*Solus P. Henriquez
Libr. 7. qui est de
Indulgentiis.
Cap. 27.
in Gloßâ lit. L. asserit de de
cimis nobilibus laicis à Pontifice concessis, non
Episcopum, sed laicum iudicare. Et esse probabile cùm decimæ in perpetuum conceduntur,
affirmat P. Palaus
suprà num. 6. & Patrem Henriquez adducens Dom. Solorzanus
Lib. 3.
Cap. 1.
num. 44. aut ita resoluere post Nauarrum in
Manuali Cap. 21.
num. 3. & alios Theologos, & Iuristas. Sed certè citatus Pater nullum pro eo
Theologum adducit
: nam nonnulli ab eo
Litterâ antecedenti citati, ad rem aliam pertinent, quòd
scilicet, quamuis mulier, communiter loquendo, non sit capax iurisdictionis spiritualis, eam
Pontifex potest reddere capacem: ex quo pro
decimis arguit: quod non negamus, licèt negari
non sine magno fundamento possit: vnde id vt
certum videtur admittere Dom. Solorzanus
suprà num. 42. dum ait ius decimandi spirituale esse, & ita iudices laicos ad iudicandum de illis penitus incapaces, atque ita non agi de eo in casu
præsenti, sed de temporali earum perceptione.
Nullum est ergo à Theologis sententiæ isti patrocinium, & citatus Pater praxim apposuit, non
illius iustificationem: neque enim omnis praxis
illam habet. Vnde Couarruuias
Practicarum Quæ
Non omnis praxis iustificata.
stionum Cap. 35.
num. 1. §.
Non oberit, cùm statuisset caussam possessionis rei spiritualis vel quasi spiritualis, non posse per laicum iudicem examinari, subdit sic
: Ex quibus opinor vsum forensem
Galliæ admodum refragari iuris Pontificij receptis con
clusionibus. Additq́ue statim:
Tametsi quandôque
Reipublicæ conueniat illum etiam apud nos admitti.
Sic ille acsi in Catholicissimo regno expediens
esse possit Iuris Pontificij receptis conclusioni|
bus refragari. Prætereà P. Henriquez non ab
Episcopis, sed à laicis iudicibus cognitionem ha
beri dixit
: Atqui hoc de cognitione quoad
factũfactum
potest intelligi, quam esse licitam plures ex citatis admittunt, licèt sint qui negent, vt videri potest apud Dianam
loco citato Partis 4. Cùm ergo
res hæc spiritualis sit, in eâ examinandâ Theolo
gorum potiùs habenda est ratio, præsertim si ex
Iurisperitis plures sint, qui eorum sententiam
amplectantur, vt in præsenti contingit.