*Præterquam quòd sententia asserens, Pa
tronum Laicum non teneri sub mortali digniorem præsentare, non contemnendos Auctores
habet. Sic enim tenet cum aliis Diana
suprà &
Resolut. 37.
& Parte 3.
Tract. 5.
Resolut. 110. vbi
plures congerit. Et
Parte 4.
Tract. 4.
Resolut. 170.
defendit præsentationem digni omisso digniore,
factam à Senatu Panormitano pro Parochiâ quadam, vti licitam in conscientiæ foro. Pedraza
in
Summa præcitat. 7. §. 36. Dom. Machadus Electus Episcopus Popaianensis, & morte curis
scrupulosis exemptus.
Tomo 1.
pag. 672.
num. 5.
P. Henriquez in Manusscriptis apud P. Thomam Sancium
Dub. 5.
citato, id affirmans quando
Patroni habent ius præsentandi, quia construxerunt & dotârunt Ecclesias de propriis bonis, &
non ex solâ Pontificiâ concessione: quod est
cernere in Ecclesis Indiarum, cui omnino consonat P. Vasquez
Opusculo de Beneficiis Cap. 2.
Dub.
4. P. Dicastillus
suprà num. 101. & generaliùs
Eligius Bassæus verb.
Beneficium 6.
numer. 3.
vbi Dianæ, & P. Reginaldi doctrinam amplectitur, de quâ nuper. P. Layman
Lib. 4.
Tract.
2.
Cap. 15.
num. 7. P. Palaus
Tomo 2.
Tract. 13.
Disp.
2. P
uncto 7.
num. 6. P. Bauny
suprà, dum non
à vero alienam affirmat esse Dianæ doctrinam,
quidquid de tutiori praxi, vt diximus, arbitretur.
Et nouissimè Ioannes Poncius
in cursu Theologico
Disput. 59.
Quæst. 1. generaliter tenet digni electionem licere, digniore posthabito, dummodò damna ex electione tali minimè timeantur,
vt alios omittam. Nostra ergo sententia solidè
roborata præcedit, vt Principes debeant contrariam praxim habere suspectam: sed probabilem
aliam exhibemus, vt si quandoque in eo genere
aliquid libeat, sciant posse illud non violatis apertè iustitiæ præscriptis exercere. Vt autem vitetur etiam veniale peccatum, quod neque aliqui ex citatis Auctoribus videntur agnoscere, li
cet
nōnon ita perspicuè loquantur; finis aliquis potest
honestus attendi, vt non sit sola pro ratione voluntas, sed ratio potiùs pro voluntate. Iuxta
quod etiam loquitur Dom. Zapata
suprà Cap. 7.
& 17.
num. 11. dicens non esse peccatum mortale aliquoties dignis dare, dummodò frequenter ratio maioris dignitatis habeatur. Et quòd
Beneficia simplicia non sunt minoris momenti,
quia electi habent suffragium in ordine ad gubernationem, vt Canonici, & Præbendarij: vbi
de Indiis specialiùs loquitur, videndus etiam
Parte 1.
Cap. 4.
num. 18. cui tamen aduersatur
Thomas Hurtadus dicens dignitates inferioris
classis, vt Canonicatus &c. posse minùs dignis
conferri. Vide
suprà num. 65. & de obligatione
sub mortali circa alia loquitur, & specialiùs de
Curatis. Sed Dom. Zapatæ sententiam tenet P.
Dicastillus
suprà numer. 97. Licet Pharcionius
Tract. 1.
seßione 8.
Casu. 12. nullam respectu simplicium inter ipsa faciat exceptionem.