*Videtur autem prædicti Auctoris
conclusio non esse ad rem; quia Assertio tertia, suprà
quam ea doctrina cadit non fuerat pro fraude intra latitudinem justi pretij, sed generaliter de excessu pretij, in quo læsio esse potest; non ergo
aptè & ad rem pro illa concluditur, quando de
altera est sermo. Ad quod responderi in primis
potest, quidquid de eo sit, ad nos non spectare
defensionem; sed an consequentia in dictis, aut
modo dicendi sit, ipsi viderint, qui dum scripta
euulgant, ea omnium censuræ committunt. Sed
in præsenti dici potest, licèt Auctor dictus non
sic manifestè deduxerit, ex quadam sententia pro
|
aliâ argumentum instruere. Sunt enim qui dicant quòd quando deceptio est intra latitudinem
iusti pretij, non est contra justitiam, sed contra
fidelitatem, vt videri potest apud P. Molinam
Disput. 351. cuius oppositum tenet ipse, sicut &
P. Filliucius
Tractat. 35.
num. 72. Bonacina
suprà,
vers. Respondeo non posse, nu. 6. & alij. Iuxta quam
sententiam ait consulendum esse pœnitenti, sed
onus illi reluctanti non imponendum, quia contraria est probabilis. Sed ego adhuc hæreo non
inueniens multos illos doctrinâ, & virture præstantes ita sentientes, quando vnum tantummodo suppresso nomine refert P. Molina: quidquid
de hoc sit; sententia, de quâ agimus, probabilis
visa est viro docto, & erudito: ergo non erit
damnandus qui iuxta illam in fauorem pœnitentium judicauit. Hanc illis salutis aperiamus viam,
ne latam illam, & spatiosam, per quam filij perditionis ambulant, amplectuntur. Non tamen sine
animaduersione prætereundum, quod citatus
Auctor habet in principio dictæ quæstionis, vbi
ita scribit:
Proponi potest hæc quæstio tam de emptoris
imprudentiâ, quàm de vendentis malitia, cùm scilicet
dolo, fraudeque ementem venditor circumuenit;
quod
facere eum posse intra, vel vltra justi pretij dimidium
Scriptores tradunt. Sic ille; qui statim apponit exemplum,
vt si res valet tantùm decem aureis, deceptio erit vltra dimidium justi pretij, si quindecim & medius exigatur, intra dimidium
si duodecim tantùm. Hoc ergo fieri posse ex scriptorum
sententiâ proponit, ac si id communi eorum sit
assensu firmatum; cùm tamen contrarium statim asserat: non ergo ita accipiendum vt verba
præseferre videntur, sed ita vt sensus sit; quosdam
esse scriptores sic asserentes; aliàs immeritò sic
statim adderet:
& de vtraque hac deceptione quæritur, an sit mortalis, & ex ea nascatur restituendi obligatio. Et immeritò etiam statim esse illicitum
affirmaret. Quod quidem animaduertisse oportet, quia ex vno aliquando boni Auctoris verbo
inaduertenter posito, solet occasio absurdæ opinionis assumi. Sed iam ad alia.