*P. Ortega sic negotium hoc expe
diendum judicat, ut cùm Christus Dominus
merita sua ita pro omnium salute, prædestinatione, & electione indifferenter humana sua
voluntate Deo obtulerit, ut tunc etiam voluntatem suam in divinam resignaverit, atque anticipatò quoad eligendos, relinquendosq́ue
Dei voluntati (ut in omnibus semper conformaverit) ex ea resignatione & conformatione
anticipata, id totum, quod ea in re præstitutum à divina voluntate fatemur, meritis & voluntati Christi factum debemus fateri: & prædestinatio ut electio prædestinatorum præ reprobis est, à Dei voluntate proculdubio est &
caussatur: ergo & Christi voluntate & meritis
est habita etiam ut est reproborum derelictio.
Sic ille, & minùs quidem exactè: nam resig
natio illa & conformatio cum divina voluntate anticipatè habita esse nequit electio,
ut constat: nam ea stante, stare etiam potuit, ut ij, qui modò electi sunt, relinquerentur, & eligerentur alij: qui nullo modo
dici potuerunt electi per Christum præ alijs,
cùm electio talis modò non sit, & ita Christus
circa illos nihil speciale constat peregisse: si
enim tale aliquid esset, electi revera & non relicti in summa miseria fuissent. Prætereà conformare se electioni etiam anticipatè, non est
eligere, ut constat, cùm tamen Scriptura electionem propriè dictam meritis Christi habitam apertè significet. Stat quidem electionem
fieri ab aliquo, quæ alteri tribuatur, eo quòd
pro eligendo ut sibi benè visum fuerit legale
mandatum habeat ejus nomine operatus. Atqui nequit dici Christum ut hominem Deo ad
eligendum vices suas commisisse; sed potiùs è
converso. Ex quo & fieret prædestinatos non
esse cur debeant beneficium electionis ita per
Christum recognoscere, ut grati esse proptereà
debeant, quandoquidem quidquid ab eo præstitum stare potuit, quin ipsi prædestinarentur,
licèt revera pro ipsis & passus & mortuus, quia
post electionem factam à Patre sua eis merita pro executione electionis, & illius effectibus applicarit. Et ut demus aliqualem gratitudinem pro electione à Patre habita per merita
Christi deberi: illius certè motivum magna ex
parte deficit, cùm nihil speciale Christus circa
ipsum egisse comperiatur. Præterquàm quod
non videtur permissurus Deus, ut potestate excellentiæ in Christo locum non haberet, cùm
id posset sine difficultate disponi, ut sic etiam
sibi homines singularis electionis beneficio devinciret. Unde verosimilius apparet ut facta
meritorum exhibitione eum resignatione dicta à Christo, Deus eo ipso electionem ipsi
remitteret, & in ejus beneplacitum regereret.
|
Omitto alios & alia, res enim hæc adeò arcana
in varios sensus Scriptores distrahit, unde periculum est ne pro fundatis sententijs hallucinationes solummodò venditentur.