd quando res restituenda apparet grauiter esse
D. Thom.
nociua ei, cui restitutio facienda est, vel alteri, non debet ei tunc restitui; quia restitutio ordinatur ad vtilitatem eius, cui restituitur. Omnia enim quæ poßidentur, sub ratione vtilis cadunt, nec tamen debet ille, qui detinet rem alienam sibi appropriare, sed vel reseruare vt congruo tempore restituat, vel etiam alibi tradere tutiùs conseruandam. Sic ille. Quæ ergo Indis debentur, si ebrietas ex solutione fouenda sit, & verosimile id prorsus appareat, commodiori sunt tempori reseruanda; quod si commodum tempus non occurrat, id fieri potest, quod Titul. præced. num. 18. dictum, vt in alimenta, vestes, vel vtilia alia conuertantur. Nullo autem modo ob solam ebrietatis
suspicionem stipendia laboris neganda sunt, aliàs vix vllum illis dominium circa stipendia relinqueretur, cùm tamen liberi homines sint, & nullibi ob consuetudinem ebrietatis, solent laborantibus stipendia, numeratâ pecuniâ, denegari. Et quidem, si denegarentur, magnum inde bono publico damnum obueniret, non enim essent qui laborare vellent, cùm scirent se laboris sui debitâ, mercede fraudandos.
20
*Quando autem certi creditores sunt,
dubitatum est ab aliquibus an possit restitutio fieri per prædicationem; quia illi circa doctrinam Christianam instrui opus habent, & pro Prædicatore habendo tenentur facere expensas, vt spiritualia seminantes, carnalia metant, iuxta doctrinam D. Pauli 1. Cor. 9. v. 11. Si nos vobis spiritualia seminauimus magnum est, si nos carnalia vestra metamus?
1. Cor. 9. v. 11.
Quam quæstionem versat Ferdinandus Zurita in quæstionibus Theologicis circa Indos, quæst. 7. & negatiuè resoluit, estque communi TheologorũTheologorum confessione receptum, qui restitutionem rei temporalis temporali compensatione
faciendam esse determinant; aliàs enormes iniustitięiniustitiæ possent committi, quia restitutio facillima est, vna enim salutatio Angelica pretiosior est omnibus Cræsi thesauris, & vna Missa id etiam habet incomparabiliter; circa illud ergo nequit generaliter dubitari. Et idem dicendum etiam in casu proposito, quando scilicet instructio circa Christianam doctrinam factis esset expensis procuranda: quia de tali Indorum voluntate non constat, ad quam ex iustitiâ non tenentur; sicut neque Prædicatorem voluntarium alere: quidquid de alio genere obligationis sit. Parochorum autem sustentatio ex pacto obligat, & ita ex iustitiâ, quemadmodum, & Parochi ex iustitiâ ad prædicationem, & aliorum ministeriorum exercitium obligantur. Circa hoc ergo nulla debet esse dubitatio, neque vano hoc prætextu substantiolis suis miselli isti fraudari.
21
*Si verò ignoti sint ij, quibus facienda
restitutio, post diligentiam, quæ verè talis dici possit, adhibitam, existimat præfatus Auctor Proposit. 2. posse per prædicationem debito satisfieri ex doctrinâ D. Thomæ 2. 2. q. 69. art. 5. ad 3. vbi ait quòd cùm omnino est ignotus is, cui debet fieri restitutio, debet homo restituere secundùm quod potest, scilicet dando in eleëmosynas pro salute ipsius, siue sit mortuus siue sit viuus. Ex quâ S. Doctoris, quæ & aliorum est communis doctrina, videtur colligi per prædicationem posse fieri restitutionem, quia prædicatio quando ad ignorantes dirigitur, genus eleëmosynæ spiritualis est, & ita inter opera misericordiæ spiritualia numeratur instructio ignorantium: quæ quidem pro salute eius offerri Deo potest, cui erat restitutio facienda: si præsertim in eo oppido fiat, cuius ille erat incola. Sic enim etiam ad propinquos potest fructus peruenire. Sed certè D. Thomas de spirituali eleëmosynâ non loquitur, sed de corporali, quæ tamen in spirituale bonum domini ignoti redundat, vt patet ex illis verbis iam allatis. Scilicet dando in eleëmosynas pro salute ipsius.
Estque id iuxta communem doctrinam de quâ nuper, iuxta quam restitutio in bonis spiritualibus non admittitur, quando corporalia suppetunt: si autem debitor sit pauper, ea posse sibi retinere, multorum sententia est, pro quâ videri potest P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum, lib. 7. cap. 22. num. 17. vbi eamdem approbat, addens
tamen de Consilio confessarij debere id fieri, vt rectè fiat, quia nemo suæ paupertatis rectus iudex esse potest. Sed certè nullus melior iudex esse videtur, quàm qui in se ipso incommoda paupertatis experitur, vt dicere meritò cum Ieremiâ possit Tren. 3. v. 1. Ego vir videns paupertatem meam. Hac ergo stante opinione, si is qui Indis debet
pauper sit, non tenetur prædicatione debitum compensare; quòd si necessitas illius vrgeat ob ignorantiam illorum, quæ aliunde suppleri nequeat, id certè non ex iustitiâ, sed ex charitate proueniet, & ita nihil refert ad negotium restitutionis. Erit autem vtilis, & laudabilis ille respectus in eo qui propter ipsum voluerit operari.
Loading...