SECTIO VII.

SECTIO VII.

An Indorum Confessiones bona fide accedentium, & cum necessarij doloris ignorantia, validæ possint reputari.
169
*VAlidas non esse cùm statuat Dom.
Quitensis Lib. 3. Tract. 3. Seßione 2. & probet, quia dolor est necessaria Sacramenti materia, cuius defectum nequit ignorantia supplere, sicut in Baptismo, si ablutio deficeret, exemplo physici compositi, quod stare nequit materia deficiente. Cùm inquam sic statuat & probet, pergit, & Seßione 3. in probatione, cum P. Suario procedens, sic deinde loquitur: Sed ad consolationem eorum, qui in hoc Nouo Mundo curæ nostræ commendatas habemus animarum Indorum
Dom, Quitensis
myriadas, quorum plures neceßitatem doloris ignorant, pia est & probabilis multorum Doctorum opinio validas esse illorum Confeßiones, qui cum ignorantia inuincibili, & bona cum fide confitentur, iudicantes se dispositos sufficienti attritione, quamuis reuera illam non habeant. Sic indicauit S. Thomas in 4. dist. 14. q. 18. arti. 4. ad 1. & affirmat Henriquez Lib. 1. de Pœnitentia Cap. 26. nu. 3. Victoria in Resolutione de potestate Ecclesiastica q. 2. n. 9. Nauarrus in Manuali Latino Cap. 9. Canus in Relectione de Pœnitentia, & probabilem iudicant, quamuis oppositam teneant Suarez de Pœnitentia Disput. 20. Sect. 2. nu. 3. & 4. Fagundez (pro quo locum non designat) & Machadus Libro 3. Parte 1. Tract. 5. Documento 5. nu. 4,
170
*Probat à paritate. Nam integritas Con
Rationes pro illo.
fessionis est essentialis Sacramenti materia; & tamen qui oblitus aliquorum peccatorum confitetur, & ideo existimans se integrè confiteri, validum recipit Sacramentum. Ergo similiter in dolore, quia non est maior ratio vnius quàm alterius. Præterquàm quòd ex opposito graues sequerentur molestiæ in Confessionibus scrupulosorum: nemo enim in hac vita scire potest habere se supernaturalem contritionem: aliàs sine reuelatione ipsi constaret se virtute Sacramenti iustificatum, quod est contra Concilij Tridentini definitionem. Vnde satis est vt homines sibi morali certitudine persuadeant se veram & supernaturalem contritionem habere, quia iuxta Theologicum dogma, Facienti quod in se est Deus non denegat suam gratiam. Et hoc non est Sacramenti mutare materiam, sed illam, quæ à Christo instituta est, adhibere, attritionem scilicet humano modo possibilem, seu probabilem: sicut in rebus alijs accidit, de quibus haberi euidentia nequit. Neque verosimile est Christum alio modo præceptum imposuisse circa dolorem, nisi quatenus cadit in humanam probabilem cognitionem.
171
*Circa quod inprimis, quod ad Auctores
Auctoritates non suffragari.
attinet pro sententia ista adductos, non ita locuti illi, vt casui veniant præsenti penitus adaptandi, vbi de accedentibus sine dolore agitur, vnde & nuper adducta ratio etiam infirmatur, cùm de habente dolorem probabili coniectura sufficienti procedat. D. Thomas si quidquam citato loco
D. Thom.
videtur innuisse, dolorem esse prorsus necessarium alijs in locis manifestè docuit, vt videri potest apud P. Suarium suprà Sect. 3. nu. 8. sed præsertim 3. p, 90. arti. 2. P. Henriquez Lib. 2. (non 1. vbi citatur) Cap. 26. nu. 3. attritionem supernaturalem necessariam esse affirmat. & in Glossa Lit. Z. ita scribit: At falsò Soto, Victoria, Cano putant sa
P. Henriq.
tis esse motiuum Dei vt est finis naturalis ex auxilio, quando bona fide accedit ad Sacramentum. Nam hic excusatur à noua culpa, sed non recipiet gratiam, quia Deus instituit eam supernaturalem dispositionem esse medium necessarium iustificationis sine quo non tollitur totus obex peccati. Sic ille. Ex quo ha
Victoria, Canus.
betur Victoriam & Canum non penitus dolorem excludere, cùm naturalem sufficientem esse accedente bona fide pronuntient, & ideò esse non sufficientem ad exclusionem peccati. Nauarrus
Nauarrus.
autem citato loco nu. 10. & Cap. 1. nu. 30. & 42. & Cap. Fratres nu. 33. de Pœnitentia Dist 5. efficacem detestationem peccati requirit, licet naturalem sufficere affirmet.
172
*Quod verò ad probabilitatem attinet, de
qua Scriptores citati. P. Suarez citato num. 3. ita scribit: Hæc verò sententia sine dubio falsa est. Et quid hoc pro asserta probabilitate? P. Fagundez | de Præceptis Ecclesiæ Lib. 2, de secundo præcepto Cap. 5. num. 6. sic ait: Hæ sunt præcipuæ opiniones: Hæc vltima sine dubio est vera, & altera non ita vera, nec probabilis. Sic ille. Vbi non est sensus alteram esse quidem veram & probabilem, sed non vt aliam, sed absolutè non esse veram, nec probabilem: aliàs non potuisset asserere oppositam sine dubio esse veram vt est manifestum. Doctor Machadus citato loco nihil habet, at
Quid Machadus.
que in eius citatione immanis error. Lib. 2. Parte 4. Tractat. 5. Documento 6. num. 6. probabilitatem asserit, sed voc. sequenti. contrariam amplectitur, & probat ex eo quòd imaginatio falsa nihil iuuat, quando rei alicuius est absoluta necessitas. Cuius fundamenti immemor statim num. 7. affirmans attritionem naturalem sufficere, addit debere supernaturalem reputari. Sed an non imaginatio talis falsa est? Quid ergo illa in negotio præsenti confert, vbi non imaginationibus agendum, sed rerum ipsarum veritate. Doctus ille, & doctrinæ ac probitatis merito Popaianensis Episcopus electus. Quantùm autem eius auctoritas ad conciliandam probabilitatem ponderis habeat alij iudicabunt.
173
*Sed addamus alia, quibus præfati Præ
sulis consolatio, & aliorum, quibus illam desiderat, forsitan possit augeri. Bonacina Tomo 1. Disput. 5. Quæst. 5. Sect. 1. Puncto 3. num. 6. statuens non sufficere putatam attritionem, nisi verè attritio sit, citansque pro eo Doctores plures, addit esse contra ChamarotamChamerotam, Vasquez, &
Chamerot.
Molfesium. Et priorem quidem loco à se citato sic tendere affirmat, scilicet Tract. 6. de Contritione Dub. 2. vers. Dico Tertio. Sit penes ipsum fides, non semper constans in citandis Auctoribus, quod ab aliquibus, & à me etiam obseruatum, sicut & in citationibus sequentibus etiam apparebit. Nam P. Vasquez citat Dubio 2. scilicet Quæst.
P. Vasquez perperàm adductus.
91. de Pœnitentia Arti, 1. vbi 92. reponenda, in quo frequenti erratum typographiæ vitio, quod & nos patimur. Sed certè Dubio præfato minimè habet dictus Pater, quod eidem affingitur. Ignorantiæ enim tantùm tribuit, vt à peccato excuset, quando inuincibilis est, non vt ad valorem possit Sacramenti conferre. Quod quidem Arti. 2. Dubio vnico nu. 25. & 26. manifestissimè protestatur, & vt nullus dubitationi locus relinquatur, addit oppositum esse falsissimum.
174
*Iam circa Molfesium citatum Tractat. 7.
Circa Molfesium.
Cap. 9. (est tamen 8.) num. 40. in quo sic habet: Sed, vt dixi, pium est credere Deum supplere per Sacramentum defectum illum, cùm pœnitens, qui confitetur, putat se sufficienter contritum, & consequenter non transgrediatur præceptum Confeßionis. Vt post Durandum in 4. dist. 17. q. 13. nu. 5. quasi per eadem verba refert Vasquez Dub. 2. nu. 13. Sic ille; qui tamen de attritionis non est totali defectu locutus, sed de formali, de quo num. 38. vbi sic ait: & sic satis est vt ludicetur attritio sufficiens: nam semper qui confitetur detestatur ad minùs virtualiter peccata commissa, & propositum habet ad minùs implicitè illa iterum non committendi. Sed tutius est vt in actu & sic specificè habeat propositum se abstinendi de cetero, ad minùs ab aliquibus venialibus, & habeat dolorem de peccatis commißis, & ad minùs habeat dolorem se non accedere ad hoc Sacramentum cum vero dolore, & debita præparatione, prout communiter viri timorati facere solent, & hoc omnes docent. Hæc ille. Necessitatem attritionis manifestè concedens, iudicans tamen virtualem & implicitam sufficere, non tamen putatam, vt eidem citatus Auctor adscribit, contra quam ipse n. 39. Qui tamen in eo, quod asserit postremis verbis, id omnes docere, à vero aberrat. Dolere enim quòd non dolent, & de præparationis defectu, multi reijciunt, vti insufficiens, sicut videri potest apud eumdem Bonacinam n. 7. & seq. P. Layman Lib. 5. Tract. 6. Cap. 4. nu. 5. & P. Arriagam Tomo 8. Disp. 37. Sect. 5. vbi adductis PP. Vasquez, Filliucio, & Gaspare Hurtado negantibus talem dolorem sufficere, subtiliter resoluit oppositum, quia moraliter loquendo talis dolor nequit stare sine displicentia aliqua circa peccatum excludente voluntatem peccandi, & ita conformi Concilio Tridentino talem requirenti Seßione 14. Cap. 4. Quod & tenet Dom. Quitensis Seßione 11. & commune illud confitentium præambulum de præparationis defectu improbat Ioannes Sancius Disp. 1. n. 8. ob rationem dictam. Ex his ergo Auctoribus, si quidquam, parùm profectò potest consolatio Indicorum Præsulum promoueri.
175
*Sed succurrit pro illa D. Thomas in Ad
ditionibus ad 3. p. q. 9. arti. 1. ex ijs conflata quæ habentur in 4. dist. 17. q. 3. arti. 4. quæstiun. 1. & seqq. vbi ita habetur: Confessio potest esse etiam in eo, qui non est contritus, quia potest peccata sua pandere Sacerdoti & Clauibus Ecclesiæ se subijcere. Et quamuis tunc non percipiat absolutionis fructum, tamen recedente fictione percipere incipit, sicut etiam in alijs Sacramentis est. Vnde non tenetur iterare Confessionem qui fictus accedit, sed tenetur postmodùm fictionem suam confiteri. Sic ibi. Quam sententiam defendit Mag. Acacius de Velasco in Re
solutionibus Moralibus verb. Confeßio Resol. 192. vbi idem affirmat de integritatis defectu, qui esse etiam mortalis potest, quamuis voluntatem habuerit mortalia omnia confitendi. Datur ergo iuxta ipsum Pœnitentiæ Sacramentum informe, quæ est deceptissima Thomisticæ Scholæ sententia, pro qua etiam aliquos in margine proponit, & posset quamplurimos. In eo autem quod de doloris & integritatis defectu asserit, etiam quando culpa lethalis admiscetur, communiter improbatur. Neque auctoritas D. Thomæ obstat, quando in Partibus oppositum constat docuisse, de quo n. 171. Citata præsertim Quæst. 90. Arti. 2. dolorem esse partem essentialem huius Sacramenti affir
Vera S. Doctoris sententia.
mat, non secus ac materiam in composito physico, & genus in logico. Ex quo etiam fit iuxta S. Doctorem non posse Sacramentum consistere, etiamsi defectus doloris ex ignorantia contingat. Id tamen minùs inuerosimile est. Et sic illud sanè probabile.
176
*Quid tamen inde pro consolatione,
quam quærimus, si Indi ratione talis Sacramenti absolutionis fructum non assequuntur? Dicetur forsitan leuari ab onere iterandæ Confessionis. Sed si Confessio iterata similis est futura priori, in eadem profectò hæremus salebra. Præterquam quòd Indi de dispositionis defectu in præteritis Confessionibus nesciunt formare Conceptum, nisi in eo quod attinet ad occultationem peccatorum, in eo enim graues sentire solent consoientiæ remorsus. Vnde pro certo habeo Indo|rum nullum excommuni illorum statu futurum qui ob defectum doloris aut examinis ad Confessionem sit curaturus accedere. Vnde nec accedentes circa illud interrogandi sunt,, sed an peccatum aliquod occultauerint cum graui conscientiæ remorsu. Credendum validas extitisse præcedentes Confessiones, & Confessarios suo non defuisse officio, & ita ad dolorem excitasse. Et probabile quidem est naturalem attritionem sufficere, pro quo Auctores adducit Machadus n. 7. citato & videndus P. Luysius Turrianus de Pœnitentia Disput. 27. Dubit. 3. & ita pro Indis non ita difficilis, vt desperari debeat, seria Confessarij opera adhibita, & Dei gratia in re adeò ad æternam salutem necessaria minimè defectura. Hinc ergo aliqua esse consolatio poterit animarum Indorum curam gerentibus, & maior Præsulibus, quò maiorem illam adhibuerint, vt immediati Curiones tales sint, in quibus confidere cor illorum possit: quod si non præstetur, nescio quæ illis esse consolatio queat. Sed præstari ac præstandum sperare iuuat, iuxta ea, quæ à me dicta in Thesauro Tit. 13. & seqq.
177
*Et per hoc quod de gratia non defectu
ra diximus, argumento est factum satis, de quo nu. 170. hoc enim philosophandi modo iuxta fidei principia, & solidiorem magnorum Theologorum doctrinam, meliùs cadit dogmatis illius certitudo, quod facienti quod in se est, Deus non denegat suam gratiam, vt scilicet, de peccatis conuenienti modo doleat, sua gratia vires arbitrij confortando & eleuando, vt dolor esse congrua dispositio possit. Argumentum autem prius à
paritate desumptum, ab integritate inquam, nullius roboris est, quia iuxta Concilij Tridentini, declarationem, & Ecclesiæ vsum perpetua traditione receptum, ad id tantùm se extendit obligatio, quod Concilij verba manifestant Seßione 14. Cap. 5, vbi sic illud: Ex hoc colligitur oportere à pœnitentibus omnia peccata mortalia, quorum post
Concilium Tridentin.
diligentem sui discußionem conscientiam habent, in Confeßione recenseri, etiamsi occultißima illa sint &c. Neque oppositum poterat conuenienter disponi, quia esset obligatio circa rem impossibilem, quòd scilicet quis omnium suorum peccatorum in speciali memoriam retineret. Addo ex eo quòd non omnia peccata in Confessione aperiantur, materiam sufficientem non deesse, cùm alia peccata occurrant; quod secus accideret, si dolor deficeret, qui est materia Sacramenti. Nec ex eo sequitur imaginationem falsam iam supplere defectum: nam homo non debet accedere ad Confessionem certus semper de materiali integritate, sed iuxta Concilij mentem, certus se peccata alia in conscientia post diligentem discussionem non habere. Et hoc quidem quando quis se multipliciter peccasse cognoscit: nam qui rarò in mortalia labitur nihil falsum apprehendit, cùm se integrè credit confiteri.
Loading...