*Dico quartò. Circa absolutionem ab
excommunicatione id dicendum, quod circa aliam similem à nobis dictum
numer. 13. Circa id
verò quod additur in articulo mortis absolutionem conferendam,
& tunc satisfactione præmissa,
benè aduertit
P. Suarius
Tomo 5.
citato, Disput. 22.
Sect. 4.
numer. 1. intelligendum,
quantum fieri poßit,
nam in eo articulo non est absolutio neganda propter
illam impotentiam. Circa absolutionem autem à
suspensione, quam Episcopi contrahunt, dicturum se ait
Disput. vltima, de suspensione, Sectione 6.
vbi tamen de illa non agit, sed de aliâ ex Concilio Tridentino.
In secunda autem Rubricæ 2. eam
Textu inducto proponit, sed nihil addens circa
illius absolutionem. Dici autem potest circa illam id, quod circa absolutionem ab Interdicto
diximus
Titulo 13.
numer. 22. satisfactâ inquam
parte, absolui posse virtute Bullæ Cruciatæ, &
Priuilegiorum Regularium. Iuxta ea, quæ tradunt circa Bullam P. Auila
de Censuris, Disputat. 6.
Dub. 2. P. Laymam
Tractat. 5.
Parte 3.
Cap. 4.
P.
Mendus
in Bullam Cruciatæ, Disput. 25.
numer. 30.
& circa
Priuilegia Bassæus. verb.
Suspensio 3.
n. 4.
Quamquàm videri alicui posset absolutionem
cuicumque ordinario Confessori competere, cùm
reseruata non sit
: ordinario inquam, qui ratione
officij talis sit, vt
Parochus, vel
Pœnitentiarius;
vel etiamsi ex officio non sit talis, habeat tamen ad
id specialem facultatem, dum ea illi, quæ Ordinariis Confessariis concedi sunt solita, conceduntur. Quod quidem est probabile iuxta sensum
Auctorum, qui de
Parocho & ordinario Confessario loquuntur, vnde neque specialem concessionem videntur exigere in eo, qui
Parochus
non est, sed generalem habet approbationem vt
à
Parocho ei committi iurisdictio possit, vel si licentiam etiam habet, ab Ordinario.
Pro quo Viualdus,
P. Filliucius,
P. Præpositus apud Dianam
Parte 5.
Tractat. 10.
Resolut. 23. Communior au
tem sententia id tribuit Ordinario ipsi, quam apud
eumdem amplectuntur
P. Laymam, Henriquez,
Auila, & Gaspar Hurtadus, & valde est verosimilis, si de aliis loquamur, qui suspensionem contraxerunt, non verò de Ordinario ipso, quia nugatoriæ essent suspensiones, si à quolibet ab ipso
electo absolui posset, vt benè arguit
P. Mendus
citat. num. 95. Quamuis si occulta sit, Episcopus
erga se ipsum vti facultate possit, quam pro aliis
concedit Concilium Tridentinum
Seßione 24.
Cap. 6.
de Reformat. eam scilicet Confessario concedens vt se absoluat: quod tenet
P. Suarez
Tomo 5.
citato, Disput. 41.
num. 9. & alij, quos adducit & sequitur Dom. Barbosa
de Potest. Episcop. Allegat. 39.
num. 15.