*Vnde neque admittenda explicatio alia,
Alia item inepta conuellitur.
iuxta quam Responsio Congregationis ita est
intelligenda, vt alijs ab eadem decretis, intelligentia respondeat. Fuerat autem decretum in
eo quod ad animarum curam gerentes spectat,
standum esse Constitutioni Gregorij XV. quæ
incipit:
Inscrutabili. die 5. Febr. 1622. in qua
eos subijcit Ordinarijs, ita vt per Censuras possint eos ad ea, quæ Consilium Tridentinum pro
examine, approbatione ceterisque dssponit, quauis consuetudine remota compellere. Et ita circa hoc nulla est opus Pontificia declaratione: sed
an ijs stantibus, possint Religiosi Parochialem
curam assumere, minimè locum habente clausula illa priuilegij,
Ordinariorum locorum, vel aliorum quorumuis licentia minimè requisita. Non inquam admittenda, quia cum præcedenti coincidit, & quia concessionis illa sublata parte, circa
alia non est declaratione opus Pontificis: examinati enim Religiosi & approbati non solùm
vbi est Parochorum defectus, sed etiam vbi non
est, ad Parochiale munus possunt adhiberi, si
conueniens id Patrono & Episcopis videatur.
Non quidem vt in Parochijs iam constitutis, &
sæculares habentibus Parochos, Parochialia exerceant ministeria; sed vt in nouiter constitutis,
pro quibus Presbyteri sæculares non suppetant,
possint adhiberi; immò & in iam antea constitutis, circa quod sine vllo proceditur scrupulo,
& sic Societati tradita Doctrina de Chauin, quæ
pro aditu ad Gentilium conuersionem iudicata
est opportuna, licet posteà, eo sit frustrato fine
relicta; & nuper actum vt plures eidem conferantur, in quibus sæculares Clerici, pro quo ad
Regium Consilium à Proregibus & Regio Senatu Limensi scriptum, rationibus pro eo magnæ conuenientiæ congestis pro Regni bono, &
seruitio vtriusque Maiestatis. Oblata est etiam
nuper ab Episcopo Cuscensi S. Iacobi Doctrina
ciuitatis eiusdem, & nonnullæ aliæ, sine effectu
tamen, ob rationes, de quibus
citato Tit 17.
n. 8.
Sed nullo interueniente obice ratione deficientis
potestatis, cùm eam Patronus plenissimam recognoscat.