SECTIO II.

SECTIO II.

Ex Bullis, seu Breuibus Beatificationis Beatæ ROSÆ Virginis Peruuianæ superiora Asserta comprobantur.
Section
72
*BEatificationis certitudinem ex eo
pręcipuèpræcipuè nu. 10. probauimus, quòd Pontifex in eius concessione, non permittendo solùm, sed concedendo, inuitando, & beneuolentissima pro inducendo & promouendo cultu eius, de quo agitur, facta de eo attestatione, procedat. Id quod ex Bulla (sic eas vocabimus, licet in forma Breuis expeditas) circa B. Aloysij Gonzagæ Beatificationem ostensum. Quod quidem in B. Rosa cumulatissimè præstitum, tot pro illa prærogatiuis adiunctis, vt nihil tale in vlla ex præcedentibus possit inueniri. In Bulla an. 1668. die 14. Septembris, sic Pontifex, Redemptoris & Domini N. IESV Christi, qui Sacras
Virgines sponsus suas virtutũvirtutum floribus multipliciter decoratas immercescibilis gloriæ præmijs donat in cælis, vices (licet immeriti) gerentes in terris, pia Fidelium, præsertim Catholicorum Regum vota ad augendam illarum Venerationem laudabili studio tendentia, libenter exaudimus, ac fauoribus & gratijs prosequimur opportunis. Et inferius. Cùm autem sicut præfatorum Caroli Regis, & Mariannæ Reginæ nomine per dilectum filium nobilem virum modernum Marchionem de Astorga eiusdem Catholici Regis apud nos, & Sedem Apostolicam Oratorem nobis nuper expositum fuit &c. Nos laudabilia eorumdem Caroli Regis, & Mariannæ Reginæ erga res sacras studia plurimùm in Domino commendantes, pijsque eorum precibus fauorabiliter annuere paterna benignitate cupientes, vt de cetero &c. Iuxta quæ compertum habetur Pontificem concessione huiusmodi ad augendam Fidelium deuotionem & venerationem tendere præsertim Catholicorum Regum. Vult ergo & desiderat eam coli, & ita non est tantùm nuda permissio, sed honor exhibitus ei, quam iudicat tali esse honore & veneratione dignissimam. Nam honor regis iudicium diligit, vt clamat Vates Rex Psal. 95. v. 7. Pro quo & in Bulla de Patronatu (de quo inferiùs) die 2. Ianuar. 1669. sic idem Prima publici cultus honore per hanc Sanctam Sedem decorari menuerit &c. Discursus est breuis, sed euidens. Vult cultum, & venerationem promouere: ergo vult exhiberi ipsi cultum & venerationem. Sic velle non est tantùm permittere: ergo est aliquid supra permissionem. Atqui supra permissionem tantùm est cultus & venerationis positiua approbatio: ergo eam gerit Pontifex in Beatificatione. Tunc vltra. Approbare non potest, nisi merita respectu talis cultus & venerationis agnoscens & probans: ergo talis in illo recognitio nequit rationabiliter denegari.
73
*Deinde num. 11. & 16. ex eo vrgebamus; quòd Pontifex vt talis in Beatificatione à Cathe
dra decernendo procedat: quod quidem in casu præuenti manifestissimum apparet ex eiusdem verbis nuper adductis. Redemptoris vices gerentes in terris. Et in Bulla die 12. Februarij 1668. Nos (inquit) ex debito Pastoralis Officij, quo Catholicæ Ecclesiæ adstringimur. Et inferiùs. Auctoritate Apostolica tenore præsentium indulgemus &c. Quæ omnia, non solùm vt Principem, sed vt Iudicem se gerere apertè conuincunt: quia Christi vices non, vt Princeps gerit tantùm, sed maximè vt Iudex, veritatis arbiter, ad quod Pastorale officium, & Apostolica auctoritas porriguntur.
74
*Prætereà num. 12. ex Cap. Audiuimus de
Reliq. & venerat. sanctor. validum argumentum instructum. Et quia de Reliquijs agitur, est illud pro B. Rosa speciale quod præfata in Bulla primaria habetur: sic enim ibi: Eiusque corpus & Reliquiæ venerationi Fidelium, (non tamen in Proceßionibus circumferenda) exponantur. Reliquias ergo venerari Fideles omnes possunt sine vllo erroris periculo; aliàs non ritè caueretur, quod ab Alexandro Tertio prædicto est in Capite consti
tutum occasione illius, qui in ebrietate mortuus vt Sanctus colebatur. Quòd autem in Processionibus circumlatio prohibeatur, ideò accidit, quia Pontifex vult honorem prædictum Canonizatis reseruari, de quo egimus citata Sect. 2. Par. 4. Quod quidem de Processionibus accipiendum, quæ per publicas vias fieri solitæ; non autem de illis, quæ in claustris Religiosorum: tales enim supplicationum publicarum nomine non veniunt vnde prohibitis talibus, tali non censentur prohibitione comprehensæ, vt videri potest apud D. Barbosam de potestate Episcopi Allegat. 73. num. 7. Idem est de Processionibus, quæ fiunt intra ambitum Ecclesiæ, de quibus ibidem citatus Scriptor: vel si quid ampliùs iuxta probabiles sententias liceat, aut vsu receptum sit, vt quod de triginta passibus quibusdam placuit, de quibus Bordonus Tomo 2. Resolut. 7. à nu. 126. Tomo 3. Resolut. 68, Quæs. 19. & 20. & Tomo 4. Decis. 282.
75
*Quod ad Missæ sacrificium attinet, in hac
Virgine singulare. In primaria Bulla sic habetur: Hæc verò (Officium scilicet & Missa) in locis dumtaxat infrascriptis: nempe in Ciuitate & diœcesi Limana, ac in vniuerso Ordine S. Dominici, tam Fratrum quam Monialium, & quantùm ad Missas attinet, etiam à Sacerdotibus confluentibus. Hæc non adeò specialia sunt; licet quod ad Socerdotes confluentes spectat, non sit ita commune vt ex Beatificationibus multis perspectum habetur. Vbi & notandum illud: & quod ad Missas attinet. Nam quod attinet ad Officium videtur exceptum, vt non liceat, quamuis concessio pro Missa extet: Ex quo id
inferre licet pro moderatione in hoc negotio seruanda, vt de maiori ad minus non liceat arguere in ijs, quæ expressa non sunt: & pro Missa quidem ratio satis congrua succurrit, vt scilicet in Ecclesia, in qua festum agitur, non sit in Missis diuersitas quæ audientes posset offendere, & eorum deuotionem aliquatenus tenuare. Licere Officium non penitus reijcit P. Quintanad Tom. 1. Tract. 7. Sing. 7. n. 9. Quod sequitur satis est peculiare, sic enim Pontifex.
76
*Prætereà primo dumtaxat anno à datis hisce
Singularius aliquid.
litteris, & quo ad Indias à die, quo eædem præsentes litteræ illuc peruenerint inchoando, in Ecclesijs Ciuitatis & Diœcesis ac Ordinis præfectorum, nec non in omnibus Cathedralibus & Metropolitanis Hispaniarum & Indiarum, solemnia Beatificationis eiusdem cum Officio & Missa sub ritu Duplicis maioris, die | ab Ordinarijs constituta, & intra sex menses publicanda, celebrandi facimus facultatem. Sic ibi, quod satis quidem peculiare, vt dixi, quod scilicet in Cathedralibus & Metropolitanis Hispaniarum & Indiarum Ecclesijs festum posset modo dicto celebrari. Id enim neque in Canonizationibus concedi solitum: quandoquidem sancti in Kalendario non extantes nequeunt, etiamsi supremum sint honorem Canonizationis adepti, sine speciali Sedis ApostolicęApostolicæ concessione sacrificij oblatione coli, nisi Patroni, aut Titulares sint, aut Reliquiæ ipsorum insignes habeantur: licet nonnulli circa hoc nimis quantùm habenas laxent; cùm tamen Pontificia Decreta, & ex illis aliqua satis recentia, id videantur apertè prohibere.
77
*Sequitur & aliud honoris auctarium, sic
Item & valde singulare.
enim statim Sanctissimus Clemens: Romæ verò in Ecclesia S. Iacobi Nationis Hispanorum iuxta bimestre, postquàm tamen in Basilica Principis Apostololorum celebrata fuerint eadem solemnia, pariter celebrari permittimus. Non ita quidem in alijs, & ideò verbum Permittimus adiectum vti circa rem insolitam; regulandum tamen, quod ad Pontificis desiderium attinet, iuxta dicta superius, quibus hanc Virginem specialissimè honorandi extendit voluntatem. Cùm autem totum hoc sphæram Beatificationis non excedat, ex eo habetur quamdam esse illam Canonizationis speciem, cùm in aliquo
solemnem excedere queat, iuxta Pontificum arbitrariam concessionem, sed magno consilio præfundatam, & ita de illius, qui beatificatur gloria non posse dubitari, sicut neque de Canonizato.
78
*Ex dictis num. 10 & 15. constat Beatum
Vniuersæ Ecclesiæ colendum proponi, pro quo & B. Rosæ Beatificatio suffragatur; sic enim Pontifex in primaria concessione Auctoritate Apostolica tenore præsentium indulgemus vt memorata Dei serua Rosa de S. MARIA in posterum Beatæ nomine nuncupetur. Sic ille: cuius concessio propositioni Congregationis respondet, de qua sic præmiserat: Interim verò indulgeri, vt in toto Orbe terrarum Beata nuncupetur. Toti ergo terrararum Orbi vt Beata colenda proponitur, eximijs honoribus, cuius si esset incerta gloria, totus terrarum Orbis in errorem pernitiosissimum posset induci, si credulitas & cultus super veram non caderet sanctitatem. Hoc autem quod in B. Rosa ita expressum, quia specialibus est fauoribus eius Beatificatio decorata, in omnibus alijs intelligendum venit, quia eo ipso quòd Beatus dici possit ex concessione prædicta, in toto terrarum orbe
In Martyrologio apposita.
talis est habendus, & vt talis honorandus. Est & specialis illa publici honoris accessio, quod in Martyrologio Romano apponi iussa die 26. Augusti verbis illis: Limæ in Regno Peruano B. Rosæ de S. MARIA Virginis Tertij Ordinis S. Dominici.
79
*Dictum nu. 18. Beatificationem non le
uiori examine perfici, sed exactissimo: quod & & in casu nostro manifestum habemus, sic enim Pontifex in priori Indulto: Cùm itaque diligentißimè discußis atque perpensis per Congregationem Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium sacris Ritibus præpositorum proceßibus &c. quæ in Bulla alia citato die 14. Septemb. 1668. reproducta pro noua alia concessione. Vtrobique autem ad Canonizationem posse procedi solemnem, de quo & citato loco: relatum sibi à Congregatione Pontifex attestatur sic dicens: Cùm Congregatio dicta coràm Nobis constituta vnanimiter censuisset quandocumque Nobis, Videretur, ad solemnem eiusdem Serue Dei Canonizationem iuxta ritum S. R. E. tutò posse deueniri. Vbi & obseruandum pro Beatificatione separatim intenta non formare processum, sed ad Canonizationem acta omnia dirigi, & de sanctitate ac miraculis probatione legitima instituta, Pontifex relatione Sacræ Congregationis audita ad Beatificationem procedit, ne diutiùs cultus probati bene meriti protrahatur, supremum exhibiturus, cùm opportunitas subeat, ipse, vel alius, quod frequentiùs accidit, ob solemnissimi actus illius dilationem. Vide Contelorium Cap. 25. num. 92. vbi de commissione pro Dei seruo non beatificato, in qua de Canonizatione tantùm agitur, dum à Pontifice ad probationes petitur eius formula proposita.
80
*P. Verricellum nu. 20. refellimus, qui in
Beatificatione solam gloriæ certitudinem significatam asseruit, cùm tamen de heroicis virtutibus debeat vlteriùs constare, quod beneficio Canonizationis habetur, in quo quidem de inconsequentia notatus. Sed verò in Beatificatione, de qua agimus, nihil est, quod ex ea parte desiderare debeamus, sic enim Pontifex in Bulla priori: Proceßibus de Sedis Apostolicæ licentia confectis super vitæ sanctitate & virtutibus in gradu heroico, quibus serua Dei, Rosa de S. MARIA Virgo Limana Tertij Ordinis S. Dominici multipliciter claruisse &c. asserebatur. Quæ quidem eximia illius laus est, vt scilicet non solùm virtutibus in gradu heroico claruerit, sed multipliciter, vt omnes in ea virtutes heroicæ fuerint: vnde & gloria & honore multipliciter coronata.

Quatuor illustrantur Pronuntiata pro eiusdem Virginis excellentia.

81
*QVod §. 3. & deinceps ostensum gloriam
à Sanctis Canonizationis honorem adeptis, aut etiam Beatificatis, ab ipsa morte comparatam, semel & iterùm à Pontifice expressum præstat audiamus: sic enim ille in Bulla primaria: Sanctæ Matris Ecclesiæ: quæ Virgo casta vni viro desponsata est Christo, gloriosa fœcunditas, in omni quidem prole, quam per Dei gratiam quotidie profert, multipliciter gaudet: in Sacris vero Virginibus, quæ studiosa charismatum meliorum æmulatione expertem carnalis contagionis integritatem, virtutum floribus exornarunt, ineffabiliter exultat atque floret. Illarum, quæ accensis lampadibus, exierunt obuiam sponso, & intrauerunt cum eo ad nuptias, sublimem gloriam condignis honoribus, in terris celebrari decet, vt quæ sequuntur Agnum quocumque ierit, luctanti cum sæculi tentationibus infirmitati nostræ, adiutorij cælestis opem atque præsidium à sponso iugiter impetrare dignentur. Sic ibi. Ex Bulla alia, quæ incipit Redemptoris, verba dedimus nu. 72. eamdem luculentissimè contestantia veritatem.
82
*Circa publicam inuocationem dictum. num. 23. pro qua locupletissimè Pontifex in postrema Bulla citata, quæ incipit Orthodoxorum, | sic enim loquitur, Et sicut nobis nuper expositum fuit, ipsi Carolus Rex, ac Marianna Regina vt eidem B. Rosæ, quam cælestis sponsus tot Chrismatum decorauit monilibus, tot virtutum ornauit floribus, tantâque & tam latè sparsa de vnguentorum suorum imbuit fragrantia, vt ex Dei seruis, quos occidentales Indiæ protulerunt, prima publici cultus honore per hanc S. Sedem decorari meruerit, venerationis fiat acceßio, & ex illius interceßione, tantò potentiùs partium illarum populi patrocinium sperent, quantò populi ipsi illam celebriori intentiorique deuotione colere ac honorare studuerint &c. Illam ergo in eo esse statu, in quo & inuocare ac subuenire certissimè possit, nequit vllatenus dubitari, aliàs in re adeò graui, & Oraculo Pontificio firmata, fideles populi cum detrimento multiplici fallerentur.
83
*De radijs & splendoribus dictum. nu. 31.
& 62. de quibus & Pontifex in Bulla priori sic habet: Imagines quoque radijs, seu splendoribus exornentur, de quo & in Bulla Redemptoris. Quod quidem in Bullis alijs non solet apponi, licet videatur vsu receptum: expressum tamen pro B. Rosa, peculiaris fauoris ergo. Et verò stare Bea
An communes illa Beatis.
tum esse declaratum aliquem, nec tamen cum radijs & splendoribus posse eius imaginem depingi, quia id concessum non est, affirmat Contelorius Cap. 2. nu. 10. vbi ita scribit: Hinc etiam
Contelorius.
fit, quòd Beatus ille dicatur, cuius nec dies mortis, nec Officium in eius memoriam celebratur, nec etiam illi dedicatur Ecclesia, aut eius imago pingitur cum radijs. Sic ille. Et quod ad Officium spectat, in B. Aloysio habemus exemplar, cui illud cum Missa concedens Gregorius XV. in relatione ipsi facta, quam profert, eum Beatum vocat, quòd non accidit cum alijs, quos Dei seruos solent tantùm vocare Pontifices. Sed quod ad radios & splendores attinet, videtur ex Decreto Vrbani VIII. constare die 2. Octobris 1625. Quia etsi
Vrb. Octa. Decretum.
Canonizationis, neque Beatificationis honore insigniti sint ab Apostolica Sede, eorum tamen Imagines in Oratorijs atque Ecclesijs, alijsque locis publicis ac etiam priuatis, cum laureolis, radijs, seu splendoribus proponuntur &c. Supponit ergo Beatificatos cum præfato posse ornatu proponi: in quo aliqui cum distinctione loquuntur: censent enim laureolam seu diadema, Canonizatis competere, radios & splendores Beatis. Sed certe vsus contrarium habet; & ita Contelorius Cap. 22. nu. 2. diadema, radios, & laureolam, vt commune quid Canonizatis & Beatificatis assignat §. Nec pingere. Quidquid autem circa dicta dubij posset occurrere, fauor Pontificius submouit volentis Christi sponsam sacris hisce monilibus exornari.
84
*Num. 34. & 38. pro felici exitu validum
argumentum exhibitum ex heroica sanctitate, cùm sit certum aliquos sine purgationis indigentia Sedes beatas conscendere statim ab exitu beandis purgatissimis animabus. Quod equidem in B. Rosa vrget quàm maximè, de cuius heroica probitate vidimus num. 80. Pontificium Oraculum semel iterumque prolatum. Aliquæ profectò sunt Virgines, quæ oleum sibi sufficiens habentes, earum lampades non extinguuntur, & ita merentur statim cum sponso ad cœlestes nuptias intrare. Illæ enim de quibus Matthæi 25. ingressæ statim, semper pro illis aperta ianua, remoram nullam, breuissimam licet expertæ. Intrauerunt cum eo ad nuptias, vers. 10. Si ergo aliquæ, ex ijs vna B. Rosa, de cuius constat heroica sanctitate.
85
*Iam quod ad gloriæ manifestationem
Aliud pro eadem admirabile.
spectat, non habemus equidem Canonizationis Bullas, in quibus pro eo solent exploratissima argumenta proponi. Erit sanè quando talia spectare licebit, cùm pro honore isto Pontifex ipse solicitudinem vrgeat, & necessarius quæratur solerter apparatus. Modò autem ex Canonizationis processibus, de quorum validitate testimonium sanctitati suæ perhibuit Congregatio, multa possunt firmamenta adscisci, ex quibus aliqua non dubito in Bulla propalanda. Quod quidem elegantissimus Scriptor præstitit in Mantissa post vitam, in cuius primordio illud, visam (ab ea, quæ ibidem describitur) coràm diuino solio angustißimam cæli Reginam stantem ac miri fulgoris coronam manu gestantem, velut nouam hospitem expectaret ad illius solij limbum feliciter coronandam. Parte altera niueus candidarum Virginum chorus mediam complexus Rosam tunc recèns defunctam hilari & canoro agmine deducebat ad Deiparam. Singulis virginibus singulæ erant in manibus palmæ, in verticibus coronæ. Rosa palmam deferebat vt ceteræ, at nondum coronam &c. Hic ergo non solùm illud vsurpare iuuat, de quo cit. num. 38. Domini Domini exitus mortis, sed etiam Dominæ, Dominæ, quam sic læti salutamus dicentes, O gloriosa Domina, semel iterumque cum Rosa talis, dum & exitum ipsi felicem sua intercessione & præsentia disposuit, &
Bis Domina ipsi Deipara.
coronam pariter gestat coronatura illam, & quam verissimè dicens: Veni sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus præparauit in æternum. Et non mirandum si occurrat, quæ multis solita est Virginibus, eas ad gloriam cœlestis de ductura throni, & ad sponsi amplexus occurrere, pro quo non semel D. Ambrosium Lib. 2. de Virginibus ita loquentem excipimus: O quantis
D. Ambr.
illa Virginibus occurret? Quantas complexa ad Dominum trahet dicens: Hæc torum Filij mei, hæc thalamos nuptiales immaculato seruauit pudore. Sic ille. Sed quòd adeò sit celebris & festiuus occursus, Peruuianæ Rosæ debebatur. Rosa coronatura Rosam pergit, quæ in illius Roseto, aut Rosario vernauit, vnde eam cum singulari collegit voluptate, vt dicere ei meritò possimus, quod aliàs prophanus vates: Colliget Virgo Rosas. Vnam hanc, vnam, quæ pro decem millibus computatur.
86
*Neque vbi Virgo loquitur, desiderari vox
sponsi diuini potest. Sic ergo ille: Veni de libano sponsa mea, veni de libano, veni: Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir, & Hermon. Cant. 4. v. 8. Circa quem locum dicta à me non pauca in Epithalamio, quæ dabit Index. Modò cum Patrum multis, pro quo & P. Cornelius cum Recentioribus alijs, id stat, montium prædictorum nominibus, qui extra Iudæam sunt, aut potiùs erant, Gentilitatem designatam, in qua ferini mores, animalibus præfatis indicati: quod equi
dem ad Occidentales istas Indiarum plagas meritò venit adaptandum. Inde ergo vocatur sponsa, inde Rosa corona triplici decoranda. Limana Cinitas, quæ & Regum dicitur, pro Insigni tres habet coronas cum stella, & has ciui & Patronæ | suæ Rosæ, vnà cum anchora, spei suæ symbolo, voluit esse communes, & ex eius pendentes manu in imaginibus depingi, vt eo pacto eam etiam videantur coronare. Hoc in terris, quid in cœlis sponsus? Coronauit certè corona triplici, multiplici inquam, sic enim quod multiplex, tergeminum dici solitum, aut trigeminum: & constat
Bulla pro ipsa.
ex dictis num. 80. Beatam hanc virginem sanctitate & virtutibus in gradu heroico multipliciter claruisse: ex quo & sequitur multiplici etiam corona decoratam.
87
*Illud speciale ex allato loco deducendum
restat, quod præsenti est aptum instituto, ipsam scilicet nulla remora interiecta ad accipiendam èex manu Virginis coronam statim à morte conuolasse. Veni de Libano sponsa mea. Coronaberis. Vbi Hebræum Thascuri in varias expositiones dictraxit Interpretes. Illa quorumdam: Dirigêris, rectà euades, pro quo P. Cornelius consulendus. Iuxta quam habemus felicem hanc sponsam à sponso vocatam, vt rectà iret, & nullis ineundo viæ flexibus tardaretur. Et quid ni ita in eo, qui eam sui cordis Rosam solitus appellare? Veni de Libano. In Epithalamio num. 174. ex Nicolao Lyrano singularem Libani interpretationem ap
Lyranus.
posui, vt scilicet idem sit ac Filiatio cordis. Vocatur ergo B. Rosa, quæ & sponsa & filia, à filiatione cordis, cordiali inquam, ardenti, & felicissimè singulari, vt singulari Americæ flori respondeat, de qua Pontifex citata in Bulla Redemptoris sic loquitur: Sicut Nobis nuper expositum fuit, ipsi
Bulla eximiè commendata.
Carolus Rex, & Marianna Regina, pro peculiari eorum erga B. Rosam prædictam deuotionis affectu, ac vt spirituali populorum America (vnde nouus ille flos Ecclesiam vniuersam suaui Christi odore recreans prodijt) consolationi atque ædificationi per ampliùs consulatur &c. Dicat ergo ille: Veni, Veni, Veni, id est citißimè & celerrimè. Coronaberis, Corona gloriæ, non qualicumque, sed excellentißima & nobilißima. P. Tirinus, qui & consulendus, alia
P. Tirinus.
enim dabit pro huius gloriosæ Virginis laudibus opportuna, sicut & Ghislerius, & alij, interquos pientissimus & Venerabilis P. Pontanus.

Circa dicta num. 75. difficultas specialis ad B. Franciscum Borgiam spectans, & similiter Beatos.

88
*IN Bulla 3. pro ipso sic Vrbanus VIII.
Supplicationibus illorum nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, de eorumdem Fratrum consilio conceßionem & Indultum, de superque confectas litteras huiusmodi ad quoscumque Sacerdotes sæculares, seu cuiusuis Ordinis, Congregationis, seu Instituti Regulares, ad Ecclesias, seu Domos regulares dictæ Societatis IESV accedentes, ita vt Sacerdotes huiusmodi in dictis Ecclesijs, seu domibus dumtaxat Missam & Officium huiusmodi seruata prædictarum litterarum forma respectiuè celebrare & recitare possint & valeant, eâdem auctoritate, tenore præsentium extendimus ac concedimus pariter & indulgemus. Sic Pontifex: vbi difficile appa
ret illud, non solùm Missas in Ecclesijs Societatis dicendas, sed etiam Officium, id enim onus videtur insolitum, & in concessionibus alijs non repertum. Sed quidem cùm onus voluntarium sit, nemo de illo conqueri sibi potest imposito; cùm aliàs in eo imponendo suam Pontifex conuenientiam non sit dubium reperisse. Cùm enim Officium laus publica ex se sit, videtur ijs tantùm extra Ecclesias concedendum respectu eorum, quorum cultus non est Ecclesijs determinatis addictus, sicut nec Missa conceditur. Et quemadmodùm extra Ecclesias cantari illud nequit, ita nec recitari, quia discrimen illud cantus & recitationis valde accidentarium est. Neque hoc videtur insolitum: in Bulla siquidem pro B. Aloysio Gonzaga non conceditur Officium, sicut neque in priori pro B. Rosa concessione extra Ecclesias, aut intra illas à Pontifice designatas, vt n. citato dictum. Et in Bulla pro SS. Martyribus Iaponiensibus posteriore 26. Septemb. 1629. in qua extensio concessionis ad omnes Sacerdotes
habetur, ita dicitur: Instante Generali Patrum Societatis IESV Indultum prædictum ad omnes Sacerdotes tam sæculares, quàm Regulares ad eorum Ecclesias confluentes extendi posse eadem Sacra Congregatio censuit, facto verbo cum sanctissimo. Sanctissimus annuit. Indultum autem erat pro Missa & Officio, vnde extensio ad vtrumque spectat, & vtrumque debet in Ecclesijs Societatis executioni ab eo, qui ipso vti voluerit, cùm mera sit gratia, mandari.
89
*Est autem obseruatione digna diuersitas
in Decretis citatis, quæ sunt eiusdem Pontificis, Vrbani inquam VIII. quod in priori concessio ad Ecclesias non arctatur, cùm extendatur etiam ad domos regulares Societatis; quod tamen in alio non ita factum, ex quo in eo crescere videtur incommodum: nam cùm in domibus recitari conceditur, commodus haberi recitationis modus potest, qui esse forsan talis in Ecclesia nequeat. Curautem differentia talis in dispositione contigerit, non est cur anxiè disquiramus. Domus autem regulares dicuntur, in quibus Communitas Religiosorum extat, & distributio habetur temporum iuxta regularem & ordinariam disciplinam ministerijs proprijs Societatis adaptata, quod non est in villis & prædijs reperire. In quibus tamen pro Societatis Religiosis non videtur dispositio procedere, qui vbicumque adstent, & Officium recitare, & Missas celebrare possunt. Cùm enim extra regulares domos cum superiorum licentia degant, intra illas degere censentur, vnde omnibus Religioni concessis vti valent priuilegijs. In quo quidem nimis est Diana rigorosè
locutus Parte 4. Tract. 4. Resolut. 231. cum P. Granado Tomo 3. Controu. 1. Disput. 4. Sect. 2. num. 17. Contra quos est praxis receptissima piorum pariter & Doctorum auctoritate & exemplo comprobata. Et Pasqualigus Quæst. 277. n. 17.
90
*De Seminarijs autem Collegijs dubia
quæstio, an nomine Ecclesiarum Societatis, quæ in illis sunt, veniant, & domorum etiam nomine eorum domus. Certè à principaliori nomen desumi solitum, & illud indicat absolutè prolatum. Et cùm domus tales conuictorum sint, qui dici nequeunt Regulares, neque domus ipsæ eo gau
dere nomine posse videntur, licet in illis nonnulli Regulares sint. Sicut è conuerso si intra Religiosam domum cœtus aliquis studentium admittatur, non sæcularium domus appellabitur, sed Religiosa. Erunt tamen qui aduersentur, eo quòd | de fauore agatur, in quo placet fauentibus ampliatio, iuxta regulam ab eisdem traditam. Et cùm aliquomodò dici domus regulares queant propter aliquorum habitationem, in eis licere id, quod à Pontificibus cum dicta limitatione conceditur. Media alij gradientur via dicentes Collegia esse aliqua, in quibus perpauci èex Societate habitant pro iuuentutis moderatione; alia complurium, quæ proptereà communiter vt Religiosæ domus habeantur. Et in his, non in illis, id, de quo agimus, licere concedent. Illud in hac varietate probabile, eum qui præfatis in domibus id præstaret, non peccaturum mortaliter, quia non admodùm videtur à Pontificia recedere voluntate, & in hac materia ampliationes aliquæ maioris ponderis vti probabiles apud Auctores occurrunt; licet ego eas censeam non esse communiter admittendas.
91
*Vt autem onus illud, de quo diximus, vi
tari queat, via est perfacilis, quòd scilicet Missam qui voluerit, dicat, Officio eidem respondente non recitato, sed eo, quod diei iuxta ritum vnicuique proprium, fuerit assignatum. Cùm enim videamus iuxta Pontificiam mentem id stare posse, non est cur circa illud hæreamus. Pro
Gauantus.
quo & facit id, quod habet Gauantus in Thesauro rituum Sect. 3. Cap. 12. num. 15. de Titulo altaris dicens Missam dici posse de non nominato in Kalendario, sed non Officium. Postulatum quidem est à Pontifice vt Indultum de Officio & Missa ad Sacerdotes omnes extenderet. Annuit, sed non proptereà vtrumque voluit debere concurrere, neque obligationis talis vllum præstitit argumentum. Quemadmodùm & dici potest Officium
Et Officium sine Missa.
posse recitari, nec tamen Missam dici, si commodè quis non possit. Si autem sine prudenti ratione nolit, non est ita certum, quia vnum propter aliud est concessum, quando nullum est pro eo obstaculum: Sicut in eo accidit, qui in Iubileo confitetur reseruata, sed sine animo ad vlteriores diligentias procedendi. Pro excusando etiam mortali succurrit alia probabilis aliquorum sententia de Officij pro vna aut alia vice mutatione. Cùm enim Officium, de quo agimus, totum de communi sit, solum Beatificati nomine in Oratione, aut lectione aliqua adiecto, non est nominatio talis sufficiens pro asserendo lethali lapsu fundamentum. Si enim pro B. Francisco Borgia, v. g. non liceat, pro S. Francisco Minorum Parente, Xauerio, aut salesio licebit, & sic de alijs: quam intentionem potest & debet habere, qui recitat, saltim generaliter, quamuis hic & nunc non ita expressam habeat voluntatem. Et quidem difficultatis præfatæ enodatio circa B. Franciscum Borgiam occurrentis, non erit, vt credo quando
hæc scripta lucem viderint necessaria, iam tunc Canonizationis gloriam assecuto, quam propediem expectamus, De quo ita scribit Laurentius Beyerlinck in Theatro Tomo 4. Lit. H. pag. 127. Hoc autem anno 1624. mense Augusto. Vrbanus VIII. Beatum pronuntiauit Franciscum Borgia ex Duce Gandiæ Societatis IESV Presbyterum, ob vitam præclarè institutam, & crebra sanctitatis testimonia ocius catalogo Diuorum solemniter adscribendum. Sic ille, cuius illud ocius tractum habuit longiorem, Deo sic prouidente, vt Beati Patris gloria multiplicatis prodigijs amplius firmaretur. Et peruenit tandem optata dies SS. Clementi X. feliciter reseruata 12. Aprilis 1671. Sed iam ad B. Rosam redeamus.
Loading...