SECTIO VIII.

SECTIO VIII.

An Indi, si non ad sit Sacerdos Indicæ linguæ peritus, teneantur, præsertim in mortis articulo, per interpretem confiteri.
178
*DIctum de hoc Parte 4. Sect. 8 circa
quod Quitensis Dominus Lib. 3. Tractat. 4. Seßione 9. sic concludit. Quantùm ad Indos semper præsumi debet incertum esse actum contritionis, & ita in mortis articulo obligantur ad Confeßionem per interpretem, ad reddendam securam quantùm poßibile fuerit eorum salutem, & Confessarius cum effectu eos disponat ad id, quod securius est, neque enim de eorum incapacitate fidendum elicituros actum contritionis, & Parochus doctrinam hanc valde memoriæ commendet, nam casus est valde practicabilis ob tot linguarum varietatem, Sic ille, qui iuxta doctrinam præfatam obligandos censet Indos ad Confessionem in articulo dicto. Contra quod id stat quod habet P. Acosta Lib. 6. de procuranda Indorum salute Cap. 13. vbi ita scri
bit: Quamobrem consultè satis in Limensi Synodo (Cant. 49.) Patres ne Indorum Conseßiones per interpretem Parochi exciperent graui proposita mulcta vetuerunt. Quod tamen decretum non eò pertinet vt non liceat sponte sua volentes Indos per interpretem confiteri, morbo præsertim periculoso oppressos audire, vbi Sacerdotis Indici copia deest, atque eo saltem modo horum saluti consulere, quod à quibusdam religiosè factum nouimus, & ratio ipsa monet, vbi pœnitens ipse iacturam eam omnem præ salutis suæ desiderio contemnit, non oportere spiritualem medicum labori, vel suo, vel illius parcere. Hæc ille: vbi manifestè apparet de casu etiam mortis esse sermonem, cùm de periculoso oppressis morbo loquatur iuxta Concilij mentem.
179
*Dico Primò. Indi non sunt obligandi
ad Confessionem modo dicto faciendam extra mortis articulum. Probatur ex dictis Sect. 8. citata. Et ex eo quod ait P. Acosta post enarratam aliquorum sanctam animositatem, qui coram multis sua sunt peccata confessi, ita subdens: Verùm quia hoc & rarum est vt pœnitens libenter accipiat, & quæ neceßitate fiunt, præter legem sunt, nullo modo potest salua conscientia Parochus munus vsurpare, qui per seipsum Confeßones populi sibi commißi, hoc est sine interprete, audire non poßit. Sic ille. Quod ergo rarum erit, si quisquam libenter accipiat, & præter legem est, respectu Indorum maximè locum habet, vt sciunt omnes, quibus illi sunt noti. Ergo ad Confessiones huiusmodi obligandi non sunt.
180
*Dico Secundò. Indi obligandi non sunt
2. neque per signa & nutus.
extra dictum articulum ad Confessionem eo modo faciendam, quem citatus Præsul generaliter seruandum esse præscribit nu. 2. sic dicens: Sed
non ex eo quòd liber ab obligatione sit confitendi per interpretem, ab alijs est liber diligentijs, quandoquidem in hoc euentu tenetur adhibere poßibiles, ad explicandas, si non omnes, aliquas tamen culpas, | nutibus aut signis, vt Confessarius materiam habeat ad absoluendum directè ab ijs, quæ perceperit, & à reliquis indirectè. Hæc ille. Ad hoc ergo Indos obligandos non esse dicimus, & ratio est, quia ad hoc etiam adhibendus interpres: & licet non sit necessarium vt Confessio talis coràm eo fiat, siquidem post instructum pœnitentem potest secedere, vt tantùm Catechistæ munus obierit, valde dubium manet qualem sic instructus conceptum efformauerit circa rem tantam; & præsertim si interpres Indus sit, aut Mectizius, qui esse non rarò solent Indis ineptiores. Et prætereà cùm imponenda sit pœnitentia, opus est interpretis interuentu, etiam recurrit prohibitio huiusmodi Confessionum. Si enim pœnitentia grauis est, iam in genere grauitas peccati detegitur, & leuis non videtur esse posse, si debeat peccatis respondere, quia leuiorum significatio non apparet qualis esse possit, aut ab Indis conuenienter exhiberi. Deinde, cùm Indus instruitur circa obligationem Confessionis, significari ei debet non esse obligationem leuia peccata confitendi, sed mortalia: & quòd si grauia habeat, possit leuia tantùm signis detegere, non est admittendum, quia leuia sine vllo considerabili incommodo potest ore proferre, cùm ex ijs nulla sequatur infamia, cùm interpreti patefiunt, & ita non est habendus ad nutus & signa recursus, si fortè in Indis dari illa possunt, qui vix sciunt inter mortalia & venialia discernere, ex quo id vlteriùs ostenditur, quod nuper dicebamus.
181
*Dico Tertiò. Neque in mortis articulo
obligatio est illis confitendi per interpretem intimanda, hoc enim est eos obligare, quod præfata in Synodo prohibetur, vt etiam à P. Acosta negatum, & à nobis Sect. 8. citata, quod & ibidem dictis probatur, Prætereà, citatus scriptor ex difficultate contritionis arguit: Atqui tali defectui potest occurri sine dicta Confessione: ergo non est ad illam obligatio. Maior constat, & Minor ostenditur ex doctrina eiusdem, de qua nuper, de obligatione scilicet confitendi per nutus & signa, nam talis confessio est sufficiens vt peccata quædam directè, alia indirectè remittantur. Instruat ergo infirmum Catechista prout ei Confessarius instillabit, & sic instructus vt potuerit, sua peccata, eo recedente significet Confessario: nec vnum solùm aut alterum, sed quotquot valuerit, quia cessat ratio occultandi aliqua, scilicet infamia ex notitia interpretis, qui in ordine ad pœnitentiam non est aduocandus, quandoquidem in præfato articulo non est grauis aliqua imponenda, cùm non possit impleri, nisi fortè leuis tunsionis pectoris, aut pronuntiandi Sanctissima no
mina Iesv & Mariæ. Et in casu Assertionis præcedentis, si commodè possit quod ad pœnitentiam attinet sine interpretis noxia notitia expediri, obligatio est omnia dicto modo confitendi, & posset quidem leuis pœnitentia imponi ad vitandam infamiam, aut Indulgentia aliqua adhiberi, præsertim Bullæ cruciatæ: absolutio enim virtute illius sine vllo infamiæ periculo solet etiam in mortis articulo viris sanctis impertiri.
182
*Et resolutio præfata roboranda & illustranda ex eo quod prædictus Præsul habet Sessione 10. sequenti; vbi ita scribit: Animaduerten
dum est, non suppetente interprete, Sacerdotem, qui cum Christiano ægrotante concurrerit in articulo mortis, debere cum illo se gerere sicut cum mutis curando signis eum ad dolorem peccatorum permouere, & quòd signis etiam aliqua in speciali fateatur, quod adeò difficile non est. Et vt viderit eum, propria ip
Dom,. Quitensis.
sius lingua loquentem peccatorum suorum, quæ reipsa dicat, signa præbere, potest eum absoluere; quia est opinio in praxi certa, & oppositum improbabile, vt ait Ioannes Sancius Disput. 44. nu. 34. pro se citans Florem Theologorum, videlicet 44. & inter eos Vasquium, Suarium, Toletum, Thomam Sancium, Sa, Coninck, Bellarminum, Filliucium, Leßium, Fagundez, Salas, & Reginaldum, qui sunt duodecim refulgentes soles, filij Illustrißimæ Societatis IESV, qui sua doctrina illustrant mundum vniuersum, Subdit deinde Clementis VIII. auctoritatem, de qua communiter Scriptores, & deinde ita prosequitur: & quia negotium hoc adeò graue est, Synodalis deberet Constitutio fieri in quolibet Episcopatu grauibus pœnis Parochis impositis, qui in praxi sequerentur opinionem Soti, Cani, Medinæ, Pedrosæ, Abulensis, & Nauarri, qui contrarium asseruerunt. Et ego vidi Doctrinarium in alio Episcopatu adeò tenaciter affixum opinioni Doctorum istorum, vt diceret neminem se absoluturum, nisi in specie peccata aliqua aperiret, quantumuis dixerit signis & verbis velle se confiteri, eo quod sit magnus peccator &c. Circa quem docti & zelo æstuantis Antistitis discursum iuuat adiecisse id, quod de opportuna Synodo Diœcesana ab eo dictum, iam esse Pontificiæ Sedis prouidentia dispositum in Romano Rituali Pauli V. sic enim in Ordine ministrandi Sacra
mentum Pœnitentiæ §. penultimo: Quòd si inter confitendum, vel etiam antequàm incipiat confiteri, vox & loquela ægrum deficiat, nutibus & signis conetur, quoad eius fieri poterit, quibus vtcumque vel in genere, vel in specie cognitis, vel etiam si confitendi desiderium, per se, siue per alios ostenderit, absoluendus est. Sic Pontifex. Iuxta quæ in casu, de quo agimus, inoffenso pede resolutio decurrit.
Loading...