*Quartò, Quod genus tractationis præ
fato Decreto prohibeatur, cùm dicitur,
Vt quicumque illas, aut coniunctim (id est, omnes
) aut
priuatim (id est earum aliquam
) tractauerit, nisi
forsan impugnando &c. Videtur enim ad tractationem in scriptis referri, quia & impugnatio
etiāetiam
scripto fieri solet, vnde in eisdem est frequentissimus titulus
Tractatus de &c. Et ita qui in priuatis
colloquijs sic tractarent vt indicarent illas sibi
non displicere, non videntur pœnæ excommunicationis obnoxij, licet alias grauiter videantur peccare, quia damnationem Pontificiam parui pendunt. Sed certè cùm verbales etiam tractatus esse possint, ad eos est etiam Pontificium De
cretum referendum. Sermones aut Conciones
apud Latinos Græci vocant Homilias, quod nomen D. Augustinus ait significare
Populares Tractatus. Vnde qui publicè in Scholis ita prædictas
opiniones non impugnando tractaret, etiam sine
scriptione, dictam censuram incurreret. Potest
etiam tractatio ad priuatam confabulationem referri, vnde agere de aliquo inter loquendum idem
est quòd tractare, & è conuerso. Prouerb. 25. v. 9.
Caussam tuam tracta cum amico. Marci. 9. v. 33.
Quid in via tractabatis? & hunc etiam tractationis modum videtur Decretum comprehendere,
quia cùm proprius sit, non abusiuus, non est cur
debeat exclusus censeri quando generaliter tractatio prohibetur. Et in eo etiam esse impugnatio potest, si quis aut aliter sentientem impugnat,
aut ostendat quàm meritò a Sede Apostolica sint
damnatæ. Qui ergo ita diceret:
Hæc opinio est
grauium Scriptorum, nihil addens, quo displicere
sibi innueret, pœnam videtur incurrere. Vbi obijci
nequit videri leuem materiam pro pœna tanta,
excommunicatione inquam Pontifici reseruata.
Non enim leuis materia est, sed valde grauis, significare scilicet non displicere sibi sententiam ab
Apostolica Sede damnatam. Sicut vnum tantùm
hæreticum verbum proferre leuis materia non
est, quia est auctoritatis Ecclesiæ contemptus
veritates credendas proponentis. Vnde iniusta
erit querela si quis dicat propter vnum verbum
ad æternas damnari pœnas, quod plus certè est
quàm Ecclesiæ censuris subiacere. Qui autem
solus, audiente nemine, quidquam proferret aduersum, non videtur censura constringi, quia ibi
propriè tractatio non est, de qua in Decreto, licet
sit graue peccatum ob rationem dictam. Benè
verum est tractationem etiam ad mentem spectare, iuxta illud Isaiæ. 14. v. 24.
Quomodò mente
tractaui: quod & de corde alibi. Sed quidquid
de eo sit, an propriè, an metaphoricè sit accipiendum, in casu nostro aliter res habet, vbi de verbali tractatione agitur, quæ dum quis solus secum
agit, propriè talis non est. Neque argui ex mentali potest, quia mens ob vim discursiuam multis
æquiualet, non ita lingua. Et cùm de significatione verbi sit sermo, non est ex vno ad aliud valida argumentatio, vnde neque de mente ad linguam. Quamuis dici meliùs possit vtriusque eamdem esse rationem, & ita in vna & altera impropriam esse tractationem, ac proptereà ad illam
non extendi censuram: cuius & alia ratio esse
potest, quòd scilicet tunc non est scandalosa in
actu secundo, licet in actu primo, aut secundùm
se talis sit. Quo pacto prohibita est assertio conceptæ Virginis in peccato coràm alijs Pontificia
auctoritate, in quam occultus non esset prolapsurus assertor.