§. X.

§. X.

Scientia Dei quomodo caussa rerum. Circa Problem. 7. Sect. 7.
546
*MAgister Joannes à S. Thoma Disput.
18. Arti. 8. communiorem inter Thomistas sententiam secutus, scientiam visionis, & non simplicis intelligentiæ, caussam esse rerum doctè & dilucidè probavit, quem allegat, & cum alijs suis nominibus compellatis, citat & sequitur P. Bonæ-Spei; non ita felici perspicuitate, cujus juvat argumenta & proposuisse, ac perspicuè dissolvisse. Arguit ergo Disput. 4. Dubio 3.
Primò. Quia scientia visionis, quæ est caussa
1. Ratio.
rerũrerum, quà caussa rerum pręcisèpræcise, tam contingenter est; quàm res ipsæ per Deum contingenter existant: Sed scientiæ simplicis intelligentiæ id convenire non potest: Ergo &c. Probatur Minor. Quia scientia simplicis intelligentiæ, quà caussa rerum modo sibi proportionato, sive ut ad scientiam visionis antecedenter se habet, non est futurorum præ merè possibilibus, sed est merè possibilium, & ita omnino necessaria. Ergo &c.
Resp. Negando suppositum Minoris, sup
Solvitur.
ponitur enim scientiam visionis esse caussam. Si verò ad meliorem formam reducatur in hunc modum: Scientia, quæ est caussa contingentium tam debet esse contingens, quàm res ipsæ à Deo productæ. Tunc negari potest: quia res productæ sunt contingenter quoad substantiam & modum: cùm tamen scientia, quęcumq;quæcumque illa sit, quoad entitatem positivam contingens non sit. Deinde neganda absolutè est, quia directè opposita sententiæ stanti pro negatione. Et ad probationem omnes Scriptores pro ea stantes respondent ut in Problemate visum. Et modò dico Scientiam simplicis intelligentiæ, & visionis eamdem esse indivisibilem perfectionem, & hanc solum addere id, quod à Nobis est dictum & explicatum Problem. 1. Sect. 7. Iuxta hæc ergo scientia simplicis intelligentiæ sub priori consideratione omnino necessaria est; sub altera contingens. Sed cùm contingentia omnis non possit esse nisi post Decretum liberum Dei: ex eo fit totam caussalitatem ad scientiam simplicis intelligentiæ esse referendam. Quæ quidem licet necessaria sit, effectum tamen potest contingentem habere, quia in ordine ad applicationem subest divino decreto, aut subordinata est. Sicut omnipotentia, cùm sit necessaria perfectio, ad operandum per voluntatis imperium applicatur. Et in arbitrio creato; posita objecti | propositione, intellectus ex se necessariò operans, fit caussa liberæ operationis dum voluntas se determinat ad liberè operandum.
547
*Secundò, Ex D. Augustino Lib. 13.
Confeßion. Cap. ult. Lib. 6. de Trinit. Cap. 10. & lib. 15. Cap. 13. quibus locis asserit Deum non ideò cognoscere creaturas, quia sunt, sed esse quia novit. Resp. mentem S. Doctoris esse manifestam, vult etenim Deum antequam creaturas conderet novisse illas, nec scientiam ex earum in suis temporis circumstantijs existentibus hausisse, ut ex ultimo loco evidenter colligitur, juxta quem aliorum est sensus metiendus. Sic ergo ibi: Vniversas creaturas suas & spirituales & corporales, non quia sunt, ideò novit; sed ideò sunt, quia novit: non enim nescivit quæ fuerat creaturus: quia ergo scivit, creavit; non quia creavit scivit. Sic ille, nihil certè aliud intendens quàm id, quod diximus, Deum scilicet scientem & volentem creasse. Si dicas juxta S. Doctorem Deum creasse quia scivit, & ita scientiam esse caussam, id nego de scientia visionis creaturarum, admitto tamen de scientia ipsius decreti, quod versatur circa illas. Decernens siquidem Deus creationem, suum decretum agnoscit, & ex hujusmodi cognitione ad creationem pro temporum diversitate procedit. Addit D. Gregorij auctoritatem. Lib. 2. Moral.
Circa D. Gregorium.
Cap. 23. & Lib. 32. Cap. 6. Sed eodem modo explicandus. Illud enim: Sed ideò sunt, quia vides. antecessionem cognitionis comparatione existentiæ indicant, ut excludatur notitia in tempore habita, cùm præcesserit in æternitate. Et ita non existentia videndo creet, visione inquam per æternitatem præcedente. Tandem opponitur D. Thomas 1. p. q. 14. Arti. 8. ubi sic
Circa D. Thomam.
post alia: Vnde scientia Dei secundùm quòd est caussa rerum, consuevit nominari scientia approbationis. Sic S. Doctor. Scientia autem approba
De scientia approbationis.
tionis & visionis pro eadem reputantur. Sed licet ita sit ut pro eadem reputentur, cùm tamen de caussatione agitur alio modo est explicanda, quem tradit P. Suarez Lib. 3. de Attributis positivis Cap. 4. n. 11. ubi ait quòd si consideremus etiam Deum scire multa apta, ut ab ipso approbarentur, si fierent, vel quæ approbari ab ipso possent, si ea vellet, seu quæ per simplicem affectum approbat, licet ea facere non decernat. Ideò sub his considerationibus, etiam in scientia simplicis intelligentiæ intelligi potest scientia approbationis. Sic Doctor eximius, juxta cujus doctrinam non solùm circa ea, quæ à Deo non fiunt, sed etiam circa ea, quæ fiunt, debet admitti scientia approbationis. Ante decretum enim pro effectione, quæ à Deo facienda sunt sciuntur apta, ut ab ipso approbentur: si fiant, & per simplicem affectum approbantur. Sic ergo accedente divino decreto, caussa eorum esse potest hujusmodi scientia, & juxta hæc exponendus D. Thomas. Cujus & alia afferuntur verba ex Quæst. 19. artic. 4. ad 4. ubi sic ait: Dicen
D. Thomas.
dum quòd unius & ejusdem effectus etiam in nobis est caussa scientia ut dirigens, qua concipitur forma operis, & voluntas ut imperans: quia forma ut est in intellectu tantùm, non determinatur ad hoc ut sit, vel non sit in effectu, nisi per voluntatem. Sic Doctor Angelicus, & pro Nobis apertè, dum ante imperium voluntatis solam agnoscit scientiam indeterminatam: ergo non scientiam visionis, quæ omnino ut determinata statuitur, & juxta rei veritatem talis est, sed sine caussatione, unde ineptè adeò comperta doctrina ad sensum penitus alienum detorquetur.
548
*Tertiò arguit ex eo quòd Patres, qui
3. Ratio momenti exigui.
adduci possunt contra ejus assertionem, quatenus tradunt Deum res cognoscere quia sunt, congruam habent explicationem, sicut quando asserunt non ideò res esse futuras, quia Deus pręnovitprænovit esse futuras; sed prænovisse futuras, quia futuræ sunt. Sed quidem explicatio illius satis perplexa est, unde ex ea parùm firma probatio emergit ut legenti constabit: nolo enim circa illam immorari.
549
*Quartò ex eversione præcipui funda
menti adversæ sententiæ, scilicet quòd scientia ut sic secundùm rationem est posterior existentia objecti: ergo non potest esse caussa rerum. Atqui hoc non concludit: Ergo &c. Minor probatur: Quia alioqui eadem entitas scientiæ increatæ præsupponeretur sibi ipsi: nam ut scientia simplicis intelligentiæ existentiam objecti præcederet, & ut visionis subsequeretur, quod implicat, & Deo repugnat. 2. Scientia visionis eadem est entitas cum divino de existentia Dei decreto, quod hanc rei existentiam naturâ præcedit: repugnat autem eamdem entitatem esse naturâ priorem ut decretum, & non esse natura priorem ut visionem de eadem re: ergo &c. Responsionem subdit, quæ adhiberi potest dicendo illam eamdem entitatem secundùm varias decreti & & visionis denominationes, quas Deo tribuit, pendere ab extrinsecis connotatis. Contra quam arguit, Primò satis confusa ratione, cui subjicit quinque confirmationes. Quidquid autem de responsione illa sit, facilè satisfieri potest, si dicamus scientiam secundùm diversas considerationes posse esse priorem & posteriorem decreto, licet cum illo realiter idem sint: primum quidem quatenus scientia secundùm propriam perfectionem necessariam repræsentat voluntati res possibiles & convenientias in earum effectione: secundum quatenus posito decreto illud subsequitur cum additamento, qualecumque illud sit, per quod in ratione scientiæ visionis constituitur, de quo Problem. 1. In quo nulla specialis apparet difficultas.
550
*Sed insurgit in 1. Confirmatione:
Nam in eodem indivisibili instanti reali & rationis, quo in Adversariorum sententia scientia simplicis intelligentiæ est caussa rerum, etiam est scientia visionis: ergo non est ratio cur illa potiùs quàm hæc dicatur caussa rerum. Et aliundè ratio est, ut hæc è contra potiùs quàm illa talis dicatur: quia videlicet hæc est rerum existentium, quarum hîc caussam quærimus: illa verò rerum ut possibilium, quorum caussam hîc non quærimus; ergo &c. Responsio est facilis negatione assumpti: nam suâ simplicis intelligentiæ ut talis prior est juxta dicta. Quæ sequuntur autem tam sunt debilia, ut nihil sit opus adjecisse.
551
*Item 2. ex 2. Confirmatione De
Alia ex prioritate.
cretum prout efficax, juxta dicta, præcedit scientiam visionis: Ergo inter illud & scientiam visionis erit vera prioritas, qualis est inter decretum Dei efficax, & rei existentiam. Hoc autem semel posito nullum restabit fundamentum Personas divinas inter se realiter distinguendi, contra Sabellianos, quia distinctio hæc tantùm fundatur in prioritate simili illi, quæ est inter caussam & effectum, principium & principiatum &c. Ergo &c. Negando assumptum discursus iste diluitur, non enim est vera prioritas, sed tantùm per rationem, sive virtualis, cùm sit absoluta identitas secundùm positivas rationes.
552
*Insuper ex 3. Confirmatione Scien
tia simplicis intelligentiæ se habet ad scientiam visionis, sicut volitio possibilis ad actualem: Atqui si Deus non vellet res actu in priori quàm producantur, valdè imperfectus esset, ut patet: ergo similiter si res non videret actu in priori quàm producantur, imperfectus dici deberet: nam sicut multò perfectius est res volendo producere, quàm secus: ita similiter multò perfectius est eas videndo producere, quàm non videndo, alioqui existentiam produceret, quam non videndo, sed cœco & ignoto modo produceret. Probatur Major. Quia scientia simplicis intelligentiæ utpotè in priori concepta existens, se habet per modum potentiępotentiæ actuabilis ad actum in posteriori actuantem, ut rem ipsam (quidquid sit de nomine) penitùs consideranti patebit: nam scientiam simplicis intelligentiæ volitio simplicis complacentiæ comitari debet: & sicut hæc volitionem decreti absoluti per modum possibilitatis actuabilis præcedit, ita & ista scientiam visionis ut sic præcedat necesse est: Ergo &c. Respond. data Majori, quatenus ad amorem possibilem respondet actualis, quo Deus rem productam prosequitur; & subsequitur visionem: & in actu primo vult etiam producere, sed non est eadem ratio de cognitione, quia quod non est, non scitur, licet possit intendi ut fiat, pro quo sufficit cognitio possibilitatis, unde non cœco modo proceditur; quia non est cœcus, qui non videt quæ videri non possunt. Cumq́ue ad Dei volitionem sequatur in Deo rei existentia, quæ est visionis objectum, inde est ut in eo non possit omnino servari proportio. Esset quidem imperfectio in Deo, si non haberet præcedentem actum volitionis, quia nihil posset producere; in cognitione autem nihil tale evenit, ut constat ex dictis: immò sequeretur inconveniens idem, quòd scilicet rem non posset producere, quia cognosceret illam existentem antequàm voluntas circa illam versaretur, cùm sit rei existentis; nec tamen voluntatis decretum præcessisset, quo in esse talis constitueretur, quia illud debet præcedere visio, utpotè applicans voluntatem determinatè ad volitionem, ut dicitur: cùm tamen ex proprio suo conceptu debeat subsequi, visio enim est, ut contraposita simplici intelligentiæ, & solùm existentia videntur, visivi sensus ad instar.
553
*Pergit, & Confirmat. 4. sic arguit:
Ex antecessione temporis.
Nam in priori quàm res ipsæ existant, Deus eas videt, utpotè eas ab æterno videns: Atqui inintelligibile est visionem ut talem esse priorem tempore, & tamen naturâ posteriorem rebus ipsis, quas videt, quod inde sequeretur: ergo &c. Instantia contra arguentem est manifesta in amore complacentiæ, seu gaudij, quo Deus creaturas prosequitur, qui proculdubio earum existentias subsequitur, & tamen cùm posterior in Deo sit, est prior in tempore quàm illæ. Alia est ergo ratio coordinationis actuum in divina providentia ac res servant in circumstantijs temporis secundùm objectivam præsentiam.
554
*Tandem ex Confirmat. 5. Decretum
Vltima nil novi continens.
Dei efficax est caussa rerum: atqui decretum illud non est scientia simplicis intelligentiæ, sed visionis: ergo &c. Major ab omnibus admittitur. Probatur Minor, quia alioqui, ne decretum Dei sit rerum, quatenus rem de esse possibili ad actuale transfert, tam includere debet cognitionem distinctam à cognitione purè possibilium; ac proinde scientiam visionis distinctam à scientia simplicis intelligentiæ, quàm volitionem distinctam à volitione purè possibilium: & sicut ad hanc sufficit immediatè terminari ad rem, quam ponit in actu, ita & ad scientiam visionis: ergo &c. Quod argumentum vix quidquam continet, quod non sit ex dictis perspicuè convulsum. Concessa ergo Majori, negatur Minor, decretum enim neque scientia simplicis intelligentiæ est, neque visionis: pro quo non esse necessariam scientiam visionis jam vidimus, licet necessarius sit distinctus voluntatis, qui est objecti visionis scientiæ factivus, ut nuper est sufficienter explicatum.
555
*Objicit deinde sibi. Scientia visionis
artificis non est caussa arte facti, sed ipsum arte factum præsupponit, ut patet: atqui Deus est supremus artifex: ergo &c. Respondet distinguendo assumptum: In creatis concedit, in Deo negat. Et ratio est, quia Dei scientia ad rem efficaciter terminatur, secus scientia artificis, ut experimur. Sed hoc est quod contenditur, non terminari efficaciter, unde est conclusione ipsa respondere. Deinde artifex juxta regulas artis in artefacti effectione procedens, licet non habeat scientiam visionis, non dicitur cœco modo procedere: ergo neque Deus non operans juxta illam. Prætereà artifex tantùm habet universalem cognitionem circa artefacienda, ergo indiget speciali scientia quando se applicat ad operandum. Atqui hoc non admittitur: ergo fallax est generale illud principium Deo etiam applicatum, in quo minùs necessaria talis scientia est ob comprehensivam notitiam factibilium.
556
*Objicit sibi secundò sic, Scientia
Alia ex fundamentali ratione.
simplicis intelligentiæ habet quidquid necessarium est ex parte intellectus divini, ut à Deo creari possint accedente divinæ voluntatis decreto, & Omnipotentiæ applicatione, non ita rerum ut futurarum prævisio, præsertim cùm objectum voluntati non proponat ut eligibile: | ergo &c. Respondet cum doctrina illa de indifferentia qua antecedenter proponuntur res, & ita ut non habens cum illis conjunctionem: Scientia verò Dei (verba illius sunt) quæ est caussa rerum, decretum illud integrat, & sicut illud majorem conjunctionem habet cum rebus producendis, quàm cum merè possibilibus, ita illa: quia autem objectum eodem indivisibili instanti reali & rationis, quo voluntati proponitur eligibile, eligitur, & est, rectè dicitur per scientiam rationis proponi, & ab ea caussari. Sic ille: qui ex eo refellendus, quòd decretum Dei asserat scientia visionis integrari, cùm enim actus voluntatis sit, nequit ab actu intellectus integritatem habere. Deinde quod de majori conjunctione dicitur, verum est in actu secundo, quando scilicet res productæ cognoscuntur. Cùm autem dicitur in ratione caussæ negatur suppositum, cùm talis caussa non admittatur. Quando autem subditur, in eodem esse instanti, & ideò in eo, quo eligibile eligitur, & est, à scientia visionis proponi, & proptereà ab ea caussari: nimis obscura doctrina est; sed ex ea assumentes à scientia visionis proponi res, sequitur illam antecedere decretum prioritate originis, quam habent actus intellectus respectu actuum voluntatis. Ex quo fit dari scientiam visionis independenter à decreto, quod est monstrum in Theologia inauditum, cùm de scientia agitur rerum creatarum.
557
*Objicit sibi tandem, quid si scientia
visionis sit caussa rerum, imponit rebus futuris antecedentem necessitatem, adeoq́ue libertatem creatæ voluntatis evertit. Ad quod respondet. Primò retorquendo argumentum in decreto, quod omnes admittunt sine libertatis detrimento. Secundò negando Assumptum, quia scientia visionis non aliter necessitatem imponit quàm concursus generalis Dei, aut voluntas nostra ad suos actus, aut quàm præfatum decretum. Sed quidem non est adeò facilis responsio, ut Auctor judicat, qui difficultatis nervum non attingit. Nam scientia visionis statuitur ab ipso ut proponens voluntati divinæ decreti convenientiam, juxta nuper dicta: & alioqui est infallibilis, ita ut ea stante, nequeat non esse id, quod ipsa repræsentat: Atqui hæc necessitas est antecedens, ut constat, quia est ratione alicujus antecedentis decretum, ex cujus suppositione tantùm oriri posset necessitas consequens, quæ fundatur in libera determinatione, eo quod res quando est, necessè est ut sit. Trahit ergo decretum secum necessitatem, ex quo & res creatæ, & inter eas voluntatis creatæ actus, qui nequeunt dici supponi, cùm omnino illos visionis scientia præcedat. Unde non est argumentum, cujus solutio commune negotium facessat, præsertim Auctoribus Societatis habentibus pro hisce satis expeditam explicandi rationem.
Addit Corollarium, in quo aliquorum Patrum auctoritates proponit, qui manifestè proferunt prænotionem in Deo non esse caussam ejus quod futurum erat, sed è contra. Et respondet non esse eorum mentem præscientiam non esse caussam, cùm sit eadem ratio decretorum: sed tantùm prænotionem non esse caussam formalem futurorum constitutivam, sed è contra futura esse caussam formalem prænotionis, quâ contingenter præ ceteris ipsorum, quæ talia, futura sunt. Prænotio ergo se habet per modum caussæ efficientis universalis, & in genere effectus caussæ formalis ab ipsis futuris determinabilis, ut horum contingenter sit, potiùs quàm illorum, prout voluntas & caussa universalis in genere effectus caussæ formalis est determinabilis à sua volitione, ut contingenter sit potius volens quàm nolens, aut non volens. Sic ille, cujus explicatio circa Patrum mentem vix capi potest, & distinctio illa caussæ efficientis & formalis adeò est à sincero & currenti loquendi modo aliena, ut asserere dubio procul possimus nihil tale neque per somnium illis occurrisse. Deinde quomodo scientia visionis caussa universalis est, quandoquidem juxta tantoperè inculcata à docto Patre, determinata esse debeat, ut proptereà scientiam simplicis intelligentiæ à concursu removendam arbitretur? Est ergo & quod defenditur durum, & modus defendendi durior, ut meritò ad leniora, & faciliora captu provocare debeamus.
Loading...