SECTIO XIII.

SECTIO XIII.

An si Regij patrimonij maiores ministri, recognoscentes libros Mercatorum, aut aliter, deprehendant fraudatas esse gabellas, possint summam redactam tuta conscientia Regio fisco applicare, aut earum conductoribus restituere debeant. Ad dicta in Thesauro. Tit. 5.
221
*DIfficultatem hanc enodandam pro
ponit P. Pasqualigus Decisione 410. & cum distinctione respondet: Nam vel est lex concedens Gabellarijs quòd teneantur Mercatores ipsis exhibere libros emptionum & venditionum ad liquidandas gabellas, vt est in Hispania l. 25. tit. 9. lib. 16. Recopilat. aut non est talis lex. Si dicatur primum, tunc summa recuperata ad Principem pertinet, sed tenetur restituere Gabellarijs, quia prædicta lex dat ius Gabellarijs etiam ad illud recuperandum, quod in solutione gabellarum defraudatur: & proinde supponitur cadere sub venditionem aut locationem; cùm non possit dari facultas ad ea recuperanda, quæ iam sunt facta de proprio iure: vnde cùm sit de iure ipsorum, debet ipsis restitui. Si autem dicatur secundum, tunc Princeps potest retinere: quia cùm conductores aut emptores gabellarum sciant committi fraudes varias in soluendis gabellis, illas minoris emunt, aut conducunt; & computando quidquid potest fraudari, illud detrahunt redditui, qui ex gabella percipi potest. Vnde fraudes videntur factæ in damnum Principis, non autem in damnum Gabellarij, vt notant Syluester, Petrus Nauarra, P. Molina, P. Lessius, P. Turrianus, Bonacina, à S. Fausto, Molfesius, Vega, Malderus, & Diana, quos adducit.
222
*Ioannes de Heuia in Curia Philippica
Tomo 2. lib. 1. Cap. 15. n. 7. generaliter locutus sic habet: In locatione Regalium reddituum veniunt & comprehenduntur pœnæ eorum, qui eos defraudant, licet non exprimatur; dummodò contrarium non habeatur expressum, iuxta Bertachinum & Azeuedum,
& sunt conductoris à tempore commißi, quamuis posteà feratur sententia. Sic ille, pro vltima sententiæ suæ parte allegans in margine Franciscum
Lucanum de priuilegijs Fisci in 4. quæsito Quæstionis 48. & Ioannem de Amicis Consilio. 120. n. 25.
223
*Dico Primò. Si Mercatores teneantur
Assertio 1.
ostendere libros, & hæc diligentia anticipetur ex parte Principis, cùm reuera esset à conductoribus adhibenda, summa adinuenta, in qua defraudatio extitit, ad conductorem spectat, & ita eidem restituenda. Ratio videtur aperta; quia adhibita diligentia conductor summam talem deprehendisset, & sui fuisset iuris: quòd autem eam non adhibuerit, ipsi nocere non debet, quia in mora non fuit: & vt aliqua esset mora, non ideò ipsi imputandum, qui de re sua potuit vt voluit disponere, eam commodiori tempori reseruando.
224
*Dico Secundò. Siue obligatio osten
dendi libros sit, siue non, dum tamen ostensio talis non sit in vsu, defraudata summa ad Principem spectare potest sine obligatione restitutionis, nisi aliter fuerit in pactum expressè deductum. Probatur, quia conductor ex eo quòd Principi talis applicatur summa, nihil minùs habet, quàm esset cessante pro Principe diligentia officialium habiturus; quandoquidem ipse aditurus libros non erat; & prætereà Princeps suo iure vtitur, atque ita obligatio restitutionis penitus cessat.
Dices Conductores eo ipso quòd libros Mer
catorum non excutiunt, eisdem id quod defraudare possunt, remittere, & ita non esse locum Principis explorationi, cùm reuera conductores id facere possent, quia de re sua disponunt, nullo cum Principis detrimento. Sed hoc non vrget, quia conductores inuiti id præstant, vt molestias huiusmodi vitent, cùm videatur certum eos libentissimè habituros, si possent, id quod fraudationibus subtrahitur. Si vrgeas eo quòd inuiti sint, iniuriam pati, & ita restitutione facta compensandam; contra hoc est Primò, quòd etiam si aliquomodo admittatur iniuria, non tamen eam tenetur Princeps propulsare, dum eius non imploratur officium, quia conductores scientes huiusmodi defraudationes futuras, cum Principe aut eius ministris paciscuntur, & vt Doctores adducti superiùs aduertunt, ea de caussa minori pretio fit contractus locationis & conductionis. Cùm ergo defraudatio detegitur, & Princeps summam subtractam repetit, iure suo vtitur, & ita nulla restitutionis resultat obligatio. Secundò ex ratione nuper adducta, ea non reputatur iniuria, quia vectigalis obligatio à soluturis illud non reputatur adeò grauis, vt se in foro conscientiæ ad illam adscriptos arbitrentur: quod quidem & conductores etiam communiter censent. Quod quidem non tollit, quo minùs Princeps, vt diximus, iure suo vti possit, qui sibi iniuriam fieri probabiliter existimat, cùm lex violatur prudenti lata consilio, & ius ratione eiusdem ipsi competens: in quo, vt Doctores multi tradunt, potest dari bellum ex vtrâque parte iustum, sicut quando illud inter Principes geritur, quorum quilibet pro sui iuris defensione probabiles habet rationes. quod licet non admittant omnes, plurium tamen & grauium scriptorum iudicio comprobatur.
225
*Dico Tertiò. Communiter loquendo | non est obligatio in Principe restituendi summam
defraudatam, si non sit in pacto ita constitutum. Hæc Assertio supponit discrimen illud de obligatione ostendendi libros, aut illius negationem, non esse attendendam, vt illam non attendunt Doctores, qui de ipsa penitus tacuerunt, citati inquāinquam à præfato Scriptore, Syluester scilicet V. Gabella 1. Quæs. 9. Petrus Nauarra lib. 3. de Restitut. Cap.
1. n. 247. P. Molina Disput. 674. P. Lessius lib. 2. de Iust. & Iure Cap. 33. Dub. 10. initio P. Luysius Turrianus Tomo 2. in 2. 2. Disput. 46. Dubit. 3. nu. 2. Bonacina Tomo 2. Disput. 2. de Contractibus Quæst. 9. Puncto 1. n. 12. Bartholomæus à S. Fausto in speculo Confessariorum Disput. 33. Quæst. 37. Vega 1. p. Summæ Cap. 15. Casu 10. Molfesius Tomo 2. Summæ Tract. 12. Cap. 22. n. 142. & 143. Malderus 2. 2. Tract. 5. Cap. 9. Dub. 16. Diana Parte 2. Tract. 16. Resolut. 14. in fine. Qui Doctores quæstionem propositam non agitant, sed di
uersam aliam: An scilicet Principis creditor qui alia via non potest debitum recuperare, possit tuta conscientia compensatione vti defraudando vectigal, quod Princeps cum obligatione soluendæ certæ quantitatis pecuniæ locauit? & affirmatiuè respondent. Restabat autem ostendere quòd affirmatio circa hoc sit etiam formalis aut saltim æquiualens affimatio circa illud, de quo est præsens quæstio. Et quidem non videtur esse, quia stante potestate compensationis dici potest stare obligationem restitutionis; quia non fit compensatio ab eo, cui fit restitutio, sed valde per accidens se habet quòd Princeps restituat, aut non restituat conductori, vt creditor Principis se compenset vectigalis subtractione, sicut è conuerso dici potest Principem non teneri restituere, & creditorem eius non posse vti compensatione, quia in hoc attenditur damnificatio conductoris. Ex eo autem videtur Auctor prædictum fundamentum ex citatis Scriptoribus desumpsisse, quia illi, vt vidimus, minori pretio vectigalium exigendorum ius emunt, quàm reuera illud valeat, & proptereà non videntur damnum ex defraudatione pati, quia eo non obstante lucrum habent proportionatum. Sed neque hoc fundamentum conuincit intentum, vt ex tali affirmatione assertio proposita deducatur tamquam certa iuxta mentem prædictorum. Nam etiam si minori pretio non emissent, sed maiore, & omnino proportionato, dici posset Principem non teneri ad restitutionem, ob rationem à nobis superiùs propositam, scilicet ex eo quòd Princeps summam defraudatam sibi vendicet, cùm illam non esset conductor habiturus, nihil hunc minùs habere, & Principem suo iure vti. Non ergo bene ex prædicto fundamento Auctores dicti vt manifesti patroni dictæ assertionis inducuntur.
226
*Prætereà quod ad discrimen dictum ex
obligatione ostendendi libros, aut subtrahendi, attinet, ex eo ostenditur nihil obstare, quia in suis libris scribere quisque vt vult potest, & in hoc ipso esse fraudes, dum aut merces non integrè scribuntur, aut eorum pretium minuitur, vel ita confusè scripta sunt, vt ijs stari nequeat. Ex quo habetur vt in similibus casibus, in quibus fraudis suspicio subest, res in iuramentum taliter suspecti differatur, iuxta l. Summ. 22. D. de pecul. vbi Bartholus Bouadilla in Politica Lib. 5. Cap. 4. nu.
Bouadilla.
71. Escobar de Patrocinijs Cap. 10. nu. 46. de quo
Escobar. Heuia.
& Ioannes de Heuia suprà Lib. 2. Cap. 8. nu. 21. Vnde & videmus praxim talem videndorum librorum vix extare, sed recognoscendi instrumenta publica, quæ Tabelliones tenentur exhibere. Quod quia & implicatum negotium est, custodes, & speciales Regij ministri ad depellendas fraudes adhibentur; qui numquàm satis, vnde & imaginarijs computationibus vti soliti, non minùs vrgentibus ministris, ne res odiosa aliàs, & non parùm profectò odiosa, odiosissima exquisita inuestigatione reddatur.
227
*Quod ergo Assertione 1. de anticipata re
P. Vasquez. Bassæus.
cognitione librorum dictum est, casum concernit singularem, qui non tollit communem praxim, iuxta quam loquuntur Auctores; quamuis quæstionem præsentem non ij agitent, quos pro ea videmus à P. Pasqualigo congestos. Pro quo & P. Vasquez in Opusculo de Restitut. Cap. 6. §. 3. nu. 37. & Bassæus Tomo 1. verb. Gabella §. 9. qui loquuntur in casu, quo Princeps totum ius & do
minium circa gabellas transtulerit in alium, tunc enim nihil iam ad eum pertinet ex ipsis: neque enim gabellæ ipsæ, nec ius ad illas, & ideò perinde videtur se habere ac si priuatus esset; vnde neque se intromittere potest circa earum solutionem, vt pœnam non soluentibus imponat, nisi fortè ipsius auxilium pro illis recuperandis fuerit imploratum, quod debet Vassallis impendere in hoc, sicut in alijs, in quo non de proprio, sed de aliorum iure redintegrando tractatur. Tunc ergo præter expensas in recuperatione factas, & pro Principis ministris adhibenda solutione, nihil vlteriùs vsurpandum, sicut quando pro recuperandis decimis ab Ecclesiasticis sæculare brachium imploratur.
228
*Dico Quartò. Non est certum, secluso
pacto, pœnas defraudantium vectigalia in ipsis comprehendi. Quod quidem ex dictis sequitur, quando pœnæ nihil aliud continent, quàm ipsorum vectigalium integritatem, ita vt Principi cedat, quod à Mercatoribus defraudatum est; si autem præter illud pœna alia sit, vt esse solet, ad Principem spectare ex eo ostenditur, quia non est cur ad conductorem spectare debeat, qui ius ad vectigalia, & non ad pœnas emit, quæ vectigalia non sunt. Nisi fortè ab ipsis conductoribus ministri pro earum cxactione deputentur; tunc enim sicut onus soluendi salaria ipsis conductoribus incumbit, ita & pœnarum commodum, vt ex eisdem salaria possint integrari. Vnde si stante hac in conductoribus curà, à Regijs ministris præueniantur, ipsis infertur iniuria, & ita pœnarum facienda restitutio. In quo quidem semper modus paciscendi attendendus est, & sicut Vassallis consulenda fidelitas & patientia, quia durum est contra Regium stimulum calcitrare, ita & Regijs ministris humanus agendi modus, qui & à Regibus nostris commendatus, ne dolor super dolorem, & amaritudo suprà amaritudinem rebus in istis augeatur.
Loading...