RECOGNITIO TERTIA. Circa Secundam Partem Tituli, Pro ijs, qui commutabuntur.

§. I.

§. I.

Pro Rosis, cum jucundo Auctario. Ad Num. 368.
136
*ALiqui ibi typographici aut de
fectus aut errores occurrunt. Sacra Scriptura quin etiam &c. Sensum reddit incongruum, qui ad congruam intelligentiam reducendus præpositione adjecta & dicendo: In sacra Scriptura quin etiam &c. Pro sordes sonare, &c. Sonore positum. Item Soli communionem indicat. Ubi cùm Soli initiali littera majuscula legatur, qua Sol exprimitur, dubitari potuit an quidquam aliquid ad Solem spectans, significatum Auctor voluisset. Et nihil minùs, cùm de solo, & non de Sole sermo esset, unde minuscula littera debuit indicari. Est insuper sic ibidem; Cerebri obstinationis inventum. Cùm tamen Obstinatioris debuisse dici res ipsa satis apertè indicare videretur. Et quia pro Rosis eò loco suscepta defensio, ut nullo modo debeant ab Epithalamio nostro, sicut neque à Salomonico in Cantico Canticorum, excludi, juvat hîc pro illis eruditissimi Scriptoris, humanis & divinis litteris inclyti, & Gallicis venerabilis infulis, pulchrum encomium exhibere, sic enim ille: Rosa est flos florum, Pyropus hortorum
Rosæ præclarum encomium.
& purpura, odorum zephyrus, Aprilis oculus, veris Phœnix, naturæ pompa. Et quid majus, quid pulchrius, quid dici elegantius potuit? Veniat ergo, veniat Rosa, & in Epithalamio spiret, ut naturæ pompa pro gratiæ pompa nobile ministerium præstet, & utriusque Auctor mirabilis in illa, & gloriosus habeatur.
137
*Licet autem pro Rosis suscepta defen
sio, in Titulo præsertim de lilijs agi ibidem ostensum, ubi & expositum quomodo cùm lilium careat spinis, laus possit constare sponsæ Cant. 2. v. 2. Sicut lilium inter spinas. Et pro eo adducta Sponsi immediata laudatio: Sicut malus inter ligna silvarum &c. dictumq́ue cum sylvestribus lignis comparationem institui, licet loco dissitis, sola in mente comparantis propinquitate & communione constante. In quo quidem ferè omnium Interpretum sensum amplexus, ut testatus infrà n. 987. ubi circa comparationem hujusmodi ex professo dissertatum. Cùm sint aliqui aliter sentientes, vel quia comparationem cum lignis etiam fructiferis institui dicunt, ex quibus Origenes Homilia 2. ex duabus, ubi ita scribit: Ad Christum saltus (silva)
Origenes.
est omne quod dixeris, & infructuosa sunt omnia: quæ enim possunt dici ad eum comparata fructifera etiam ligna, quæ videbantur fructibus incurvari ad collationem adventus ejus infructuosa monstrata sunt. D. Ambrosius Sermone 5. in Psal. 118. v. 1. sic ait: Tamquàm malum in lignis silvæ (sic ille legit) Hujusmodi pomum odorem gratum habet, ut ceterorum pomorum fragrantiam vincat &c. Sunt etiam, qui licet comparationem cum infructiferis lignis agnoscant, in eadem tamen omnia silvæ asserunt contineri. Sic D. Gregorius
P. Gregor. Nyssenus.
Nyssenus Homil. 4. in Cant. sic locutus: Quoniam ergo singularis ferus, qui pascitur in silva gravißimum attulit damnum (Psal. 79. v. 14.) pulchræ vineæ bumanæ naturæ, sicut dicit Propheta, Eam vastavit aper de silva, & singularu ferus depastus est eam: proptereà in silva plantatur malum, quod in eo quidem quòd est lignum, est ejusdem essentiæ cum filva humana: tentatus est enim per similitudinem &c. Omitto alios ex recentioribus similiter prolocutos.
138
*Quibus tamen non obstantibus di
Quibusdam fit satis objectis.
cendum pro argumento Tuccij ex spinis desumpto, quibus caret lilium, diluendo, satis fuisse cum majori parte Interpretum fuisse responsum quod attinet ad vim comparationis, ut cum lignis silvestribus sit tantùm constituta. Secundùm id verò quod ad simultatem loci spectat, negari nequit quin stare commodè possit, ut in silva quandoque arbores pomiferæ reperiantur, ex quo obvium sit inter illas discrimen, & ita faciliùs percipiendum. Sic in Chilensi regno malorum in agris immensa est copia, & in Valdiviæ portu Indis belligeris circumsepto, ut ingentem copiam pro victu colligant, præliari ritu egrediuntur milites annuum inde vitæ compendium habituri. Ut de Cantabria taceam, in qua fructiferarum arborum copia silvas alibi infructiferas videantur exæquare. Nihilominùs quod in responsione dictum potest verosimiliter sustineri. Quamvis enim malus esse in silva possit, illæ autem quæ in hortis peculiari diligentia coluntur, pulchriores & nobiliores pulchritudine & suavitate pomorum evadunt, & ijs assueta sponsa, unde comparationem potuit elegantiùs conformare. Ut autem nihil sit, in quo hærere
possit quispiam, cùm lilium inter spinas sponsa dicitur, relicta mali similitudine, dici cum doctis Interpretibus potest ita assertum à sponso, quia lilia circumdari solent à spinis, ex quibus sæpe constriutur: unde inter eas esse potest sine dispendio veritatis affirmari. Quia præpositio Inter ad suæ significationis proprietatem salvandam sola est contenta multorum congerie, quocumque consistat loco; & sumi
Livius.
etiam pro Intra solet, ut apud Titum Livium lib. 8. Dec. 4. Qui inter prasidia fuissent, id est
Inter pro Intra.
Intra, ut Passeratius adnotat. Et quidem qui in carcere est, cum omni proprietate dicitur esse inter parietes. Et apud Nostros frequentissimũfrequentissimum, Encerrado ò encerrada entre quatro paredes. Quod & de lilijs modo præfato septis diceremus: Encerrados entre espinas. Sic & illud: Intra privatos parietes, & propriè item, IuterInter privatos parietes. Illud etiam quod sponsa profert Cant.
Cant. 1. v. 13.
1. v. 13. idem probat, dum ait: FacisculusFascisculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter beraubera nicamea commora|bitur. Illud enim Inter intraneam indicat positionem. Unde Ghislerius in Appendice Expositionum hujus loci ita scribit: Communis nihilomi
Ghislerius.
nus Patrum Latinorum sensus eò spectat, ut per hæc Ecclesia, vel pia anima, vel etiam B. Virgo significet se velle Christi Paßionem jugiter habere in corde, &c. Pro quo etiam Psellus antiquus inter
Psellus.
pres apud Theodoretum sic sponsæ arcanum sensum exponit, dum illa ait: Ego Christi sponsi mei percipiens voluptatem, eum insculpam in tabulis cordis mei. Sic ille. Vera ergo voluptas
non aliunde conquirenda, nusquàm enim illa, nisi Christus in cordis tabulis insculpatur. Quæ est ista, quæ ascendit de deserto delicijs affluens?
Cant. 8. v. 5.
Cant. 8. v. 5. & unde illæ? Sub arbore malo suscitavi te. Ibi pomum illud suavissimum, de quo D. Ambrosius suprà adductus ita loquitur. Hujusmodi pomum odorem gratum habet, ut ceterorum pomorum fragrantiam vincat. Christus ergo affixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore, bonum odorem mundanæ fundebat redemptionis &c. Sequitur statim: Pone me ut signaculum super cor tuum &c. v. 6. & ad quid illud? Ut deliciæ, quibus affluere dicebatur sponsa, suum complementum haberent, dum non solùm veræ, sed essent illæ perpetuæ, malo illo, & pomo pariter in cordo corditus radicato. O utinam, o, o, o.
§. II.

§. II.

Circa Virgines Rosas. Ad Num. 379.
139
*IN illius fine sic dixi: Est Virgo sanctis
De S. Rosa Viterbiensi.
sima Rosa nomine, de qua Martyrologium Romanum die 4. Septembris, quæ Viterbij floruit, & odorem suum orbi universo ad vitæ levamenta distribuit, in qua cum nomine omen est felicißimum reperire. Sic ibi: quod equidem in hac Limana civitate posteà est multipliciter comprobatum. Est namque illi in Ecclesia Patrum Minorum dicatum sacellum, & in eo devotio accurtentium excitata, ut plurima in illo pendeant anathemata, ob peculiaria beneficia ejus precibus impetrata. Quod equidem ęmulationeæmulatione qua
Limæ celebris ob beneficia.
dam videtur ortum habuisse. Cùm enim Patres Prædicatores sanctam Rosam Peruvianam habeant, utpotè ex Sororibus Pœnitentiæ, nuper à Sede Apostolica summis honoribus decoratam, in quam communis affectus ferebatur, quem & beneficia ipsius obtenta precibus provocabant: Voluerunt & ipsi suam etiam Rosam ex tertio Ordine devotioni populi, charismata meliora, ut par est credere, æmulantes exponere, quod est exitu, quem diximus fortunatum. Et ut demus, humanum
aliquid in eo admixtum; id quidem obstare non potuit quo minùs Christus suæ dilectissimæ sponsæ, eam arripiens occasionem, gloriam voluerit propagare. Pro quo facit quod D. Paulus Philip. 1. v. 17. & 18. sic locutus suo nobis magisterio tradidit; & firmavit exemplo: Quidam autem ex contentione Christum an
Philip. 1. v. 17. & 18.
nunciant, non sincerè existimantes, pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur, & in hoc gaudeo, sed & gaudebo. Sic ille. Et quàm merito hîc D. Joannes Chrysostomus Homil. 2. nos optat attentos: Videte viri philosophiam, inquit. Videte novum
D. Ioan. Chrysost.
Philosophum paradoxa cęlestiacælestia proponentem, Dura sicut infernus æmulatio. Cant. 8. v. 6. Et
Cant. 8. v. 6.
tamen ille & sustinet, & sustinendam docet, dummodo Christi gloria ibi. Pariter cum illo discipulos augebant: nec pauci illi: Conspecta tanta discipulorum multitudine. Vnde & potuerunt intervenire miracula, quibus doctrina Evangelica tunc temporis procedebat. Deus enim occasione ex contentiosa prædicatione prærepta, gloriæ Christi consulebat, ipsum in ejus gloriam traducens infernum, digna suæ potentiæ & admirandæ providentiæ mutatione. Id quod S. Rosæ, si quidquam accidisset simile, applicari potuisset.
140
*De Diva Rosa Peruviana eo loco
De S. Rosa Peruviana.
Commemoratio nulla, quia res ejus in eo non erant statu, ut choro posset sanctorum Virginum accenseri. Sic tamen illæ, Deo altè providente dispositum, ut quæ posterior, & multò quidem posterior, prior esset jure supremi cultus: Viterbiensis enim nondum est honorem Canonizationis adepta, sicut neque Beata Agnes de Monte Politiano, & ipsa antiquitatis titulo præferenda, si res juxta nostri essent fallibilis discursus regulas metiendæ. Hunc ergo favorem debet Pontificiæ benignitati Peruvium, ut sciret mundus nasci inter spinas Rosam Deo, & Angelis, & hominibus gratissimam potuisse. Et Divæ quidem Viterbiensis & Politiana, adeò jam erant celebres, & sacro etiam honoratæ cultu, ut ampliori Ecclesiæ testimonio non viderentur indigere. Quod tamen pro honorificando novo mundo, & Americæ gloria, in ejus mirabili fructu, Rosa inquam, quæ & fructus & flos, oportuit adhiberi. Laudem illam Sponsæ superiùs audivimus. Sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias.
Cant. 2. v. 3.
Cant. 2. v. 3. Ubi pro lilio rosam intelligendam communis est Hebraizantium sensus, communis inquam, quia plurium, alijs secus arbitratis, ut videri potest apud Ghislerium Expositione 1. in eum locum, & circa versum 1. Expositione etiam 1. pro qua & Tuccius obstinatiùs, quàm Scriptorem Catholicum addeceret, sicut vidimus n. 136. Iuxta quod procedit nostra de Rosis consideratio, ut aliquantulùm expositioni præfatæ deferamus. Vult autem Origenes per spinas Gentiles intelligi, ut Ecclesia Gentium inde commendetur, quòd èex medio
Origenes.
Infidelium quasi èex spinis emerserit. Sic Homil. 3. ex quatuor. Quæ laus ad B. Rosam Peruvianam aptissimè ob rationem dictam derivatur, ibi exortam, ibi in eximium gradum sanctitatis erectam, ubi spineta adeò ingentia & fuere proximis sæculis, & modò etiam magna ex parte Cerduus, & spinis surgit paliurùs acutis.
Quomodo Rosa inter spinas.
Ideò ergo deproperatus honos, acceleratus cultus, ut similis capropter Sponso videatur. Eadem utrique laus: Ego flos campi, & lilium
Cant. 2. v. 1
convallium, Cant. 2. v. 1. Sic de se ille, qui de Sponsa statim; Sicut lilium inter spinas. Sic ho
norata illa, honoris adeò eximij festinantia singularis. Honori Filij ita à Patre consultum, | ut ad illum nullas admittens moras festinarit.
Hebr. 1. v. 6.
Et cùm iterùm introducit Primogenitum in orbem terræ, dicit: & adorent eum omnes Angeli Dei. Hebr. 1. v. 6. Quod de honore exhibito statim ac est mysterium Incarnationis peractum dictum nu. 846. cum Divis Chrysostomo, Ambrosio, Cyrillo, & alijs. Ut neque per instans Filium suum hominem factum permiserit inhonorum. In quod gloriæ consortium advocata inter spinas, & èex spinis exorta Rosa; Primogenita Peruviana. De qua, quia dictum aliàs tribus scilicet in Tomis Auctarij Indici, plura hoc loco non addenda.
141
*De B. Rosalia nihil etiam à Nobis illo
De Sancta Rosalia.
in discursu prolatum: erat enim tunc incognita, memoria æterna dignissima, & ita in Romano Martyrologio celebrata die 4. Septembris, in quo & Viterbiensis, ut vidimus, sed prælata loco, & sequenti elogio: Panormi natalis, S. Rosaliæ virginis Panormitanæ, ex regio Caroli Magni sanguine ortæ, quæ pro Christi amo
Martyrol. Romanum.
re paternum Principatum, Aulamque profugiens in montibus ac speluncis solitaria, cælestem vitam duxit. De inventione autem sacri ejus corporis die 15. Iulij, sic habetur: Panormi inventio corporis sanctæ Rosaliæ Virginis Panormitanæ, quod Vrbano Pontifice maximo repertum divinitus anno Iubilæi Siciliam à peste liberavit. Sic ibi. Et quàm illi merito à rosa & nomen, & omen. E regio Caroli Magni sanguine. Ecce purpureum
splendorem, ut Rosa hæc inter Gallica lilia possit & debeat meritissimò collocari. Principatum deserit & Aulam, spinas inquam, inter quas nata, divitias, voluptates; has enim esse spinas Christo sic docente didicimus Matth. 13. v. 22. & Lucæ 8. v. 14. ubi sic ille. Quod autem
Lucæ 8. v. 14.
in spinas cecidit: hi sunt, qui audierunt, & à solicitudinibus, & divitijs, & voluptatibus vitæ, euntes suffocantur, & non referunt fructum. Inter has spinas nata illa & educata, sed nullum ab ipsis nocumentum: quod tamen, quia impendebat, fuga generosa vitatum. In montibus ac speluncis solitaria cælestem vitam duxit. Cælo proximiora loca quæsivit, ut esset tota cælestis. Æthna celeberrimus Siciliæ mons rosis celebris, à Claudiano celebratis lib. 2. de raptu Proserpinæ, ubi illud
Æthna parens florum &c.
Claudianus.
SangnineoSanguineo splendore rosas, vaccinia nigro
Inficit, & dulci violas ferrugine tingit.
Hæc graditur stellata rosis.
Sint hæc pro laude Siculis montibus, sed
Sicilides Musæ multò majora canamus.
Una Rosalia, una cælestis Rosa, plus vobis gloriæ attulit, quam florum pompa vestrorum. Naturæ pompa dicta rosa, ut visum n. 136. Ecce plus in Rosalia, quæ non est tantùm naturæ pompa, sed gratiæ: Datur triumphus gratiæ, Rosa equidem & stella, quia vitæ cælestis, Hæc graditur stellata rosis. Ergo & rosæ stellæ. Sit hoc aliàs utcumque verum: in Rosalia verissimum, in qua & sanguincus splendor, quia & rosa & stella Splondida & matutina; stella inquam Veneris, cui cognata rosa in profana mythologia, unde & Claudianus citato libro de illa:
Nunc ite Sorores,
Idem.
Dum matutinis præludat Solibus aër
Dum meus humectat flaventes Lucifer agros
Roranti provectus equo. Sic fata doloris
Carpit signa sui.
Ubi & de stella matutina & rosis, cum arcana allusione. Quid ergo si jam inventum Corpus Siciliam à peste liberet? Horrida graveolentia suavissimo, roseo inquam, est odore depulsa; & noxij sideris influxus, saluberrimo est rorantis stellæ sudore consumptus: de qua hęchæc pauca dixisse sufficiat, cujus & memoria alibi celebrata.
§. III.

§. III.

Quod Christus Lilium, ubi singulare aliquid. Ad Num. 390.
142
*EX Walfrido Strabone in hortulo ad
Lilij pulchra descriptio
Grimaldum Abbatem Inscriptione 14. juvat Lilij pulchrum pręconiumpræconium adjicere, quod debeo eruditissimo Andreæ Saussay in Panoplia
Walfridue Scrabo.
Clericali Parte 2. lib, 4. Cap. 4. Arti. 2. & ad sublimiorem sensum provehendum sic autem illud:
Quorum candor habet nivei simulacra pudoris,
Dulcis odor silvas imitatur flore Sabæas.
Non Parius candore lapis, non Nardus odore
Lilia nostra premit. Nec non si perfidus anguis
Ingenitis collecta dolis serit ore venena
Pestifero, cœcum per vulnus ad intima mortem
Corde feram mittens, pistillo lilia præstat
Commacerare gravi, succosque haurire phalerno,
Si quod contusum est, summo livensis in ore
Ponatur punctim; tum jam dignoscere vires
Magnificas hujusce datur medicaminis ultro.
Juxta hæc stat bellè Christi expressa comparatio, ob candorem eximium, ob odoris præstantiam, de qua n. cit. & prætereà eximiam contra serpentium venena medicabilem qualitatem. Si videlicet commaceratus pistillo cordis interioribus animæ labijs admoveatur. Neque enim erit illi molestum per iteratas considerationes sic corde tractari, qui & ore tractari, & reversari solitus in Eucharistica sumptione. Sic tartarei Serpentis venena consumit, quæ contraria cùm esse soleant puritati, Christi sunt, lilij candore notabilis ipso, puritate validissima, superanda. Quæ quidem poterit solertia lectoris per otium laudabile promovere.
143
*In fine præfati num. & §. 2. dixi de
lilio Christo videndum D. Bernardum Serm. 70. in Gantica. Et est equidem qui videatur dignissimus, ubi & pro Versu 5. & 6. plura habet de quibus infrà. Illud autem quod de lilij genuina constitutione habet hoc præstat loco posuisse, dum sic ait: Si non advertisti, adverte de medio floris hujus quasi virgulas aureas prodeuntes, & cinctas candidißimo flore pulchrè ac decenter disposito in coronam, & agnosce veram in Christo divinitatem humanæ coronatam puritate naturæ, id est. Christum in diademate, quo coronavit eum mater sua. Nam in quo coronavit eum Pater suus, lucene | inhabitat inacceßibilem; nec posses in eo illum interim adhuc videre. Hæc ille. Juxta quæ sex illa ornamenta, quæ cum Diva Agnete in Sponso cælesti celebravimus, ad humanam sunt in illo referenda naturam, quandoquidem ad sex referuntur folia, quibus aureæ virgulæ divinitatis ejus coronantur. Unum autem illud non videtur adaptabile, quod ad Patrem spectat, cùm dicitur: Cujus Pater feminam nescit: quod quidem ad divinam est nativitatem referendum, cùm in humana patrem non habeat, neque divinum, neque humanum. Ad quod quidem dici inprimis potest ita se rem habere, neq; in accommodationibus hujusmodi unam esse omnium Interpretum mentem, cùm ad variè, & verosimiliter equidem sentiendum, lilij excellentia præbeat, sic divino disponente auctore naturæ & gratiæ fundamentum. Deinde ut stet quod ex D. Bernardo addu
ctum, cujus subtili & gravi judicio meritò deferendum, dici potest Christum etiam ut hominem esse Dei filium, non humana generatione, ad corpus pertinente, sed per gratiam unionis, & verò etiam per habitualem, ut dici cum sufficiente proprietate queat etiam naturalis, de quoex professo disserui in Amphitheatro à n. 765. & Tomo 1. Auctarij Parte 1. n. 387.
144
*Insurgit autem contra illud P. Bonæ
Spei Tomo 2. Tract. 3. Disput. 14. Dubio 1. ex ea parte, qua respectu totius Trinitatis filiationem affirmat repugnare, cùm tamen illam admittat respectu Patris, quod est etiam à Nobis comprobatum: unde ut stet quod à Sanctissima Agnete prolatum est ad Christum ut hominem, & ad Patrem sub eo respectu, pertinere, satis sufficiens est, ut non sit modò necessarium circa difficultatem Assertionum dictarum, & novam earum aut probationem, aut propugnationem distineri. Illud tantùm diluendum, quod ex processione Spiritus sancti
præfatus Scriptor objectat, futurum quidem illum filium, si Christus ut homo filius naturalis adstruatur. Siquidem ex eo talis adstruitur, quòd unionem habeat humana natura cum aliquo divino, sitq́ue ita homo ille sanctus altiori modo quàm filiatione adoptiva: Atqui Spiritus sanctus per se, & vi processionis, est altiori modo sanctus, quàm filiatione adoptiva: immò & quàm homo ille: nam huic participatione tantùm convenit ius ad bona divina, illi autem à se essentialiter: ipseq́ue prætereà est etiam à Patre modo realiter assimilativo, quidquid de intentionali sit: Ergo &c. Ad quod quidem dicendum in Spiritu
sancto diversam esse rationem, & ad argumentum præfatum debere omnes respondere, ut ostendam. Nam homines per gratiam habitualem fiunt Dei filij adoptivi, cùm tamen gratia hujusmodi sit accidentalis divinæ naturæ participatio. Atqui Spiritus sanctus non participatione accidentali, sed communicatione naturæ plenissima, sanctus est: ergo & filius. Quid ad hæc? Videant qui debent, & omnes sunt qui debeant, respondere. Ego non multùm operosam arbitror responsionem, juxta modum, quem sum in expeditione hujus difficultatis amplexus. Spiritus sanctus non est filius. Veritas est Catholica. Quare autem talis non fit, diversimodè à Doctoribus explicatur, & quomodocumque explicetur, asserenrendum est illi nullo modo filiationem in vero aliquo sensu convenire. Est ergo absolutè incapax filiationis, quod quidem non habet homo, qui ex conditione naturæ filius alterius hominis est, unde & per gratiam potest ad supernaturalem filiationem ascendere, sicut & legaliter ad filiationem adoptivam. Cùm ergo capax filiationis per gratiam sit, potest etiam ratione gratiæ superioris ad filiationem etiam superiorem elevari, & hoc ratione hypostaticæ unionis habetur. Neque ex eo quòd Spiritui sancto conveniant ea, quæ filiationem in Christo dicuntur constituere, filius dicendus est; cùm ratione processionis illi filiatio repugnet: quemadmodùm nobiliori modo conveniunt Spiritui sancto, quàm humano patri, ea quæ ad generationem temporalem in Christo spectant: & tamen non proptereà pater dicendus est, quia ex ratione concursus ad illam ipsi talis denominatio repugnat. Et ex doctrina
Ratio pro Assertione.
prædicta non solùm fit satis objectioni, sed fundamentalis potest ratio ad probationem instaurari: Nam homo ex multiplici Dei participatione est capax filiationis: ergo & ratione unionis ad divinam naturam. Si dicatur repugnare; quia definitio generationis non potest eidem aptari. Contra est quia hic non agimus de generatione secundùm realem processionem, sed per gratiam, quæ cùm adoptiva non sit, & ratione substantialis unionis habeatur, naturalis aptissimè compellatur. Ex quo fundamento etiam dictum filiationem per gratiam habitualem in Christo dici etiam posse naturalem, quatenus adoptivæ opposita, eo quod ob necessariam exigentiam, & modo quodam connaturalitatis supposita hypostatica unione debeatur. Contra quęquæ nihil objicitur, & ita potest sententia proposita circa utrumque articulum pede inoffenso decurrere, de qua alibi semel & iterùm disceptatum. Stet ergo & sanctissimæ Agnetis, & dulcissimi Bernardi in modo loquendi concordia, & Christi humanitas lilij folijs candidissimis designata: quidquid aliàs possit verosimiliter cogitari.
145
*Citato ergo pro caussa præsenti Ber
nardo in Sermone præfato, objicere aliquis poterit defectum citationis ejusdem Doctoris sancti in Tractatu de Paßione Domini, seu de Vite Christo, in quo de lilio multa. Ad quod in primis dici potest Tractatum prædictum non esse partum illius legitimum, ut censent plures, & stylus ipse videtur indicare. Deinde non omnia semper oportere loca citari Doctorum, quando in uno aliquo potest id, de quo agitur, sufficienter inveniri: Citatus quidem Sermo adeò est & pulcher, & elegans, & pius, & pro re, de qua agebatur, exactus, ut sufficere illum non immeritò posset judicari. Sed quia Tractatus dictus dignus sanè Bernardi est spiritu, & auctoris antiqui, atque in divinis versati Scripturis, adiri cum fructu poterit Cap. 18. & seqq. & juxta nuper dicta de sex folijs, totidem ille recognoscit Cap. 30. sic scribens: Imperfe
De folijs lilij.
ctis lilijs ipse candidus flos, ut plurimùm sex folijs | constat. Sic ille. Cùm ergo comparatio à perfectissimo lilio trahatur, totidem sunt sponso cælesti adaptanda. Nihil autem Doctor sanctus circa dicta, ubi tantùm de virginitate agit exemplo Christi servanda, sex caussas recensens, propter quas, debent animi Virginum ad eam servandam incitari. Unde ex eo capite parùm citatio profuisset: sicut & circa Capita alia, in quibus Virginum institutionem exequitur, de diversis agens virtutibus, quæ in Virginitatis debent esse comitatu, pro quo inferiùs aliquid inducendum. Sit ergo
§. IV.

§. IV.

Circa Virgines cum humilitatis nexu. Ad Num. 402. §. 8.
146
*DIctum ibi de lilij supra flores omnes
excelsitate, omnibus enim altius, & inde Virginitas commendata. Et cùm talis, languido tamen semper collo, ex quo humilitatis necessarius nexus comprobatus. Pro utroque D. Bernardus, vel qui auctor est Tractatus de Paßione, de quo nu. præced. Ille ergo pro lilij
excelsitate, & parili Virginitatis excellentia consulendus Et quod ad prius attinet Cap. 28. prosequitur, ubi illud lilij à Lilio ipso Christo prolatum adducit encomium. Matth. 6. v. 28. & 29. Considerate lilia agri quomodo crescunt, (supra flores alios) Amen dico vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum
Matth. 6. v. 28. & 29.
ex istis. Et ita subdit: Lege igitur, ô Virgo, & perlege, & sæpiùs relege hoc verbum sponsi tui, & intellige quantùm in hujus floris commendatione tuam gloriam commendavit, Omnem mundi gloriam sapientißimus ille omnium creator & conditor unico flosculo tuo comparavit, nec gloriam flosculo, sed hunc flosculum omni gloriæ prætulit. In Salomone enim (de quo legitur quod magnificatus est super omnes reges universæ terræ in divitijs & hore) omnes mundi glorias debes intelligere &c. Et inferius sic loquitur, cùm præmisisset illud inter alia: Dilectus meus descendit (ille Ascendit legit) ad areolam aromatum, ut lilia colligat. Can
Cant. 6. v. 1
tic. 6. v. 1. Laudabile lilium, amica sponsa, amabile lilium, quod colligitur à Sponso. Non enim, ut æstimo, colligitur ut ultra marcescat, sed ut in altari aureo collocetur, quod est ante oculos Domini: id est, ut collocetur in cælesti Sanctuario, ut sit ipsum lilium ad ornamentum omnium Sanctorum, in quibus Dominus tamquàm in altari suo aureo requiescit &c. Pulchrum & illud ex statim subditis: Quasi enim quidam adeps & medulla Ecclesiæ sunt Virgines Christi: & quadam singulari excellentia aliorum florum Sponsi amplexibus familiariùs inhærentes. Hæc ille, quæ materiam exhibent amplificationi non levi, & satis excelsitatem Virginitatis, & singularem gloriam manifestant. Illud autem quod de adipe di
Adeps Ecclesiæ cur Virgines.
ctum, ad legis Domini præceptum videtur dubio procul referendum, de qua Exodi 29. v. 13. & Levitici 3. v. 3. & alibi, qua statutum, ut in victimis adeps Deo tantùm cederet, & incendio traderetur. Et in Exodi loco additur: Et
Exodi 29. v. 13.
offeres incensum super altare. Ubi, ut animadvertit Abulensis Quæst. 6. existimare aliquis posset post datum igni adipem, incensum, id est thus offerendum. Quod tamen, ut & interpretes alij, inscitiæ redarguit, cùm eo dicendi modo ipse adipis incensio denotetur. Et quidem ut ille observat, gratissima erat Deo adipis concrematio, unde opus non erat thurificatione. Hoc ergo est quod Divus Bernardus, aut quicumque fuerit, præfati Tractatus auctor, sibi voluit, cùm Virgines Ecclesiæ adipem esse profatus est, id est gratissimum in Ecclesia post Eucharistiam Sacrificium, quod sibi penitus reservatum vult & præcipit. Hoc enim est quod D. Paulus clamat 1. Cor. 7. v. 34. Virgo
1. Cor. 7. v. 34.
cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore & spiritu: id est, Dei tota, & Deo tota, ut nihil non ad Deum spectans possit cogitare. Et adeps quidem moles est in animali blandior, ut ad designandum femineum genus possit convenienter advocari. Et ad Virgines præsertim, quia non est caro, sed aliquid adhærens carni, neque aspectui obvium, sed clausuræ perpetuæ dedicatum, quæ ad moralem sunt advehenda tractatum.
147
*Sed jam de humilitate, & pulchro illo
De humilitatis nexu.
Virginitatis cum ipsa nexu, de quo Auctor dictus Cap. 29. ubi ita scribit: Nec prætereundum
Auctor qui supra.
quòd ipse flos lilij, tam altus, tam candidus, tam jucundus, semper reclinatur ad terram. Quid nobis per hoc aliud quàm humilitas commendatur? Caput enim inclinare ad terram, est mentem nostram ad generationem terrenam, & fragilitatem de terra contractam inflectere, ne de nobis aliquid præsumere omnino audeamus, dum nos lutum & cinerem esse consideremus. Nulli autem hæc virtus tam necessaria est quàm Virginibus, ne in profundum superbiæ incidant, dum suorum considerant excellentiam meritorũmeritorum. Virgines enim Christi etiam adhuc in terra viventes Angelorum ducunt vitam: tales cùm sint, quales dixit Dominus futuros post resurrectionem, quia tunc neque nubent, neque nubentur, sed erunt similes Angelis Dei in cælo. (Matth. 22. v. 28.) Hæc ille & alia. Et qui
dem quod de Angelorum similitudine dictum, ad ingentem stimulare deber cautionem, illi etenim cùm lilia essent candidissima, inter ipsos Dei Filius ante adventum in terras pascebatur. Si enim Virgines ob similitudinem lilia sunt, quantò id potius Angelis tribuendum? Quia verò lilia illa ambulare voluerunt extento collo, non solùm Dei iram, sed furorem sunt terribilis indignationis experta. Pro quo audiendus D. Bernardus, verissimus ille auctor, Sermone 69. in Cant. ubi ita loquitur: Vtinam
D. Bernardus.
in me omnem extollentiam comprimat, immò dejiciat, & ad nihilum redigat, non accensus furor, sed infusus amor. Vtinam discam non superbire, sed unctione potiùs quàm ultione magistra. Domi
Psal. 6. v. 1.
ne, ne in furore tuo arguas me, sicut Angelum extollentem se in cælo: neque in ira tua corripias me, sicut hominem in Paradiso. Ambo iniquitatem meditati sunt, altitudinem affectantes, ille potentiæ, iste scientiæ &c. Verum utraque altitudo dejecta est: sed in homine mitius, judicante ita illo, qui omnia facit in pondere & mensura. Nam Angelo in furore punito, immò & damnato; homo iram tantùm sensit, & non furorem. Sic Doctor san|ctus, quibus Virgines debent profectò reddi cautissimæ. Cùm enim Angelis similes sint, si vento vanitatis extollantur, eorum instar venient puniendæ, non in ira tantùm, sed etiam in furore, permissione lapsus, aut numquàm, aut difficilè admodùm reparandî. Pro quo & dicta circa clausam januam §. cit. in quo & versamur, urgebunt. Ubi pro Inclinato collo, habetur Inalienato, errore typographico:
quamvis posset ille aliquatenus sustineri. SpōsaSponsa enim dum collum inclinat sponso, juxta explicationem loci, de quo ibi, non alienat illud, sed in Sponsi dominio constituit, ut illud juxta suæ promissionis veritatem extollat: Qui se humiliat, exaltabitur. Lucæ 14. v. 11. Collum autem per superbiam elatum, diaboli est, unde dici inalienatum nequit, cùm illud superbia fecerit alienum. Sic accipi illud Davidicum potest Psal. 18. v. 14. Ab alienis parce servo tuo.
Superbia peccatum alienum.
Ubi Genebrardus peccata præsumptionis agnoscit. Et quidem videntur illa in homine aliena, qui unde præsumere possit habet nihil.
Psal. 18. v. 14.
Notum illud ex egregio humilitatis Magistro:
Vnde superbit homo, cujus Conceptio culpa,
Nasci pœna, dolor vita; necesse mori?
Pro quo & illa quæ nuper dicebamus.
§. V.

§. V.

Circa D. Teresiam, auctarium laudis. Ad Num. 509.
148
*ANu. 502. illius panegyris qualis
cumque juxta nostram non quidem affectionem, sed tenuitatem exhibita. Citato autem n. 509. circa cognomen Zepeda dictum aliquid, ex cujus significatione laudis etiam nonnihil eliquatum. Sunt autem, eo loco typographici errores duo, dum pro Fresneda, & Fraxini, Tresneda & Traxini barbaræ penitus voces inveniuntur, ut omittam Pomponium Melam, in quo nomen ritè in margine positum periculum erroris excludit. Dictum ergo D. Teresiam meritò Zepedam, quod nobilis est familiæ cognomen, fuisse compellatam, quia Zepa idem quod vitis, & Zepeda Castellano idiomate vineam, ubi scilicet plures concurrunt vites, debet juxta modum loquendi circa arbores alias designare. Et quidem non Zepa, sed Cepa frequentius scribitur, & sic apud Covarrubiam in Thesauro linguæ Castellanæ, ubi originem illi latinam assignat à verbo Cæpto, quod est Incipio, eo quòd prior & robustior arboris pars quasi principium illius sit, nam & alijs nomen hoc attribui solet arboribus, ad illarum truncum designandum. Sed originatio videtur satis frivola, sicut alia à cæpe, eo quod capitis instar sit, ita dictum, unde & propter similem rationem dici caput potest, quod in arbore primum & teres. Ut quid enim ad cæpe opus est confugere, quando sicut illud à capite dictum est, quod boni affirmant Grammatici, ita & cepa ab ejus similitudine potuit similiter compellari. Et certè tam quæ in cæpe, aut cæpa ejusdem significationis, originatio confingitur, quàm quæ in Zepa aut cepa, levissimo nititur fundamento; & res supervacui laboris est illud pro nominibus omnibus vestigare, ubi non statim apparet, ut revera apparet in multis, multæ enim hallucinationes pro verosimilibus caussis venditantur, quas viri cordati irrident, cum auctorum illarum existimationis non modico detrimento. Verosimilius quod de Zepeda, aut Cepeda diximus, multitudinem scilicet Zeparum aut CeparũCeparum in loco eodem indicare: sic enim cæpetum & cępinacæpina apud bene Latinos prosimili multitudine; Rosetum, Olivetum, Palmetum, Populetum, & in negotium præsens Vinetum, locus vineis abundans, & alia plurima.
149
*Stet ergo Divam Teresiam quod no
stri erat intenti, Zepedam aut Cepedam dictam, & Latina imitatione Cepetum, ut una cùm sit, debeat etiam censeri multæ. Magnum est equidem quòd mulier inter plures commendatione digna, vitis sit, id quod à Davide
Psal. 127. v. 3.
Psal. 127. v. 3. decantatum verbis illis: Vxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ. Id quod in Virginis Deiparæ laudibus positum invenimus Eccli. 24. v. 23. Ego quasi vitis fru
Eccli. 24. v. 23.
ctificavi suavitatem odoris. Quamvis quod ad illam spectat, ultra omnem sit comparationem. Pro quo & Salomonis illud mirè consonat Proverb. 14. v. 1. Sapiens mulier ædificat domum
Prov. 14. v. 21.
suam. Quod est profectò pro eximia laude reponendum, ut scilicet mulier una sapiens, sapientia inquam plusquàm muliebri, ædificare unam possit domum. Quantùm ergo illud est Divæ Teresiæ præconium, quæ non domum tantùm, sed domos, duo scilicet supra triginta Monasteria ædificavit, ut in sacris habetur officijs, & res ipsa suis se genuinis luminibus manifestat? & id quidem non quia divitijs affluens, aut mariti opulentia potens, sed inops Virgo, omnibus humanis destituta auxilijs, quinimmò adversantibus plerumque sæculi principibus. Unam sic egentem, sic humanis destitutam auxilijs Virginem, adversantibus sæculi principibus, unam ædificasse domum, miraculum profectò, & Dei singularis benedictio ritè expendentibus negotium tale fuisset. Quid cùm tot ac tales fuerint? Res planè est non admiratione, sed stupore dignissima. Effloruit in eo consilio miserentis Domini benedictio. Et quænam benedictio ista? Illa quidem, qua ille vix extantibus humanæ contributionis subsidijs, multiplicare est visus, quæ hominum commodis servierunt. Quinque tantùm suppetebant pa
nes, & duo pisces pro satiandis in deserto quinque mille viris sine mulieribus & parvulis. Et tamen illi satiati multiplicatione mirabili, dum aspiciens in cælum Dominus benedixit, & fregit. Matth. 14. v. 19. Præcesserat autem Apostolorum commiseratio solicita, unde & dixerunt Domino: Desertus est locus, & hora jam præterijt &c. v. 15. Quod expendens P. Cornelius ita scribit circa v. 18. ubi de illorum obedientia misericordiam subsecuta: Paruêre Apostoli, & attulêre illos: atque hæc prompta eorum obedientia & fiducia, æquè ac charitas & studium succurrendi fami tot milliũmillium hominũhominum, elicuit hoc à Christo mira|culum. Sic ille. Juxta quæ philosophari in Diva Teresia possumus, cujus singularis obedientia in parendo Confessarijs, rarissimo cœcæ subjectionis exemplo, dum apparenti Christo digitorum illusorijs siguis abnuebat, & Apostolica etiam charitas in saeris etiam officijs mirificè commendata, multiplicationis adeò mirandæ Monasteriorum benedictionem florentissimam meruerunt. Effloruit in eo consilio &c.
150
*Et ut sua sit Apostolis de obedientia,
& charitate laus, aliquid tamen observandum, quod in hac parte devoto femineo sexui debeatur. Quinque millia virorum, exceptis mulieribus & parvulu. Matth. 14. v. 21. Omittamus
Matth. 14. v. 21.
parvulos, qui alieno ductu in desertum cum Christo pervenerunt: in mulieribus autem adeò constans & devota sequela quomodo possit illaudata præteriri? Quod D. Joanni Chrysostomo sic est visum: Homil. 50. in Matthæum in hunc modum locuto: Magna profectè
P. Chrysostomi earum laus.
laus multitudinis illius, cùm & feminæ & pueri cum viris omni labore contempto sequerentur. Sic ille. Non ergo ad curiositatem ullatenus referendum, cui suspicioni occasionem dare potuit P. Maldonatus, dum dixit magnum earum
P. Maldonatus.
fuisse numerum, licet non numero virorum æqualem, vel quia religiosiores, vel quia curiosiores viris esse solent. Quod quidem ad pium sensum advocari potest, ut religio & curiositas in sequendo Christum fuerint copulatæ: sanctaque fuerit & re igiosa curiositas, eo naturæ impetu ad finem sanctissimum ordinata. Sicut oculorum aviditas videndi pulchra erga Christum laudabiliter ferebatur. Iam ergo in mulieribus illis felicibus considerare juvat commodorum propriorum oblivionem labore contempto, ut jam D. Chrysostomus: civitates pro desertis commutatas, ubi præter Christum solatij nihil: longi fatigationem itineris. Inediam tamdiu toleratam. Nullam decubando corpore curam. Illam audiendi verba Christi insatiabilem anxietatem. Ubi quidem pro Diva Teresia nobile schema succurrit, in quo poterit
D. Teresiæ schema in illis.
qui voluerit sanctum otium, & utile negotium meditari. Et illud quidem de solatij in deserto defectu ad illos octodecim referre annos, in quibus nullis refecta consolationibus, quibus solet in terris sanctitas abundare. Sic ergo miraculum multiplicatorum Monasteriorum promereri potuit: quod & de beatis illis mulieribus Christi asseclis asserendum. Ut enim & viris suum etiam meritum tribuamus, in mulieribus tamen id citiùs apparet, quarum infirmior conditio arduum illud facinus reddit mirabilius; cùm in eo viros potiùs quàm mulieres egerint, quibus nihil minùs habuerint, nova miraculi novitate. Ubi ex antiquis Scrip
Cur non numeratæ.
tores aliqui apud P. Maldonatum inquirunt, cur ab Evangelista numerus non fuerit mulierum adnotatus, & ad generalem illum usum Hebræorum sunt qui referant, non recensendi illas, quod frequenter in sacris officijs legimus, cùm liber generationis Christi occurrit. Addit citatus Pater moralem rationem dicens: Nihil apud Deum recenseri, neque in numero haberi, nisi quod virile sit atque perfectum. Cùm ergo Evangelicæ illæ mulieres ita se gesserint, ut viros exæquaverint, & sic virile ac perfectum opus perpetrarint, numerationis videntur prærogativam meruisse. Quod ergo numeratæ non sint, mysterio non vacat, cujus investigandi curācuram qui voluerit suscipiat, nos enim ad alia propera
mus. Si unum adjiciamus illud, Divæ Teresiæ gloriam ex eo non minui, quod cum numeroso illo mulierũmulierum agmine componatur, ut multæ debeant & merito & numero Teresiæ percenseri. Illius siquidem excellentia omnimodis singularis. Sua ergo sit fortunatis illis sectatricibus laus, suum & meritum, quod in ordine ad benedictionem multiplicationis adductum. Cùm tamen Divæ possimus inclamare Teresiæ: Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Proverb. 31. v. 29. Quia
Proverb. 31 v. 29.
scilicet pro universis una, & una quodammodo universæ. Vites aliæ, tu vinea, & ut tuo loquamur agnomine, Cepæ aliæ, tu Cepeda.
§. VII.

§. VII.

Circa locum 1. Petri 3. v. 18. cum doctrina utili. Ad Num. 605.
151
*ADductus in eo Divi Petri locus ex
1. Epist. 3 v. 18. sub hac forma: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. Et ita quidem in Vulgata habetur. Sed P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disp. 43 Sect. 3. vers. Meliùs ergo, aliter legendum esse contendit, scilicet Mortificatos quidem carne, vivificatos autem Spiritu, propositāpropositam superiùs improbāsimprobans lectionem, & quam ipse amplectitur, vulgatāvulgatam affirmans verbis illis, RetinẽdoRetinendo VulgatāVulgatam lectionem. Quod quidem non ægrè temporum potest distinctione componi: siquidem P. Suarez scribebat ante VulgatęVulgatæ exactissimam correctionem, quæ Sixti V. & Clementis VIII. auctoritate constitit, & est An. 1608. in lucem data typis Joannis Moreti. Licet autem Titulus solum Sixtum V. præseferat. à Clemente tamen additum aliquid ipse indicat in Bulla pro impressione, & asseritur à Francisco Luca Brugensi, Viro doctissimo, & suis scriptis clarissimo in Epistola dedicatoria pro Annotationibus ad correctiones, qui in loco, de quo agimus, recognoscit egregiam correctionem. Id quod ex præfatione ad Lectorem ipsi sacro Bibliorum volumini præfixa clariùs innotescit. Quod quidem animadvertere debuissent Scriptores, qui cùm in locum præsentem incidunt, P. Suarez uti Vulgatæ contratium inducunt, cùm nihil magis ab illius Sedi Apostolicæ obsequentissimæ mentis alienum possit cogitari.
152
*Dices juxta Præfationem Biblicam
citatam posse aliquam in Textu sacro correctionem admitti, dum ibi dicitur sic. Accipe igitur. Christiane lector, eodem Clemente Summo Pontifice annuente, ex Vaticana Typographia veterem ac vulgatam Sacræ Scripturæ Editionem, quanta fieri
Præfatio Biblica.
potest diligentia castigatam: quam quidem sicut omnibus numeris absolutam, pro humana imbecil|licitate affirmare difficile est, ita ceteris omnibus, quæ ad hanc usque diem prodierunt, emendatiorem, purioremque esse, minimè dubitandum. Sic ibi, post quæ & addũturadduntur aliqua, quæ mutanda videbantur, consultò immutata relicta esse ad vitandam populorum offensionem, D. Hieronymi exemplo, & quia potuerunt citati conformia ob rationem ibidem redditam æstimari. Cùm ergo adhuc correctioni supersit locus, in eo, de quo agimus, potuit P. Suarez lectionem illam amplecti, quam commodiorem contextui judicavit, etiamsi aliter in Vulgata res se haberet, & consequenter poterunt alij similiter judicantes, tanto præsertim ductore. Sed
hoc non urget, & respondeo, quidquid de doctrina illa sit, minimè in præsenti locum habere: quia aliud est posse aliquid corrigi, quod nondum est correctum, quale in Vulgata forsan aliquando occurret, ex penitiori cognitione, aut inventione alicujus antiquissimi exemplaris: aliud verò quæ sunt jam Ecclesiæ auctoritate correcta, nulla habita ratione correctionis amplecti. Id enim nulli licet, essetq́ue gravissimis erroribus obnoxium, & auctoritatem Ecclesiæ in re summi momenti violare. Neque quod innuitur de ulteriori correctione ita accipiendum est, ut aliquid modò extet ut de fide propositum, quod aliquando possit falsum deprehendi; id enim nullatenus admittendum, jam enim Ecclesia non esset columna & firmamentum veritatis, quod Apostolus clamat 1. Tim. 3. v. 15. Sed quòd verba aliqua addi,
1. Tim. 3. v. 15.
aut detrahi possint, quibus veritas aliqua meliùs possit explicari. Id quod de mutatione illa, quæ ob vitandam offensionem omissa dicitur, pariter intelligendum.
153
*Jam quod attinet ad fundamentum
P. Suarez pro retensione illius antiquioris lectionis, quæ credenda est incuria, aut inscitia librariorum obstrusa, non certè urget. Agit ibi D. Petrus de prædicatione Christi facta spiritibus, de quibus immediatè sic: In quo & ijs, qui
1. Pet. 3. v. 19. & 20.
in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cùm fabricaretur arca: in qua pauci &c. Ubi circa verbum Spiritibus Vers. Propter quæ aliam lectionem ut Vulgatæ propriam ita proponit, scilicet Spiritu, ut quęquæ Spiritibus habet optimum etiam sensum præseferant. Et de ijs tandem explicat spiritibus, seu animabus eorum; qui in diluvio, licet priùs increduli Dei patientiam provocaverunt, veritatem prædicationis Noë jam jam perituri agnoverunt, ad Deumq́ue sunt vera pœnitentia conversi, & in sinum Abrahæ, ad quem descendit statim à morte Christi anima, velut in carcere claudebantur. Nulli enim videntur magis mortificati in carne, quàm illi: & licet non solis illis, sed alijs etiam in sinu contentis prædicaverit, Divi tamen Petri intentum in eo erat Capite consolari fideles, & animos addere ad patiendum pro Christo, qui etiam eos sua redemptione & visitatione dignatus est, quos non propter ipsum, sed pro suis peccatis noverat horrendum adeò supplicium pertulisse. Ad quæ quidem dici cum ipso Eximio Doctore potest, quod habet cit. Vers. Propter quæ. Ubi lectione legitima Vulgatæ proposita, juxta illam Apostoli mentem exponit.
Et exponi quidem aptissimè potest, & ex eo fidelium consolatio, & ad patiendum pro Christo adhortatio luculenta constare. Quid enim magis aut idoneum aut efficax afferri poterit, quàm Christi Passio, sublimius patientiępatientiæ Christianis exemplar? & de prædicatione illorum specialis facta mentio præ alijs, quia si illis Christi Passio profuit, & ab ipso statim ac peracta est personali descensu visitati, qui ad Noë prædicationem adeò fuerant pertinaces: quid de alijs putandũputandum est, qui & in ejus mortui fide, & ad Apostolicæ prædicationis auditum, aures obsequentes & dociles præstiterunt? Quod autem tandem ait illud vivificatus spiritu meliùs ac proprius de nobis dici quàm de Christo, id certè negandum juxta contextum: cùm enim mortificatus dictus fuisset, elegantiùs & consonantiùs dictus etiam vivificatus. Nam & vivificari à Deo spiritum in Scriptura occurrit Isaiæ 57. v. 15. Vt vivificet spiritum humilium.
Isai 57. v. 15.
Et quidem Spiritus à Deo vivificari cum omni dici proprietate potest, non ex eo quòd à morte aliquo modo suscitentur, sed quia eam, quam habent, vitam, illius beneficio possident: & prætereà quia non solùm vitam radicalem & substantialem confert, sed etiam actualem, quęquæ potentiarum actibus exercetur, unde toties à Davide postulatam vitam, quæ ad spiritum pertinet, invenimus. Iuxta nostram autem explicandi rationem, de qua citato nu. 605. con
venientior & sublimior sensus habetur, ut vivificatus spiritu dicatur Christus, quia Spiritu Sancto operante ejus est peracta resurrectio. Sicut enim cùm effudit sanguinem, per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, juxta D. Paulum Hebr. 9. v. 14. Ita juxta D. Petrum per Spiritum sanctum resurrexit,
Hebr. 9. v. 14.
cujus rationem cit. n. etiam est reddita, & satis quidem genuina, D. Athanasio suffragante. Pro quo hæc sit satis adnotasse, ut & P. Suarez faciamus satis, cujus & caussam defensamus.
Loading...