Auditores Regij vt possint Festis assistere.

1135
*REgum extat circa hoc rescriptum
die 30. Martij 1634. in quo & prohibitio ne Auditores & Fiscales possint ad particularia Festa concurrere, nisi quando vt corpus Audientiæ concurrunt. Meminit illius D. Gaspar de Escalona in Gazophylacio Regio Peruuiano pag. penult. nu. 7. affirmans in eo maiores Rationarios comprehensos. Et dubitari potest an in eo negotium conscientiæ interueniat, & culpabilis in Dei tribunali caussa vertatur. Circa quod negatiuè videtur respondendum, quia nullum est indicium obligationis huiusmodi; solùm enim videtur auctoritati prædictorum consultum, ne populo, dum priuatim concurrunt, admisceantur, & quodammodo ab eodem opprimantur, In quo quidem ipsi consulere sibi possunt, vt & fuisse iam pridem vîdimus, honoraria Sede discretos, & loco. De quibus quando aliquid detrahunt inter Religiosos sedentes, tantùm abest vt inde in contemptum veniant, quòd potiùs honorabiliores euadant, eo honoris auctario, quod humilitas, virtus equidem gloriosa, solet suis ingenuis alumnis conciliare. Sic & vidimus aliquando Proreges ipsos sine solio assistere, nihil inde minores, cùm sponte id faciant, & suam, cum placuerit, possint obtendere maiestatem. Cùm in hospitali S. Andreæ, in quo moris est vt prima mensis quinta Feria, commune infirmorum lauacrum instituatur, vnus essem, qui in huiusmodi pium opus genuflexus incumberem, comitem habui genuflexum pariter, prætento linteo pro detergendis pedibus Excellentissimum
Mirum exemplum.
Comitem à S. Stephano Peruuianum Proregem, æuo dignissimum longiori, virum tantæ, quantæ vix credi possit, adeò sublimi in culmine, bonitatis.
1136
*Quia verò de Festis agitur in rescripto
præfato, etiamsi dicamus aliqualiter obligare, eo nomine non veniunt communia Festa, in quibus solemnitas peculiaris nulla, & Quadragesimales, aut Sacri Aduentus dies, in quibus placuerit ad conciones priuatim conuenire. Et videtur id non obscurè colligi ex rescripti tenore, dum dicitur: Que Oidores y Fiscales no puedan concurrir à Fiesta
Rescriptum Regium.
particular, sino fuere en los dias, en que concurriere en cuerpo de Audiencia en la forma acostumbrada.
Dies enim prædicti Festa particularia non sunt, sed communia sine solemnitate, quam multæ vniuersales habere possunt. Quia verò Festa Religionum, præsertim Patronorum, particularia sunt, videtur illis concursus prohibitus, quod plures non illibenter amplectuntur. Sed cùm in eôdem dicatur rescripto, vt in eo forma consueta seruetur, & iam à multis retrò annis in vsu fuerit, vt in Patronorum Festis, ac nonnullis alijs Religionum Audientiæ corpus assistat, satis quidem legitimè & conuenienter vsus poterit talis sustineri. Et cùm Proregi libet, sine difficultate vlla graue illud Corpus secum, nec inuitum, trahit: Cur ergo ad Festa prædicta adeò solemnia, & populis gratissima non trahat, circa quod illi obsequium minimè onerosum, & publici exempli præstabunt?
1137
*Et moueri meritò quæstio potest an
ciuili lege possit talis accessus prohiberi? Actio enim Sacra est, in Dei, & Sanctorum cultum cedens. Ciuilis namque potestas ad hæc se nequit extendere: ex quo fundamento leges statuentes solemnitates testamentorum, vim non habent circa opera pia, quæ etiam commutari nequeunt disposita per vltimas voluntates. Et præsertim vbi de rebus ad finem supernaturalem attinentibus agitur, ciuilem id potestatem excedit, pro quo luculenter P. Suarez lib. 3. de legibus
P. Suarez.
Cap. 11. nu. 6. & 9. vbi iuxta dispositionem Sacrorum Canonum affirmat ab illis vocari eam terrenam, temporalem, ad corpora pertinentem, & quòd eatenus illi concludunt Imperatores & Reges non posse disponere in spiritualibus, neque de his, quæ per se spectant ad salutem animarum, vel cultum religionis. Cùm ergo assistentia in Ecclesijs, cum diuina celebrantur Officia, & Missæ Sacrificium offertur, ad salutem animarum spectet, & ad cultum religionis, & res maximè spiritualis sit ex suo fine; videtur ex eo conuinci circa illam non posse disponere laicam potestatem. Et quidem quod ad priuatam assistentiam spectat, videtur sanè ita dicendum, quia non debent Regij ministri peioris esse conditionis fidelibus alijs, neque spiritualium fructuum, qui ex concursu ad Ecclesias accrescere possunt, detrimenta subire. In assistentia autem moderanda, quando concursus est cum corpore Audientiæ
futurus, ipsius potest Audientiæ cum suo Præside prouidentia disponere, quod opportunius fuerit iudicatum; neque enim expedit vt assistentia huiusmodi sit adeò frequens, vt iam par|uo in pretio, & ferè contemptibilis habeatur. In quo nulla Ecclesiasticæ potestatis vsurpatio deprehenditur, sed vsus iuxta prudentiæ dictamina regulatus. Et quia Rex Audientiarum omnium summus Præses est, circa prædicta potest prouidentiam suam extendere: quod cùm facit, minimè existimandum est velle id, quod prætereà visum fuerit conueniens, prohibere. Quod cùm in multis alijs accidat ad politicum statum pertinentibus, in hoc, quod Dei cultum, Rei publicæ exemplum, & animarum salutem concernit, non sine absurdo negaretur. In quo etiam ad œconomicam considerationem potest esse recursus: sicut enim pater familias potest filijs, vxori, & seruis concursum ad Ecclesias, quoad locum & tempus multoties moderari, ob aliqua inconuenientia vitanda: ita & Princeps Auditoribus, qui, vtpotè de eius Consilio, ad familiam pertinent, aliquid huiusmodi moderari potest, in quo non est credendum aliqualem contingere vsurpationem sublimioris potestatis, Id quod Catholicis nostris in Regibus specialiùs æstimandum.
Loading...