Circa portionem Decimalem à Religiosis traditam, & depositali in arca reseruatam difficultas peculiaris inuoluens nonnullas alias.

1142
*SIc factum, & fieri pergit, donec liti
gium adeò prolixè agitatum, & quæstuosum, aut per compositionem Regia auctoritate firmatam, aut per sententiam deputatorum pro eo Iudicum finiatur. Cùm autem pecunia huiusmodi otiosa in arca videatur, vt reddatur & ijs, ad quos spectat, & alijs fructuosa, postulata à Mercatoribus sub præmio in foro communiter recepto octo annuis pro centum. In quo quidem statim difficultas occurrit Primò ex eo quòd pe
cunia talis ad Religiosos videatur pertinere, quia nondum est eius translatum dominium: si enim in alium, in Ecclesiam scilicet, quæ pro habendis decimis litigauit; id autem stare nequit, quia adhuc sub iudice lis est; neque illi est facta traditio, quæ ad dominij est translationem regulariter necessaria, vt est receptissima Doctorum sententia. Licet enim Ecclesia in decimas præ
Circa dominium decimarum.
diales separatas dominium habeat, & ita traditione opus non sit, in casu tamen præsenti id non habet locum, tum ob rationem dictam perstantis litis; tum etiam quia si Religiones in lite Victoriam reportauerint, ipsis quæ sunt congesta reddentur; neque tunc nouum dominium acquirent, cùm nouum non acquirant ius, sed quod habebant, iuridicè declaretur. Ex eo autem quòd pecunia dicta cum iure dominij ad Religiones pertineat, sequitur id fieri non posse quod à Mercatoribus postulatur, quia genus negotiationis est, & ita Ecclesiasticis prohibita, vnde & pariter dicendum, etiamsi asseratur pecuniam ad Ecclesiam pertinere, quia neque Ecclesiasticis sæcularibus licet negotiatio, de quo non vno in loco dictum. Et vt aliquo modo liceret, ea tamen, de qua agitur, aliunde venit improbenda: quia cùm pecunia dicta non sit negotiationi exposita, ex mutuatione nequit præmium recipi, quod per modum est lucri cessantis: nec cessare dici potest, quod nullo modo erat obuenturum, sua in arca pecunia quiescente.
1143
*Accedit seuerissima prohibitio Clementis
IX. in Bulla; de qua n. 824. & seqq. sic enim ibi: Tenore præsentium districtè prohibemus pariter, & interdicimus, ne mercaturis, & negotiationibus sæcularibus huiusmodi quouis prætextu, titulo, colore, ingenio, causa, occasione, & forma, etiam semel, per se, aut mediantibus ministris, seu alijs personis subsidiarijs, directè, vel indirectè, tam nomine proprio, quàm suarum respectiuè Religionum, seu Congregationum, aut Societatum, etiam IESV, vel aliorum quorumlibet, & aliàs quouis modo, & qualitercumque se ingerant, vel immisceant. Sic Pontifex. Iuxta quæ neque Religionum nomine negotiatio prædicta licebit, sicut neque eorum, ad quos ex eorum parte contenditur pecuniam pertinere. Prætereà pecunia dicta tradenda ad lucrum est vel à domino, vel à legitimo administratore. Atqui neque dominus, neque legitimus administrator est, à quo id præstari possit: domino siquidem sola oblatio competit, cui & negatur consequenter vsus, in quo posset subesse periculum, vnde neque facultas arcæ aperiendæ concessa, subtractis clauibus. Administratio autem nulli commissa est, sin minùs designetur ille: quod equidem minimè fiet, quia non apparet; neque enim custos arcæ administrator dici potest, vt liquet. Neque Episcopus, qui partem in litigio agit: neque Vicepatronus, cuius & interesse in caussa vertitur, ob duos Nouenos, & aliàs vt talis nullo modo se debet circa decimas immiscere, cuius tantùm est ius præsentandi. Ex quo & alia sublucet ratio, quòd scilicet non adsit quisquam, cum quo possit à Mercatoribus contractus celebrari.
1144
*Dici potest Proregem per extraordi
nariam prouidentiam posse pecuniam extrahere, & tradere Mercatoribus, vt sic bono publico consulat, & commercium augeat, ex cuius incremento magnæ in Rempublicam vtilitates deriuantur. Sed hoc minimè est verosimile, quia pecunia dicta ad Ecclesiam spectat, & ita eius administratio ad laicam nullatenus spectat potestatem. Posset quidem illam mutuam accipere, si certa esset futura solutio, partibus annuentibus, & grauis instaret necessitas. Sed quod de certa solutione dicitur, creditu est profectò difficile, sic suadentibus experimentis. Quod quia futurum timeri potest, vtilius Ecclesijs iudicant multi, & verò etiam Religionibus, si ad compositionem moderatam veniatur, de qua apud Regium Consilium agitur, & potest reciproca partium conuenientia præfundari: quod alicubi factum, & magno cum commodo probatum prouerbiale illud apud Nos effatum, Mas vale mal concierto, | que buen pleito. Plus valet mala conuentio, quàm bona lis. Quod sciunt experti.
1145
*Quibus non obstantibus futuros suspi
cor aliquos extractionis pecuniæ suffragatores: quos equidem id, quod ex Bulla Clementis IX. est adductum, minimè deterrebit: tum ex ijs, quæ citato loco à Nobis dicta, agi scilicet de Missionarijs tantùm, aut, (quod addendum etiam) de alijs in Ordine ad Missionum necessitatibus subueniendum. Tum etiam, quia hic omnino cessat finis præfatæ Bullæ, occurrendi scilicet inconuenientibus, quæ ex Ecclesiasticorum negotiatione in regionibus istis, in quibus de conuersione Gentilium agitur, experientia patefecit. In traditione siquidem pecuniæ sequestratæ, aut depositæ Religiosi merè passiuè se habent, quod à Mercatoribus offertur acceptantes, quod eleemosynæ videtur rationem habere, quod & suo modo de Ecclesiasticis litigantibus potest affirmari. Præterquam quòd id non sponte penitus, sed quodammodo inuiti præstātpræstant, boni publici respectu compulsi, quod non est æquum ciues & beneficiarios contempsisse. Et ex hoc titvlo videtur honestari contractus prædictus, vt neque contra Canones Sacros sit, neque contra prohibitiones alias pro Indijs emanatas. Si & addamus circa dictam Clementis Bullam ex postrema prohibitionis clausula colligi, quod huic possit intento deseruire, dum dicitur, vt vidimus: & alias quouis modo, & qualitercumque se ingerant vel immisceant. Neque in casu, de quo agimus verificari potest se ingerere, aut immiscere, cùm eo modo se habeant, quem diximus, & constat esse ab inconuenientibus in Bulla perpensis alienum. Ex hoc ergo capite obstantia est nulla, quam neque ex alijs erunt, vt dixi, aliqui forsitan arbitrantes: quibus ego, dummodò adductis verosimiliter satisfaciant, non multùm repugnabo.
1146
*Eo autem stante, videndum ad quos
pertineat lucrum seu præmium à Mercatoribus reponendum. Et iuxta dicta de dominio videtur ad solas Religiones pertinere, cùm Ecclesiæ tantùm habeant conditionatè ius ad rem. Quia verò earum interest depositi securitas, sine quarum nequit consensu pecunia extrahi, & ius dictum aliqualis considerationis est, ad aliquid ex præmio dicto habendum fundare possunt actionem, vnde iudicio prudentium quantitas decernenda. Et videtur quidem verosimile si pars tertia tribuatur. Id autem quod ad Religiones spectat, poterit vbi primùm datum fuerit in arca eadem includi vt pro futuris contributionibus possit deseruire: Ecclesijs autem quod dictum est sine inclusionis onere conferendum, & eo distribuendum modo, quo decimæ ipsæ, præter Nouenalem portionem, quia id, quod sic est ha
Circa Regios Nouenos.
bitum decimale quid non est, sed fructus quodammodo industriæ, vt si œconomus Ecclesiæ cum decimali pecunia negotietur. Quamuis non videatur inuerosimile oppositum, eo quòd in contractu dicto Regis etiam ea portio periclitetur, vnde & videtur pro eo Proregis vti Vice patroni consensus exquirendus: ideò enim & in locatione decimarum Regius Officialis adhibetur. Et cum Rege quidem, vt necessarium semper non sit, oportet tamen liberaliùs agere, à quo ij, de quibus agimus, omne id habent, quod ad vtilitatem conducit & honorem, à quo & sperant alia minutijs huiusmodi potiora. Religiosi autem nihil eo titulo tenentur tribuere, supposito exhibitæ pecuniæ dominio, licet dici possit Regem habere ius conditionale pro sua portione, & fortè sententiam in fauorem Ecclesiarum proferendam: nam hoc in omnibus litigantibus accidit, dum pro bonis, quorum dominium est apud alios, decertatur: habent siquidem conditionale ius, si sententiam fauorabilem consequantur: & nihilominùs dum litigium vertitur, nullum ex bonis litigiosis est illi debitum emolumentum, vt pro legatis contra heredem litigantibus.
Loading...