*Vt autem onus illud, de quo diximus, vi
tari queat, via est perfacilis, quòd scilicet Missam
qui voluerit, dicat, Officio eidem respondente
non recitato, sed eo, quod diei iuxta ritum vnicuique proprium, fuerit assignatum. Cùm
enim videamus iuxta Pontificiam mentem id
stare posse, non est cur circa illud hæreamus. Pro
quo & facit id, quod habet Gauantus
in Thesauro
rituum Sect. 3.
Cap. 12.
num. 15. de Titulo altaris
dicens Missam dici posse de non nominato in Kalendario, sed non Officium. Postulatum quidem
est à Pontifice vt Indultum de Officio & Missa
ad Sacerdotes omnes extenderet. Annuit, sed non
proptereà vtrumque voluit debere concurrere,
neque obligationis talis vllum præstitit argumentum. Quemadmodùm & dici potest Officium
posse recitari, nec tamen Missam dici, si commodè
quis non possit. Si autem sine prudenti ratione
nolit, non est ita certum, quia vnum propter aliud
est concessum, quando nullum est pro eo obstaculum
: Sicut in eo accidit, qui in Iubileo confitetur reseruata, sed sine animo ad vlteriores diligentias procedendi. Pro excusando etiam mortali succurrit alia probabilis aliquorum sententia
de Officij pro vna aut alia vice mutatione. Cùm
enim Officium, de quo agimus, totum de communi sit, solum Beatificati nomine in Oratione,
aut lectione aliqua adiecto, non est nominatio
talis sufficiens pro asserendo lethali lapsu fundamentum. Si enim pro B. Francisco Borgia, v. g.
non liceat, pro S. Francisco Minorum Parente,
Xauerio, aut salesio licebit, & sic de alijs
: quam
intentionem potest & debet habere, qui recitat,
saltim generaliter, quamuis hic & nunc non ita
expressam habeat voluntatem. Et quidem difficultatis præfatæ enodatio circa B. Franciscum
Borgiam occurrentis, non erit, vt credo quando
hæc scripta lucem viderint necessaria, iam tunc
Canonizationis gloriam assecuto, quam propediem expectamus, De quo ita scribit Laurentius
Beyerlinck in Theatro Tomo 4. Lit. H. pag. 127.
Hoc autem anno 1624.
mense Augusto. Vrbanus VIII.
Beatum pronuntiauit Franciscum Borgia ex Duce
Gandiæ Societatis IESV Presbyterum, ob vitam præclarè institutam, & crebra sanctitatis testimonia
ocius catalogo Diuorum solemniter adscribendum. Sic
ille, cuius illud
ocius tractum habuit longiorem,
Deo sic prouidente, vt Beati Patris gloria multiplicatis prodigijs amplius firmaretur. Et peruenit tandem optata dies SS. Clementi X. feliciter reseruata 12.
Aprilis 1671. Sed iam ad B. Rosam
redeamus.