*Dico sextò. Si Inquisitor pecuniam ex
torqueam non dandam, sed mutuandam, non
incurrit in pœnam Clementinæ. Et idem est de
aliis in
eadẽeadem contentis. Sic P. Suarius
suprà, P. Sancius
n. 10. P. Fragosus §.
Item, non. Diana
suprà,
& Bonacina
num. 4. Ratio est. Quia cùm pecuniam restituturus sit, eam absolutè non dicitur
extorquere: extorsio enim significat omnimodam oblationem. Currit ergo doctrina
Assertionis
Tertiæ. Sed quid si non restituat, P. Suarez ait incurrere excommunicationem, ex quo idem sta
tuunt P. Sancius, & P. Fragosus: quod negat
Bonacina, & probat: quia non restituendo, non
dicitur extorquere, sed non restituere: excommunicatio autem lata ob actionem,
, non incurritur propter omissionem actionis. Circa hoc inprimis est certum, quod si extorquet prætextu
officij ex titulo mutui, sed cum animo non soluendi, extorsio consummata est, & pœnæ excommunicationis obnoxia. Deinde, Bonacinæ
sententia
nōnon videtur ab
eodẽeodem solido fundamento
probari, quia omissio restitutionis non est omissio actionis, propter quam est imposita excommunicatio
: hæc enim non imponitur absolutè vt
quis restituat, sed vt non extorqueat; vnde non
rectè philosophatur. Et ita si Inquisitor
pecuniāpecuniam
absolutè extorsit, excommunicationem incurrit,
etiamsi posteà, mutatâ voluntate retinendi, restituat. In casu ergo dicto idem videtur dicendum;
non ex eo quòd præcisè non restituat, ad quod
obligatus est lege diuinâ, sed quia consummatur
extorsio, vbi primum quis de non restituendo
deliberat. Extorsit siquidem pecuniam, cùm
mutuam accepit; sed extorsione imperfecta, quia
animo restituendi: mutato ergo animo, & restitutione negatâ, extorsio consummatur, quia ab
omnino inuito iam eam habet Inquisitor: sicut
in simonia conuentionali accidit, ratione cuius
non incurruntur pœnæ simoniacis impositæ, etiamsi pretium
datũdatum sit, donec res spiritualis
trada| p. 339daturtradatur, iuxta communem Doctorum sententiam
:
immò etiamsi res spiritualis tradita sit, non tamen pretium acceptum: quod cum aliis tenet P.
Thomas Sancius
cit. Dub. 106
num. 4.