*Dico Primò. Regulares communica
tionis priuilegium habentes possunt absoluere in
vtraque India à peccatis Episcopis reseruatis. Id
probo: Quia possunt absoluere à reseruatis in
Bulla Cœnæ
(hæresi excepta
) propter quam in
Bullis aliorum Pontificum, de quibus statim, ponitur limitatio, vbi fideles cum infidelibus degunt &c.
) ex priuilegio Pauli Tertij Societati
concesso, quod habetur in
Compendio Indico §. 1.
& de quo latè actum in
Thesauro citato Titulo 12.
n. 300.
& seqq. quod priuilegium non est abrogatum, estque perpetuum: quod & ex concessione temporaria habetur Innocentij X. nunc
temporis decurrente, cui alia de more Successorum in Apostolica Sede succedet. Ergo & à reseruatis Episcopis absoluere possunt. Consequentia est legitima, quia is qui potest quod plus est,
potest & id quod est minus in eodem genere, vbi
non inuenitur expressa prohibitio, quod in præsenti contingit. Et concessio quidem citata id
non leuiter indicat, dum in ea sic ait Pontifex
:
Eos & eorum quemlibet, ab omnibus & singulis eorum peccatis, etiam in Bulla Cœnæ Domini reserua
tis, & à consequentibus censuris, & pœnis absoluere.
Particula enim
etiam, vt aliàs dictum, secundum
receptissimum Doctorum intellectum, est implicatiua, & casum magis dubitabilem includit
cum alijs maioris difficultatis. Vnde per Bullam
Cruciatæ simile priuilegium continentem circa
casus Cœnæ, absolutio à casibus Episcopalibus
omninò licet ex eodem fundamento, sicut etiam
in Iubileis Anni sancti, & similibus, vbi reseruatio Episcopalis non exprimitur, vt scilicet non
obstet, sicut exprimitur reseruatio Pontificia:
quia stante priuilegio circa istam, non est opus
circa aliam exprimi, nam supponitur. Quod &
circa casus in Religione reseruatos pariter currit,
qui non habentur expressi, & tamen absolui ab eis Religiosi possunt, ex adducta ratione. Quòd
si stante potestate absoluendi circa aliqua reseruata, vt nonnulli Doctores censent, nequeunt tamen à reseruatis illam habentes in Religione absolui; id quidem ex speciali dispositione Religionum quarumdam accidit, faciliorum erga
prius, erga posterius autem suo iure gaudere volentium, ob iustas dispositionis huiusmodi rationes. Quòd si Vrbanus VIII. dictam absolutionem prohibuit, ideò fuit, quia & absolutionem à
casibus Bullæ Cœnæ etiam prohibuit, vt patet
ex eius Decreto, quod adducit Diana
Parte 9.
Tract. 6.
Resolut. 51. & multi ab eo adducti circa
citationem & adductionem.