*Quartò, certum esse, dum non obtine
tur dispensatio, non posse Petrum licentiam Mariæ præstitam reuocare, vt tradit Glossa in Cap.
Quæ vxorem 33.
q. 5. Angelus Verb.
Matrimonium. 8.
n. 9. Syluester Verb.
Diuortium. num. 7.
& videtur expressa decisio Cap.
Agathosa 27.
q. 2.
& Cap. 1.
de conuers. coniugat. & ratio est
clara, nam id opponitur directè voto Religionis
ab eodem emisso, cum quo non stat vita maritalis. Deinde verum etiam est, quòd si ambo velint, possunt sibi inuicem licentias reuocare, iuxta Nauarri doctrinam
citato Cap. 12.
num. 59. in
casu simili, & ratio est, quia postquàm duo contractum celebrarunt, possunt illum de communi consensu dissoluere; nam omnis res per quascumque caussas nascitur, per easdem dissoluitur,
ex Reg. iur. Cap. 1. & fauet P. Henriquez
lib. 11.
de Matrimonio. Cap. 15.
n. 8.
lit. C. Maior difficultas est an obtenta voti dispensatione possit Pe
trus licentiam Mariæ præstitam reuocare ipsa
contradicente, & volente in Monasterio perseuerare. Et affirmatiuè respondetur. Neque obstat si dicatur dum mutuò consenserunt, contractum extitisse, quo illi suo iuri renuntiarunt, & ita non posse nisi mutuo consensu dissolui. Ad
id enim dicitur in primis non obstare, quia certum est quòd si Petrus post Religiosum ingressum se non posse Religionis onera sustinere deprehendat, exire possit: quando enim vouit, illa
eius fuit intentio, ingredi ad experienda Religionis onera, fauore iuris annum probationis tribuentis fruiturus. Quòd si exeat, certum est
Mariam, non obstante pacto, ad maritalem vitam redituram. Pro quo facit. Cap.
Cùm sis præditus. de conuers. coniugat. Deinde quia cùm
pactum inierunt, non sunt visi adeò se obligare
velle, vt votum protenderent, etiamsi in eius obseruatione difficultatem religiosæ obseruantiæ
magnam persentirent. Prætereà, nam vinculum
matrimonij firmum perseuerat: & ita contractus, qui fiunt, vt ab oneribus sit exemptio, quæ
illud secum adducit, non debent cum eo rigore
intelligi, quo contractus alij emptionis & venditionis &c. Nam in illis amittitur, & transfertur
dominium
: per vota autem prædicta coniuges
dominium non amittunt, quod habent ad inuicem. Et sic tenet Panormitanus
Cap. 1.
de conuers. coniugat. vbi absolutè ait, quòd si is, qui licentiam tribuit, sit iuuenis, potest lllam reuocare, & exigere vt vxor sibi reddatur.