*Neque hîc locum habet, quod tradit P.
Thomas Sancius
suprà nu. 37. scilicet renuntiantem non iuxta Societatis Constitutiones, vt non
nisi post primum Nouitiatus annum, & ex præscripto superioris; tantùm conditionaliter renuntiare more aliarum Religionum: eo quòd dici
possit modum renuntiationis talem non esse iuxta
Societatis Constitutiones. Non inquam locum
habet, quia in foro externo, vt supponitur, iuxta
Societatis Constitutiones est facta renuntiatio;
quod secus accidit in casibus à P. Sancio propositis. Cui tamen non penitus acquiescit P. Palaus
suprà nu. 7. eo quòd Societas summam paupertatem affectans, remotionem impedimentorum in
suis Religiosis requirit; cui intentioni aptiùs se
conformat renuntians absolutè absque vlla conditione, tam etsi in opera profana, quàm renuntians spem retinens recuperationis. Cui rationi obijci potest, quòd licet Societati magis expediat renuntiatio absoluta, sic enim Religiosus
minùs erit curis sæcularibus impeditus; non tamen inde sequitur id, quod sibi melius est ab eadem esse dispositum, & dispositionem talem à
Sede Apostolica approbatam, quod est ad validandas donationes huiusmodi necessarium, stante Decreto Tridentini citato, quod ea quæ ad renuntiones spectant, in Societate fieri aliter approbat,
iuxta pium eius institutum; ergo non illas, quæ iuxta
ipsum non fiunt. Res quidem videtur perplexa;
sed pro P. Palao non leue aliud extat fundamentum, scilicet donationem talem in se consideratam absolutam esse, & tantùm ex dispositione
Concilij ante bimestre factam esse reuocabilem
non secuta Professione: pro quo idem Pater
Puncto 14.
nu. 14. vbi & probabile esse ait donationem
ante bimestre factam sub conditione Professionis
secuta Professione effectum habere vti validam,
nec posse ante illam reuocari, nisi non secuta
Professione: Atqui de renuntiationibus in Societate factis Concilium non agit, vt vidimus
: ergo
non est vnde illæ, de quibus agimus, non sint absolutæ & irreuocabiles reputandæ.