*Dico tertiò. Cùm leges de metallis pre
tiosis agentes vt pœnales habeantur, nec videatur æquitati
cōformeconforme laqueum conscientiis plurimum iniicere; videtur dicendum tamquàm
verosimile, & saltem probabile, eas in conscientiâ non obligare, cùm pœna amissionis imponitur, aut quid simile. Iuxta doctrinam Nauarri in Cap.
Frater 12.
q. 2.
num. 22.
& in Manuali Cap. 23.
n. 55. & aliorum, quos adducit; pluriumque, quos congerit P. Salas
Disput. 15.
de
legibus à num. 3. quibuscum ipse sentit à
num. 17.
quando lex non imponitur per verba præcepti,
sed sic:
Si quis hoc, vel illud fecerit, talem, vel talem pœnam incurrit: pro quo & alios adduximus
num. 96. & etiam si verba præceptiua adsint, idem
esse probabile
Assertione 3.
Capitis præcedentis ostendimus. Neque sententia hæc in notabile detrimentum Regij patrimonij cedit: nam quod ex
occultatione aliquorum amittitur, ex aliorum
pœnis compensatur; magnæ enim sæpiùs quantitates minùs prouidè
occultatęoccultatæ deteguntur, quibus fiscus adaugetur.