*In quo quidem aliquid potest Capitulo
S. V. concedi, ne opinio ipsis fauorabilis prorsus inutilis habeatur; quòd scilicet ex contributione illa pro interuentu in funeribus Quarta non detrahatur futuro Prælato reseruanda,
vt in alijs emolumentis fieri solet. Si enim
|
Prælatis, non obstante opinione contraria, Quartam exigere licet, sic illis iudicantibus, ita vt
circa praxim non hæsitent, cur etiam non licebit Capitulo eam retinere, cùm habeant illi pro
se etiam probabilem opinionem
? Si dicatur futurum Prælatum exacturum eam ab ipsis vsque
ad nouissimum quadrantem. Responderi poterit,
fortè eam non exacturum: quòd si exigat responsum obuium, iuxta dicta, iure quidem actum, nec cedendum facilè, cùm habeat Capitulum sufficientia fundamenta, quibus suam caussem tueatur. Neque hoc est Sede vacante quidquam immutari circa iura Episcopalia, quia circa Quartam huiusmodi ius certum non est, &
Capitulum suo iure vtitur probabili quando potest, sicut Episcopus suo consimili, dum valet,
bello vtrimque iusto dimicantes. Non est autem
eadem ratio pro vsurpatione dictæ summæ ex
spolijs defuncti, quia in ea possidens auctoritate
propria spoliatur, præter quam quòd bona illa
sub protectione Regia sunt, & protegenti infertur iniuria, eo inscio adeò ingenti extracta pecuniæ quantitate; quando nec latro auctoritate
potest propria spoliari, vt ex Iure notum. Siue
ergo assertio præsens sit consona præcedentibus, siue aliquantulum minùs consequens videatur, probabilis sanè est, & quam securè
possint, si placuerit, ij, de quibus agimus, amplexari.