8
*Quod equidem non sine grauissimo Re
ligionum dispendio stare potest, ex iis, quæ disputat Fr. Ioannes Franciscus Giragus in Centuria Dubiorum Regularium Parte 1. Dubio præsertim 1. & quatuor seqq. in quibus hæc statuit. Primum, Prouinciam, in qua radicatæ sunt factiones in electionibus censendam esse prorsus deformatam. Secundum, Peccatum esse mortale inducere aliquos vt Religiosi fiant in tali Prouinciâ, & eosdem admittere. Tertium, Professionem talium per ignorantiam factionum talium celebratam, esse irritam, si vitium dictum per totam sit Religionem dispersum. Quartum, Ignorantiam dictam ita validitati Professionis obstare, vt post quemcumque temporis lapsum, & habitus gestationem, neutiquam validetur; nisi Professus notitiâ habitâ de nullitate Professionis, habitum Professorum per triduum portauerit, aut se actibus statim Professorum ingesserit. Quintum, Professum dictum post notitiam nullitatis Professionis, non teneri ex vi voti eam ratificare, sed ratione magni scandali in Ecclesiâ, vnde ad id potest à Religione compelli. Sic ille statuit: circa quod eruditè philosophatur, neque singulari iudicio innixus, sed grauium Scriptorum auctoritate munitus.
Loading...