SECTIO X.

SECTIO X.

An vrgente necessitate possit Episcoporum defectus sine Pontificia prouidentia suppleri. Vbi præsertim de Indicis.
75
*CIrca hoc dictum à Nobis in Thesauro
De Scripto quodam turbulento.
Tomo 2. Tit. 13. Cap. 3. & 4. In Additionibus ad idem Caput à n. 70. & Parte 1. Sect. 1. Sed quia in Scripto quodam ouinum quid in Titulo præseferente, sub quo tamen, vt aliàs D. Augustinus, rabies lupina contegitur, nonnulla occurrunt, quæ incommodare Indiarum statui possunt, operæ pretium erit ea breui, sed valido impetu depulisse.
Fuerunt ergo turbulentis hisce temporibus
qui censerent ex Sola Regis præsentatione potuisse præsentatos administrationem Ecclesiarum assumere sine confirmatione à Sede Apostolica impetrata, licet identidem requisita, id probantes ex Cap. Nihil §. Ceterùm de Electione, in quo conceditur vltra montanis tale priuilegium ratione necessitatis; quod Iuri insertum cùm sit, non debet censeri reuocatum in Cap. Auaritiæ, de Elect. in 6. Neque per Extrauag. Iniunctæ, & Cap. Indemnitatibus, quod est 43. citato Tit. in 6. in quibus de necessitate confirmationis decernitur, quia sicut & in alijs textibus, generaliter proceditur, & ita non obstant decisioni speciali præfati Capitis, quæ etiam ex vi Iuris habetur. Pro quo & adducitur Nauarrus in Cap. Accepta de restit. spol. vbi dictum Cap. Nihil allegat. & probat Episcopum Conimbricensem potuisse ante confirmationem administrationẽadministrationem illius Ecclesiæ suscipere. Citantur Glossæ dictorum Capitum, & Extrauagantis, Oldradus, & Solorzanus, & etiam proferuntur exempla. Videturq́ue id admitti absolutè loquendo, licet in casu de quo agebatur, minùs est conueniens ob circumstantiam quamdam iudicatum.
76
*Et Caput quidem Nihil sic habet citato
Cap. Nihil de Electione.
§. Ceterùm qui ad Romanum pertinent immediatè Pontificem ad percipiendam sui confirmationem officij, eius se conspectui (Si commodè fieri potest) personaliter repræsentent, aut personas transmittant idoneas &c, ita quod interim valdè remoti, videlicet vltra Italiam constituti, si electi fuerint in concordia, dispensatiuè propter neceßitates Ecclesiarum & vtilitates, in spiritualibus, & temporalibus administrent; sic tamen vt de rebus Ecclesiasticis nihil penitus alienent. Sic ibi. Caput autem Auaritiæ §.
Cap. Auaritiæ in 6.
Cùm itaque tenoris est sequentis: Cùm itaque non sit malitijs hominum indulgendum. Nos latiùs prouidere volentes, hac generali Constitutione sancimus, vt nullus de cetero administrationem dignitatis, ad quam electus est, priusquàm celebrata de ipso electio confirmetur sub œconomatus, vel procurationis, aut alio de nouo quæsito colore, in spiritualibus, vel temporalibus per se, vel per alium, pro parte, vel in totum gerere, vel recipere, aut illis se immiscere præsumat. Omnes illos, qui secus fecerint, iure (si quod eis per electionem quæsitum fuerit) decernentes eo ipso priuatos. Sic Gregorius X. in Concilio Lugdunensi. In Cap. Indemnitatibus id statuit pro Abbatissis Bonifacius VIII. quod superiùs dedimus n. 74. Extrauagantis autem tenor exhibitus citato Tit. 13. nu. 24.
Quibus pro clariori enodatione præiactis.
77
*Dico Primò: Ex sola Regia præsentatio
Contrarium ostenditur.
ne nequit administratio Ecclesiarum assumi exercenda propria auctoritate, etiam vrgente necessitate. Probatur. Quia si id liceret, maximè ex citato Cap. Nihil, quod quidem suo in robore esse censet Nauarrus in Cap. Accepta suprà adducto Opposit. 8. n. 31. & alij apud Barbosam in Collectan. circa illud. Atqui ex eo id esse licitum & validum non habetur: Ergo absolutè tale non est. Maior admittitur, & Minor demonstratur.
Primò, quia ibi agitur de electis in concordia,
& non de habentibus nudam præsentationem: vnde & Caput ipsum in Titulo de Electione, & Electi potestate habetur: constat autem electionem valde esse à præsentatione diuersam, & ab Ecclesiasticis tantùm haberi personis; vnde alia est ratio illius ab ea, quæ est in laicali patronatu.
Secundò ibidem dicitur Dispensatiuè talem fieri concessionem: ex quo fit extendi etiam ad similia non posse, vt arguit Glossa, ex Cap. In caußis
Glossa.
de re iudicata & 16. dist. Cap. Cænomanensis: addens rerum etiam periculum non excusare, iuxta Cap. Illud, de maiorit. & obed.
78
*Tertiò, quia Reges nostri, in quibus non
Item ex Regia præsentatione.
turbida, sed certa, dilucida, & pacifica est præsentandi potestas, post consultos viros sapientissimos, numquàm tale aliquid attentarunt, sed | solùm hortantur Cathedralium Capitula, vt Præsentatis gubernationem committant: idque ex speciali Pontificum beneplacito fieri ostendimus citato Tit. 13. Cap. 4.
Quartò, etsi sustineri aliqualiter posset, vt vr
gente necessitate id fieri valeat, quod contenditur, quia in eo non videtur Pontifex aduersari: si tamen sciens & prudens conniuere nolit, nec præsentationem acceptare: dici nullatenus potest licitum fore contra eius in administratione huiusmodi procedere voluntatem. Iam enim dici nequit vigore præsentationis agi, quæ à Pontifice reiectatur. Et ita nulli Doctori Catholico tale quid in mentem venit, nec nisi per summam insaniam pro eo adduci potest citatum Caput.
79
*Quintò, si licet administrare, licebit etiam
consecrari; quod tamen dici nequit. Illatio ostenditur, nam indigentia & necessitas Ecclesiæ vacantis respectu sui Pastoris non est tantùm ratione administrationis, sed vt pascat Episcopalibus functionibus, quæ à nullo alio obiri possunt, & ita ad hoc se debet accessus ad illam extendere. Quod autem id sine Apostolicæ Sedis Litteris fieri non possit à Nobis probatum citato Cap. 3. & in Additionibus ad illud vbi num. 70. habetur Breue Alexandri VII. Episcopum, qui secus fecerat, grauiter punientis, consecratione inquam accepta, & vsurpata administratione: & compertissimum erat assistentia Pastoris Ecclesiam talem à Romana Curia remotissimam indigere.
Tandem cùm modus hîc occurrendi necessi
tati Ecclesiarum, fundamento satis dubio, vt aliquid ei demus, innitatur, ex eo plus confusionis, quàm commodi eo vtentibus importabitur, vt experientia abundè ostendit in præfati Episcopi deproperatione: non ergo conuenienter potest adhiberi. Videantur specialiter dicta Parte 1. Sect. 1. de speciali in partibus Indiarum necessitate.
80
*Ex quo habemus neque ex Iure quid
quam aliud afferri posse, quod rationem tantùm priuilegij non habeat, quale extat in Cap. Nihil, & vim aliqualem retineat, sicut neque habent exempla, quæ non esse curanda Pontifex suo Decreto reddidit manifestum, & talia profectò sunt, vt casui præsenti nequeant adaptari, vt Conimbricensis Episcopi, de quo Nauarrus suprà, qui & alterius meminit Archiepiscopi Bracharensis, sicut & Oldradus Brochardi cuiusdam, qui vltra triginta diœtas à Romana Curia distans, ad magnam instantiam sui Capituli, & propter Ecclesiæ necessitatem vrgentem, nondum obtenta confirmatione se admiscuit administrationi: quod ex citato Auctore refert Glossa vers. Additio. Ibi enim præsentatio laici patroni non fuit, sed electio, de qua in Cap. Nihil: vnde diuersa valde ratio est. Licet autem Nauarrus defensionem Conimbricensis assumpserit, fuerunt tamen qui non sine magnis fundamentis apud eumdem videndis, Capituli partes obnitentis defensarunt: & quem exitum res habuerit ignoramus: cùm neque Episcopum, neque Capitulum, vtpotè partes in lite, competentes iudices esse potuerint, vt Nauarrus ibidem attestatur: quod & de Bracharensi possumus etiam verosimiliter coniectare.
81
*Dico Secundò. Casus potest in Partibus
Indiarum occurrere, in quo supposita Regia præsentatione, possit ita præsentatus Ecclesiæ administrationem assumere; si videlicet ad Ecclesiam accedens non inueniat in ea Capitulum, omnibus Capitularibus morte consumptis. Quod quidem solius præsentationis vigore non stabit, quæ proximum non confert ius, sed virtute Pontificiæ voluntatis in citato Cap. Nihil expressæ: quia rectè potest necessitas, de qua ibi, cum præsentatione componi: quod ex Nauarro adducto suprà manifestè deducitur: Episcopi enim, de quibus ille, à Regibus fuerant Lusitaniæ præsentati.
82
*Vbi difficultas peculiaris occurrit, an sci
Notanda pro eo doctrina.
licet aduenientibus pro Ecclesia tali, & eius Capitulo integrando prouisis, ad eos gubernatio deuoluatur? & quid si vnus solus adueniat? & videtur dicendum non deuolui, quia non ex delegatione est habita, sed beneficio Iuris in citato Cap. Nihil. Et quidem cùm prouisi sine Canonica institutione perueniant, Ecclesiæ nequeunt administrationem assumere, nuda tantùm præsentatione potiti: & ita si in Episcopo iurisdictio cessat, illos non poterit instituere, & ita Ecclesia deteriori in statu remanebit. Quod autem ad plures aut vnum Capitularem spectat, si asserendum esset ad eos iurisdictionem deuolui, ex ijs decidendum, quæ à Nobis sunt dicta Tomo 2. Thesauri. Tit. 18. nu. 13. posse scilicet Capitulum in vno consistere, Canonico scilicet aut Dignitate: nam Portionarij de Capitulo absolutè non sunt, sed tantùm secundùm quid.
Omitto figmenta alia, quæ præfato in scripto proponuntur, quia etsi quidquam fundamenti haberent, inutilia prorsus pro Indijs sunt: quæ neque ipsis, quibus ardens inerat studium modum aliquem inueniendi pro supplendo prædicto defectu, arridere minimè potuerunt, & schismaticum quidpiam, vt superiùs dixi, sapiebant.
Loading...