*Dico tertiò
: si contractus à Prætoribus
ita exerceantur, vt nulla Indis fiat iniuria; aut aliquod ex ipsis graue nocumentum oriatur, non
sunt de lethali culpâ damnandi, ob iuramenti
violationem. Sic viri docti iam pridem, quod &
modò plures tutum reputant, & iuxta eam sententiam praxis multorum procedit. Probatur
:
quia iuramentum additum legi non obligat, nisi
suppositâ legis obligatione, quam reddit arctiorem, vt tradunt Doctores.
L. Si quis maior. C. de
transaction. & in L. finali C. de non numerata pecuniâ.
Pro quo aliquos adducit Dom. Solorzanus
lib. 3.
cap. 6.
n. 62. Vnde si obligatio est sub veniali, grauis non consurget obligatio; & si nulla, erit pariter nulla; nisi quis expressè velit se obligare,
quod numquam accidit, nisi fortè ex ignorantiâ,
quæ facit inuoluntarium. Quod sine limitatione
dictâ tenent plures, quos adducit P. Fragosus
num. 99.
citato. Sic autem contingit in præsenti:
nam cùm leges dictæ tantum intendant damna
quæ Indis solent inferri, depellere, vbi nulla talia
extant, neque ipsorum periculum, non est credendum voluisse Reges Catholicos laqueum æternæ damnationis Vasallis iniicere, vt cum bonis Auctoribus dictum
Tit. 2.
num. 4. & quidem
sine tali obligatione satis est communi bono prouisum: & tunc obligationem sub lethali non esse admittendam, ibidem citati defendunt
: nam
pro nocumentis vitandis adest naturalis lex, &
juramentum: illis autem sublatis, non est grauioris obligationis indicium. Fauet quod de lege vsu non receptâ tradunt Doctores apud
PatrẽPatrem
Palaum
Tomo 1.
Tract. 3.
Disp. 1.
Puncto 13.
n. 9.
& 10. juxta quos non est scientia & patientia
Principis necessaria, vt lex desinat obligare. Quòd
si cùm Prætori culpa transgressionis opponitur,
rerum contractabilium amissione punitur; ex eo
solùm habetur legem esse pœnalem, quæ iuxta
grauium Scriptorum sententiam sub peccato non
obligat: vnde nec iuramentum circa illam, vt
cum aliis docet P. Fagundez
Tomo 1.
in Decalogum Lib. 2.
Cap. 23.
num. 9. & licet addant obligari ad pœnam, id erit si petatur post sententiam
saltem declaratoriam, iuxta receptam sententiam,
de quâ
Tit. 4.
num. 67.
& 75. alibique. Fitque
id meritò, quia rationabiliter præsumitur non
sine Indorum iniuriis mercimonium constitisse,
& violatam cum iustitiâ iuramenti sanctitatem.
Est ergo hoc satis probabile, si ita tractari contingat, vt in Assertione proponimus. Et posse
reuerà ita contingere certum mihi est experimento multorum, quibus Dei timor omni est commodo temporali potentior, subuerentibus solicitè nequa sibi restitutionis obligatio exacto officio supersit, spina doloris æterni futura.