4
*Secunda ratio, propter quam alicui forsan
videbitur posse iustificari pręfatampræfatam Religiosorum praxim, illa est, quòd ita erga Religionem affectus, vt legitimam illi neget suam aut aliàs obuenientia bona, ad illam aptus non appareat: eam enim non diligit, siquidem amare est velle bonum: non ergo amat, qui bona negat: sine amore autem nihil sperari de illo potest, in eius commodum recursurum. Sed hæc quidem ratio nullius momenti est: satis enim amare Religionem
Negatur, & clarè demonstratur
conuincitur, qui se ipsum illi donat, & inter eius vult membra numerari. Vt autem bona sua non tribuat, subesse aliquæ rationabiles caussæ possunt: vnde & experientia docuit eos, qui bona sua Religioni donarunt, non fuisse semper eidem meliores, quia obseruantiam non ita vt censum prouexerunt, & vt D. Bernardus dixit, vel quisquis est Auctor sermonis de decem Virginibus, Mirabilem fecerunt conuersionem, sed non conuersatio
D. Bern.
nem. Prætereà; si ratio dicta considerationis alicuius esset, immeritò Sacri Canones prohibuissent necessarias istas donationes, quandoquidem non dantes eo ipso inepti ad Religionem habendi sunt; & dantes, tali amoris significatione sufficientiam talenti ad vocationis suęsuæ effectum complent. Immò quemadmodum Religionibus, paucis exceptis, in quibus est nostra Societas, ab Apostolicâ Sede indultum est, vt in iure Religiosi Professi succedant, & sic legitima Monasterio obueniat: ita & consequenter videbatur statuendum, vt Religiosus legitimam suam Monasterio secum afferret, sicque & se & sua pariter daret, atque eo pacto filialem affectum erga futuram matrem testaretur.
Loading...