SECTIO IV.

SECTIO IV.

Circa obligationem diuini Officij in Capellano, qui integram pro sustentatione non recipit portionem. Difficultas peculiaris ad dicta in Thesauro Tit. 16. n. 15. & seqq.
115
*QVia circa illa casus non contemnen
dus, & Indias etiam concernens, occurrit, hoc loco vtiliter discutiendus. Capellaniam quis habet Collatiuam: & tales Beneficij Ecclesiastici rationem habere communis sententia est, pro qua videndus P. Vasquez in
P. Vasquez.
Opusculo de Beneficijs Cap. 4. §. 1. Arti. 1. Dub. 3. vbi suppresso nomine refert aliquos, qui id sunt inficiati. Sed quia ætatem pro Sacerdotio non habet, Missas per alium dicit iuxta fundatoris voluntatem, in quo pars reddituum maior impenditur, proprietario, quod est reliquum, & superauit vulgò dicitur, reseruato. At illud tale non est vt sustentationi etiam valdè moderatæ, sufficiat, licet pro bona illius parte sufficiens videatur.
Quæsitum ergo an ad officij diuini recitationem teneretur, & teneri quidem sententia grauium Scriptorum est, qui tenue quantumuis Beneficium pro eo sufficiens arbitrantur, ex quibus plures adducit P. Vasquez suprà Dub. 5. eos secutus sicut & P. Palaus Tomo 2. Disp. 2. de Oratione Pun
P. Palaus.
cto 1. §. 2. num. 9. Contrarium tamen tenent plures, vt visum citato n. 15. Thesauri, vbi & sententiam hanc probabiliorem esse ex P. Thoma San
P. Sancius.
cio indicauimus. Verùm licet ita sentiant multi, cùm ad tenuitatem explicandam accedunt, non eam censent plures talem, quando Beneficij redditus ad bonam partem sustentationis sufficiunt, vt dictum etiam in Thesauro nu. 16. vbi ex eodem Patre, qui varios dicendi modos circa designationem huius partis adducit, etiāetiam dictum id esse prudentis arbitrio relinquendum. In casu autẽautem nostro sufficiens apparet, cùm ad centum & triginta octo regales, vulgo Patacones, ascendat, quæ summa aliquantulùm maior est dimidia eorum parte, qui pro alimentis solent annuatim in Seminarijs Scholasticorum bene instructis, & decentem victum exhibentibus, impertiri: vnde & pro Beneficio videri posset sola sufficiens, & in casu præsenti ad officij obligationem, stante aliàs illius proprietate.
116
*Et casum quidem magis in speciali pro
P. Lessij sentiant.
ponens P. Lessius Lib. 2. de Iust. & Iure Cap. 34. nu. 172. ait non videri excusandos, qui habent Altaria vel Capellas, & cùm non sint Sacerdotes, expendunt maiorem partem prouentuum in substitutum, qui sacra faciat: est enim (ait ille) nonnullus abusus merito reformandus, quod talia Beneficia dentur adolescentibus: vnde non potest censeri mens Ecclesiæ vt excusentur. Deinde illa Beneficia per se sufficiunt ad bonam partem sustentationis, quòd autem illi maiorem partem prouentuum cogantur alijs dare, est ex eo quòd ipsi sunt inepti ad primariam Beneficij functionem, quod non debet eos excusare. Addit autem sic: Quia tamen poßim est consuetudo, vt talia dentur adolescentibus, senserit aliquis non condemnandum, si quis cum illis aliqua mo deratione vtendum putet. Supposita enim illa consuetudine non plus censetur Beneficium suo possessori valere, quàm quod deducto stipendio Sacerdotis superest. Sed hæc res non est amplianda, nec putarim faciendum absque expresso vel tacito Pontificis consensu. Sic ille: qui dum moderatione vtendum vult, iuxta id videtur accipiendus, quod habet, nu. 189. in fine, ita scribens: Sentio tamen omnes qui aliquid percipiunt, aliquoties teneri per annum. v., verbi g.gratia, festis & Dominicis, pro vt ratio dictauerit: non enim par est vt fructus aliquos percipiant, & numquàm Officium recitent: neque etiam vt ob tam exiguos fructus obligentur quotidie, sed vtendum Epikeia, & moderandum iuxta piam Ecclesiæ mentem. Sic ille. Quod & videtur probare Victorellus in Additionibus ad Caput. 12. Lib. 2. Cardinalis Toleti §. Qui
Victorellus
Beneficium & circa Cap. 14. §. Contrarium tamen. Vbi in eo videtur deceptus, quòd existimet P. Lessium tenue asserere Beneficium, quod pro tenui sustentatione tantùm habet 15. aut 16. aureos, sicut & P. Tamburinus Lib. 2. in Deca
P. Tambur.
logum Cap. 5. nu. 24. verba illius sunt: Vnde mihi videtur probabile eum non teneri ad quotidianum
P. Lessius.
pensum precum Canonicarum, cuius Beneficium est adeò tenue, vt non suppeditet bonam partem tenuis | sustentationis. v. g. 15. aut 16. aureos. Sic ille:
iuxta quem, Beneficium quod non suppeditat 15. aut 16. aureos, tenue est ad effectum dictum: vnde à contrario quod suppeditat illos tenue non est, aliàs non benè quota illa fuisset assignata. Multa huiusmodi accidunt in Auctorum citatione, quia cursim leguntur. Verum quidem est nonnullos, quos suppresso nomine refert P. Thomas Sancius Lib. 2. Consil. Cap. 2. Dub. 67.
P. Sancius.
nu. 5. quos & sequitur, laudatis pro eo P. Henriquez, & Dominico Soto, censere sexdecim aureos non esse summam competentem his temporibus in Hispania ob pretia rerum adaucta: quo non obstante P. Lessius in Belgio scribens, vbi commodiora illa, ita existimare potuisse, sicut & Thomistas aliquos, de quibus idem P. Sancius nu. 3. qui tamen cum P. Lessio in eo conueniunt, quod si valet Beneficium 12. aut 10. aut 15. numos aureos ad partem tantùm arbitrio boni teneantur: si minùs, ad nihil, in quo aliter censet P. Lessius, de quo inferius redibit sermo.
117
*Dico Primò. Valde verosimile apparet
Beneficiatum dictum ad aliquod sacrum officium teneri. Probatur: quia Scriptorum de hoc agentium mente non apparet sat solidum in eorum assertis fundamentum ad obligationem penitus remouendam. Constat ex dictis, quia aut omnino obligant, licet tenue Beneficium sit; aut si admirtuntadmittunt, id in eo casu est, in quo redditus non sufficiunt ab bonam partem sustentationis, quæ tamen in casu nostro videtur stare, vt vidimus, considerabili illa quantitate. Vnde si qui inueniuntur Recentiores Thomistæ absolutè decernentes, iuxta præfatam doctrinam sunt accipiendi, vel reijciendi penitus, vt qui omnino inuerosimiliter opinentur.
118
*Dico Secundò. Sententia P. Lessij de
obligationis moderatione circa Horas Canonicas est valde probabilis. Id probo, quia Auctorem habet sapientia & probitate percelebrem, & doctos Thomistas, vt vidimus, nec contemnendam rationem, quia Beneficium datur propter officium, & non titulo eleemosynæ ab Ecclesia confertur, estque contra omnem æquitatem, vt cùm ad recitationem obliget quando tenue non est, in illis, in quibus prouentus sunt minores, non debeat proportionata obligatio respondere, id quod minimè iuxta Ecclesiæ mentem esse videtur, vt nullo ministerio se Beneficiarium esse testetur, sicut etiam est valde alienum à fundatorum voluntate, vt nullum ex liberalitate sua fructum reportent, cùm non ingens aliquid, sed moderatum tantùm obsequium ab eisdem requiratur. Iuxta quæ non videtur conuenienter dictum à P. Thoma Sancio prædictum dicendi modum fundamento carere. Et quidem Thomistæ præfati cum minori rigore locuti, quia si Beneficium sit tantum quinque ducatorum, ad nihil teneri Beneficiarium asseruerunt: cùm tamen P. Lessius generaliter pronuntiauit. Quamquàm aliàs illi ad Horarum partem obligatum dixerint, cùm redditus sunt maiores iuxta summam prædictam: & P. Lessius ad dies tantùm aliquos obligationem censeat limitandam, quod verosimilius apparet, quàm quotidianam Horarum partitionem iniungi, & quòd circa partem Horarum esse aliquando obligatio possit tenet idem P. Sancius Ibidem Lib. 7. Cap. 2. Dubitat. 43.
119
*Dico Tertiò. Præfatus Beneficiarius
probabiliter potest à recitatione Horarum Canonicarum excusari. Probatur ex doctrina P,. Lessij superiùs adducta, stante eo quod diximus de sufficienti quantitate ad bonam partem sustentationis, quia aut tertia est, aut maior, cùm graues Scriptores solam quartam ad excusationem censeant sufficientem: pro quo P. San
P. Sancius.
cius Dubio 67. citato nu. 4. cum alijs, & ante illum P. Suarez Tomo 2. de Religione Lib. 4. de Ho
P Suarez. P. Lessius.
ris Canonicis, Cap. 21. nu. 10. Probatur inquam ex illius doctrina quatenus admittit caussa studiorum cum talibus aliqua moderatione vtendum. Rogo iam quænam moderatio futura ista sit? Nam si prouentus ad bonam sustentationis partem non sufficiunt, iam ipse moderationem adhibuerat, de qua dictum, obligationem scilicet ad dies festos & Dominicos adstringendo. Ergo ratione studiorum nihil conceditur, cùm tamen ipse concedendum censeat, vel saltem vt verosimile admittat. Habebit ergo locum cùm tertia tantùm pars, aut plus aliquid, quod etiam Auctores præfati dicunt, sufficiens esset ad bonam partem sustentationis. Quia verò dictus Pater sola moderatione vtendum dicit, nec totalem patitur excusationem, iuxta illius philosophandi modum dici posset teneri diebus aliquibus ad recitationem, festiuis scilicet, aut Quintis ferijs, in quibus non adeuntur scholæ. Quibus tamen videtur obstare id, quod de consensu Pontificis adijcit: quod si ita sit, nihil est quod reuera concedit, nam cum consensu tali omnis cessat difficultas, & non tantùm moderatione vtendum, sed obligatio potest penitus aboleri.
120
*Est tamen aliquid vnde consensus pos
sit verosimiliter coniectari. Primò, quia in Indijs impossibilis moraliter est recursus: dum enim de eo agitur, Capellanus ad ætatem perueniet, in qua Ordinem sacrum possit suscipere, cum quo certa recitandi veniet obligatio. Ergo ad arbitrium prudentis Consiliarij est id deferendum, sicut circa alia ex prædictis Doctores affirmant. Et ita non est à Pontificis alienum voluntate. Prætereà coniectura satis valida ex eo deduci potest, quòd prouentus prædicti rationem pensionis habeant, licet non cum omni rigore talis
sit, quia illis Beneficiarius ipse fruitur habens Beneficij possessionem & proprietatem: quod quidem in re fauorabili potest conuenienter admitti, cum reuera portio tantùm Beneficij sit studiorum caussa à fundatore disposita, & quidem vt pensio, quia fundatores non solent de huiusmodi subtilitatibus cogitare. Atqui pensionem titulo Clericali habentes ad solum officium paruum B. Virginis obligantur: & ita præfatus Beneficiarius
illius recitatione poterit satisfacere, & licet non defuerint qui dicerent, Motum proprium Pij V. ita statuentis quoad hoc non esse vsu receptum, vt videri potest apud P. Vasquez citato Arti. 1. n. 20. ipse tamen id refellit, sicut & P. Sancius suprà | Dubit. 63. num. 4. cum multis, & præsertim cum P. Suario suprà Cap. 22. num. 5. vbi vti de re sibi certa in Hispania testatur, quod & alij communiter attestantur. Affirmat autem ibidem idem Pater pensiones à Pontificibus sæpè concedi ad iuuandos iuuenes in studijs litterarum: quod in casu nostro suffragatur.
121
*Et hæc quidem verosimiliter, & mihi
probabiliter dicta sint, si reuera redditus dicti ad tertiam partem sustentationis sufficiant: quia verò præter illa quæ ad victum spectant, sunt insuper plures faciendi sumptus in vestibus, habitatione, famulitio, infirmitatibus, & ceteris, quæ ad decentem statum pertinent, & in ipsis litterarijs actibus: dici fortè poterit tertiam partem non attingere. Quod si ita sit, expeditior prodibit resolutio. Et quidem ij, qui in Hispaniam filios suos mittunt vt Salmanticæ studia prosequantur, si quingentos octo regales, demptis pro transuectione expensis conferendos destinent, nullum in eo excessum recognoscunt. Quid ergo in Indijs? & licet contingere possit Beneficiarium ta
lem aliunde pro sustentatione non tenuia habere subsidia, id est per accidens, sicut in stipendio pro Missis Doctores obseruant. Ex quo maius onus præfato Beneficiario imponi, recitatione scilicet officij dicti, quàm sit illud, quod P. Lessius illis arbitratur incumbere, recitatione maioris Officij diebus festiuis, quando redditus ad bonam sustentationis partem non sufficiunt, videtur compertum: ex eo enim quod quotidianum sit, non leue profectò est: licet id P. Suarez, de obligatione etiam maioris Officij locuto leue videatur,
P Suarez.
qui ex suo alios spiritu metiebatur, quo vtinam omnes prophetarent.
Loading...