*Citca quod quidem cùm ita receptum
sit, non est cur nouare quidquam opportunum
veniat, licet reuera quæ afferuntur non videantur adeò firma, vt pro certo id debeat irrefragabiliter acceptari. Quod enim de contextu in
forma professionis dicitur, improbatur à Bordono
Tomo 2.
Resolut. 92.
nu. 4. & ex eo probante
votum Clausuræ, quod emittunt Moniales
|
S. Claræ, non esse solemne, licet post verba illa,
Viuendo etiam in obedientia, sine proprio, & in ca
stitate, immediatè sequatur illud,
Seruando Clausuram per Ordinis Constitutiones Ordinati. Quod
quidem non esse improbabile affirmat præfatus
scriptor
citato Cap. 5.
nu. 16. & probari vlteriùs
potest ex Formula professionis Fratrum laicorum Ordinis Minimorum, in qua post substantialia vota sic additur
? & vlteriùs promitto fideli
Fratrum laicorum Minimorum.
tatem eidem Ordini seruare, & eiusdem Ordinis Eleemosynas fideliter exponere. Et tamen non solùm
voti solemnis rationem non habere, sed neque
simplicis, ex eo constat, quod habet idem Pater
Capite eodem nu. 116. Item in formula solemnis
professionis in Societate habetur quod spectat
ad puerorum conditionem, quod ad solemnitatem
voti non spectare, immò nec votum qualecumque esse, declaratum est à Sanctissimo Fundatore, iuxta cuius mentem procedit Declaratio
Parte 5.
Constitutionum. Cap. 3.
lit. B. Iam quod
additur circa dispensationem ac commutationem,
non secus ac cetera substantialia vota Religionis, ex eo non conuincere ostenditur, quia negari
dispensatio & commutatio potest etiam simplicibus votis, vt patet in votis simplicibus in Societate post biennium emissis
: & in votis quæ
post solemnem professionem emittuntur, de quibus P. Pellizarius
citato Cap. 1.
num. 13. affirmat
habere omnimodam perpetuitatem. Illud autem
cetera substantialia, non indicat illud substantiale esse, sed in Ordine ad dictos effectus eodem
modo se habere. Regulatur enim verbum
& cetera, quod idem est ac
Alia, secundùm naturam
eius, cui adiungitur, vt videri potest apud Dom.
Barbosa
in Tractatu de Dictionibus. dict. 52. vnde
non est necesse vt similitudinem totalem importet. Quemadmodùm in Bulla Gregorij XIII.
pro Societate, quæ incipit,
Quantò fructuosius.
Kalendis Februarij 1582. sic habet Pontifex:
&
extra Nouitiorum numerum habiti, ac in corpus ipsius Societatis cooptati, illiusque meritorum ac priuilegiorum, non secus atque ipsi Profeßi, ex prædictæ
Sedis dispositione participes effecti &c. Vbi in ordine ad effectus dictos non secus se habere præfatos asseritur; cùm tamen diuersa cooptatio in
corpus Societatis inter illos sit, & in alijs disparitas. Et hæc quidem per occasionem dicta sint,
quæ & dici de alijs poterant, in quibus Auctor
idem minori cum fundamento, ex solo scilicet
professionis contextu prædictum votum solemne esse contendit.