*Et de iustificatione indulgentiæ huius
nullus moueri scrupulus solet, quia hoc modo
vtiliter Regis negotium agitur, & communi etiam vtilitati consulitur. In registro enim grauissimum dispendium mercatores experiuntur, &
cōmodocommodo aliquo circa hoc eisdem denegato, pauciora ad registrum adducent, & modis aliis indemnitati facultatum suarum prouidebunt. Et
hoc quidem Regium Indiarum nequit latere
Cōsiliumconsilium; & cùm non damnet, vt damnare alia solet, non debet illicitum reputari. Quod enim
de
alcaualâ, & portorio dictum nuper, huic etiam exactioni potest attribui: vt scilicet nolit Rex
amarè peragi, & Proregi suo non licere, quod
Officialibus præfatis licitum esse pronuntiauit.
Pro quo & iuuant quæ adducit D. Escalona
suprà pag. 180.
num. 16.
& 17. & quem allegat
Heuia
: L. F. Nomine autem Officialium non
veniunt nauales administri, qui se ad occultandas
mercatorum gazas, & aliorum transfretantium offerunt, pretij non leuis obtentu
: iis enim
nihil tale licet, quandoquidem Regis stipendium
ad tuenda ipsius iura recipiunt, vnde ex officio
ad damna inde secuta tenentur, vt sæpiùs dictum;
& pro quo videri specialiter potest Dom. Solorzanus
Tomo 2.
Lib. 5.
num. 75.
& seqq. & in
Politicâ
Lib. 6.
Cap. 9.
in fine, vbi de Generalibus, Almirantis, Ducibus, Argenti-magistris,
Contra-magistris, & militibus id affirmat. Sed
quod ad duces attinet, distinguendum videtur
:
aut enim tales sunt quibus cura nauis incumbat,
& ij meritò alijs adnectuntur, qui ex officio tenentur non cooperari vt iura Regia defraudentur. Alij autem sunt Infantarij, quibus præcipuè
res militaris competit: & ij ratione officij nullam
videntur specialem obligationem ad prædictam
custodiam habere
: & eodem modo de militibus
asserendum, nisi quando specialis cura custodiæ
illis committitur. Sicut & de Contra-magistris,
quorum aliud est munus & multò potiùs de Nauarcho seu Piloto, ob eamdem rationem. Qui
tamen ex alio generali principio obligari possunt, eo scilicet quòd cooperentur defraudationi
Regiorum iurium, si ij, qui defraudant, ad manifestationem obligantur. Cùm tamen ij, quibus ex
officio competit, ad restitutionem teneantur;
quidquid de opinionibus sit, quæ circa manifestationem esse possunt, de quo dictum aliàs.