SECTIO XVII.

SECTIO XVII.

Circa formam Sacramenti Extremæ vnctionis notanda quædam, & obseruatione digna.
Section
255
*DE illa dictum à me Tomo 2. Problem.
Theologicor. Sect. 30. Problem. 6. & in Thesauro. Tomo 2. Tit. 12. num. 364. & seqq. & in Addition. n. 124. Hic autem occurrit à Dom. Quitensi hanc proponi Lib. 3. Tract. 7. in Prologo nu. 11. Per istam sanctam vnctionem, & suam pijßimam misericordiāmisericordiam, indulgeat tibi Deus quidquid peccasti per visum, auditum &c. In nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti.
Qui & asserit ita haberi in Manuali Romano; licet vltima verba non sint de præcepto, iuxta Dianam Parte 3. Tract. 4. Resol. 75. (corrige 175.) P. Filliucio (Tomo 1. Tract. 3. num. 86.) Bassæo verb. Extrema vnctio (scilicet 1. nu. 8. ex quibus tamen solus Diana sic ait: Verba formæ huius Sacramenti sunt ista: Per istam sanctam vnctionem &c. Nullus autem in Manuali Romano eam asserit contineri, neque verè potuit ita pronuntiari: sic enim in illo: Per istam sanctam vnctionem ✝. & suam pijßimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quidquid per visum deliquisti. Amen. & ad eumdem modum in alijs. Et quidem vltima illa verba, In nomine &c. non videtur addi conuenienter posse, quia sensum reddere constat incommodum. Cùm enim dicitur Indulgeat tibi Dominus, de SS. Trinitate est sermo, vt dixi Problemate citato: Trinitas autem non indulget aut parcit in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, cùm ipsi Pater, Filius, & Spiritus sanctus sint, qui parcunt & indulgent, neque cùm de illis est sermo, talis deprecandi modus ab Ecclesia solet adhiberi. Erit autem tolerabile, si post vltima verba formæ sit punctum. Et statim dicatur: In nomine Patris &c. tunc enim tantùm videtur significari administrationem talem fieri cum inuocatione SS. Trinitatis. Quia verò plures erunt, qui non ita ad pronuntiationem & distinctionem aduertant, talia sunt verba penitus excludenda, & nisi bona fides excuset, non leuiter in eo peccari poterit, quia & error admisceri.
256
*Circa particulam autem Amen, obserua
tione dignum est, inualuisse abusum, vt illa non ab vngente Sacerdote, sed à ministro aut adstantibus proferatur, cùm tamen à Sacerdote proferenda, & maius in eo mysterium sit, quam communiter iudicetur. Sacramentum enim hoc ex singulari eius institutione, magis quàm quoduis aliud, deprecatiuam formam exigit, vnde & Amen adiungitur, quæ deprecatiua vox est, idem significans quod Fiat, de quo dictum à me in Epithalamio n. 949. & ita contingere potest, vt ad formæ substantiam spectet, & illam compleat: si videlicet verba antecedentia vnctionibus respondentia non præseferant inuocationem; vt aliquæ, | de quibus Doctores cum diuersitate disputant sententiarum, & nos Problemate citato. Tunc enim cùm prædicta particula sensum deprecatione consummet, id omne habet forma, quod est ad Sacramenti substantiam requisitum.
257
*Hinc est nullius Sacramenti formæ par
Quid circa alia Sacramenta.
ticulam præfatam adiungi, nisi illi, de qua loquimur. In forma quidem Baptismi iam pridem adhibita, vt habetur in Cap. Si quis, de Baptismo, quod est Alexandri III. pro quo videri potest P. Comitolus Lib. 1. Respons. Quæstio. 9. Sed iam est illa subtracta, vt videri in Romano Rituali potest. In Confirmatione item: licet enim post formam sequatur. Amen, illud tamen à Pontifice non dicitur, sed à ministris. In Tonsuræ, & trium priorum minorum Ordinatione non extat. In Acolythatu apponitur, sed per modum responsionis, & idem est in Maioribus, atque Episcopi consecratione, vt legenti constabit. De Eucharistia res est clara, sicut & de Matrimonio. In Sacramento autem Pœnitentiæ Sacramento adhiberi, sed ex ratione speciali potest, quia absolutionem oratio præcedit sacerdotis, & etiam ex antiquissimo Ecclesiæ vsu subsequitur, vt traditur à Concilio Tridentino Seßione 14. Cap. 3. ibi:
Concilium Trident.
Quibus quidem de Ecclesiæ sanctæ more preces laudabiliter adiunguntur. Quæ quidem preces in Romano habentur Rituali, & forma absolutionis ista: Ego te absoluo à peccatis tuis in nomine Patris
Rituale Romanum.
& Filij, & Spiritus sancti. Amen. Stat ergo esse in forma Extremæ vnctionis specialem titulum, ob quem sit præfata particula adiungenda, & ita à Sacerdote proferenda. In quo quidem Manuele Indicum, de quo agimus, defectum patitur, quia sine illa in ipso forma proponitur, quam vocat orationem; vnde immerito in eo dicitur esse iuxta ordinem S. Romanæ Ecclesiæ, pro qua & alia statim.

De forma in Manuali Indico proposita.

258
*QVod ad preces attinet, aliqua est à
Romano Rituali diuersitas: sed & illud valde speciale, quod intincto pollice in Oleo sancto oratio illa dicenda à sacerdote præscribitur, quæ iuxta Romanum debet intinctionem præcedere, scilicet: In nomine Patris &c. extinguatur in te &c. In quo quidem illud videtur absurdum, quod veluti pars formæ oratio prædicta videatur adhiberi. Cùm enim ad primarium effectum huius Sacramenti spectet robur pro lucta contra diabolicas insidias, de quo nu. 250. & id in oratione dicta habeatur expressum, cum inuocatione SSS. Trinitatis, assumpta iam huius sacramenti materia, oleo scilicet sancto, ad formæ videtur substantiam pertinere. Quòd autem id stare ne
queat, est sanè certissimum ex Rituali Romano, vbi post orationem præfatam ita dicitur: Deinde intincto pollice in Oleo sancto, in modum Crucis vngit infirmum in partibus hic subscriptis, aptando proprio loco verba formæ. Et quod plus est, Concilium Tridentinum Seßione 14. Cap. 1. ibi: Formam deinde esse verba illa: Per istam vnctionem &c. Pro quo & præcesserat Florentinum. Cum autem
adeò expressè Concilium Tridentinum id statuat, miror P. Præpositum Quæst. vnica de hoc Sacramento n. 24. asserere hoc ab illo insinuatum: cùm insinuare non sit apertè demonstrare, iuxta id quod habet ipse n. 2. vbi de insinuato hoc Sacramento Marci 6. iuxta eiusdem Concilij decretum, de quo Sect. præced.
259
*In vnctione oris est aliquid etiam spe
ciale in eodem Manuali, sic enim ibi: Per istam sanctam vnctionem, & suam pijßimam misericordiam, parcat tibi Deus quidquid peccasti per linguam vel os. Quæ quidem forma videtur incongrua. In Romano sic: Quidquid per gustum & locutionem deliquisti. Gustus ergo & locutionis peccata in priori illa debent intelligi de signata. Cùm autem non exprimentur, vnum illorum superfluè additum; ad tacitam enim intelligentiam sufficit sine altero. Dum enim dicitur Per linguam gustus & locutio designantur, quæ sunt linguæ delicta; vnde quòd os insuper apponitur, sine vlla necessitate aut vtilitate fit. Deinde oris peccata sunt gustus & locutio, quando inordinatio in eisdem inuenitur: ergo absque fructu vllo linguæ peccata adiunguntur. Si dicas posse alia oris esse delicta, vt morsus, iniuriosa consputatio, & gestus. Contra est, sequi ex eo formam in Romano Rituali propositam esse diminutam, quia in ea oris peccata à locutione & gustu diuersa non indicantur. Pedum etiam vnctionis forma eumdem defectum patietur, siquidem præter gressum aut incessum alia esse eorum peccata possunt, in saltibus turpibus, percussione aliorum &c. Et similiter in manibus, quarum & esse delicta possunt non pertinentia ad tactum: moueri enim possunt ad prouocandos alios ad inhonestum aliquid, conspici cum damnabili voluptate &c. Vnctiones
ergo ita adhibentur, vt præcipuas partium, quæ vnguntur, indicent actiones: neque proptereà peccata alia sine sacramentali subsidio relinquuntur, sicut neque peccata interna, quia ad omnia sacramenti virtus extenditur, cùm à sensibus suam trahere soleant originem, nihil enim, iuxta Philosophum, est in intellectu, quod priùs non fuerit in sensu. Et ita in casu nostro graues scriptores obseruant, de quo & nos citato Thesauri loco num. 365. Non ergo est forma talis vlteriùs assumenda.
260
*Et dubitari quidem potest an sit illa suf
ficiens, iuxta ea, quæ dixi citato loco Thesauri nu. 366. & 367. vbi ex Concilio Florentino ostendi in forma huiusmodi gustum & locutionem debere exprimi. Iuxta dicta non solum ibi, sed etiam n. 359. per errorem typographi. 369. Mihi autem in his materijs securam esse tenendam viam, & placuit iam olim, semperque placebit. Et grauissimi quidem scriptores formas antiquitatis veneratione firmatas huius sacramenti diuersis in Ecclesijs insufficientes non verentur asserere, de quo dictum Problem. 6. citato. Et licet id non admiserim in casibus, de quibus ibi, nescio an quod in defensionem adductum, casui præsenti valeat applicari.
261
*In pedum vnctione sic habetur: Per istam
sanctam &c. parcat tibi Deus quidquid peccasti per incessum pedum. In Romano, Per gressum. Et hoc aptissimum, quia in priori obstare Primò potest incessum iuxta Grammaticæ peritissimos, non est vtcumque ambulare, sed cum fastu & pompa, iuxta Virgilianum illud 1. Æneid. Ast ego, quæ | diuûm incedo regina, Iouisque & soror & coniux. vbi Iuno loquitur. Non sunt autem sola huiusmodi pedum peccata, sed frequentiora alia, quæ incessu committuntur. Si autem incessus idem quod gressus sit, sicut incedere idem quòd ambulare, iuxta doctos in arte, & communem vsum, de quo in scriptura sæpiùs, & modò sit satis illud 1. reg. 17. v. 39. Cœpit tentare (Dauid) si armatus posset incedere. Et inferius. Non possum sic incedere. Si inquam incessus hoc modo sumatur, pedum superfluit expressio, quia gradi & incedere solis pedibus potest: sicut superflueret si diceretur, Per visum oculorum, per auditum aurium &c. Vnde numquam in consueto loquendi modo expressio talis auditur, nisi ad significandum aliquem pedibus iter agere, non equo aut curru, alioue commodiori ritu. Vnde in Romano Rituali solus gressus appositus.
262
*Vbi difficultas circa hoc occurrit, an sci
licet forma prædicta sit sufficiens ad effectum sacramenti, si sacerdos administrans non habeat intentionem perficiendi illud solo verbo incessum, sed illam ad pedum etiam expressionem extendat. Vbi similis esse videtur quæstio ei, de qua dictum Problemate 5. circa formam absolutionis, quæ cùm stare queat verbis illis, Ego te absoluo,
Quid de forma absolutionis.
dubium est an suspendi effectus possit, donec addatur A peccatis tuis, aut etiam In nomine Patris &c. de quo præsertim à nobis citato actum loco. Post quæ P. Arriaga Tomo 8. Disput. 49. Sect. 5.
visus, qui contra P. Vasquez absolutè contendit, positis verbis pro forma sufficientibus, quidquid additum fuerit non posse ad eius substantiam pertinere, neque effectum suspendi, etiamsi intentio proferentis ad illa porrigatur, nec velit absolutionem stare, nisi finita prolatione. Contrarium autem circa integram formam, vt in Rituali Romano proponitur, vti probabile sumus amplexi citato Problemate 5. quod & loquens de verbis, A peccatis tuis tenet P. Herincx Tomo 4. Tract. 4. Disput. 1. num. 27. & quidem proferentem hanc formam cum intentione non absoluendi nisi perfecta prolatione, re ipsa non absoluere, non videtur probabile. Quod tamen sequeretur, iuxta ci
Contra illum arguitur.
tatum dicendi modum: licet enim priora verba sufficiant, scilicet Absoluo te, deest tamen intentio, vnde si posteriora ad formæ substantiam non spectent, absolutio non stabit. Ratio autem est, quia verba illa, quæ adduntur, mera expressio sunt præcedentium, & potest sacerdos nolle absoluere, sine eorum expressione, quæ in prioribus continentur, quandoquidem non variatur sensus: ex quo fit vt expressio talis si antecedenter se habeat, ad formam spectet, vt si quis dicat: Ego à peccatis tuis te absoluo. Et licet pronomen Ego necessarium non sit, eo quòd in verbo contineatur, si tamen præponatur, aut postponatur verbo, ad formam spectat, vt citatus Pater admittit, cùm præponitur, neque negare potest, si postponatur, vt si quis dicat: Absoluo ego te. Sicut & admittit quod est dictum de præmissa peccatorum expressione. Et sanè inuerosimile prorsus apparet vt hæc vera forma sit secundum integrum sensum: Ego à peccatis tuis te absoluo; non tamen ista, quæ aptior & accommodatior: Ego te absoluo à peccatis tuis.
Illius obiectiones.
263
*Sed arguit ille ex pluribus absolutionis formulis, quæ expressionem continent, & tamen quæ adduntur verba, ad substantiam non spectant, scilicet: Absoluo te à peccatis tuis ego. Vbi Ego dici nequit nisi improbabiliter ad substantiam formæ pertinere. Ego absoluo à peccatis tuis te Petrum. vbi ToTe Petrum expressio est, sed formam non integrat. Absoluo te à peccatis tuis, duabus fornicationibus, tribus iuramentis falsis: quæ quidem Confessus pœnitens, & expressio mera sunt eorum, quæ peccatorum nomine fuerant intellecta. Quæ tamen non vrgent. Ad Primum enim
Diluuntur Ad Primam.
dici potest non esse improbabile, vt asseritur, pronomen Ego formam integrare, cùm eamdem vim habeat in principio ac in fine, sicut & in medio, vt est innegabile, si quis dicat, vt supra, Absoluo ego te. & etiam, A peccatis ego tuis te absoluo. A peccatis tuis absoluo ego te. Te à peccatis tuis ego absoluo. Quis autem non videt inter Absoluo ego, aut, Ego absoluo non apparere fundamentum ad substantialis formæ variationem. Dici etiam posset quando pronomen in fine additur modo dicto, iam præcedere perfectam & expressam formæ significationem, ita vt illud nullum possit peculiarem effectum habere, quod secus accidit in forma, de qua agimus, cùm sine illa non sint expressa peccata. Ad Secundum congrua est respon
Ad Secundam.
sio, si dicamus, nomen tantùm esse, quod additur, & non expressionem personæ: pronomen enim Te hoc determinatum indicat indiuiduum: vnde cùm dicitur Petrum, perinde est ac si diceretur, Te, qui vocaris Petrus. Nomen autem ad substantiam formæ non spectat. Quamquàm oppositum non videatur improbabile, quia Petrus pars formæ esse potest, si dicatur, Ego te Petrum absoluo, aut, Te Petrum ego absoluo, & sic aliàs. Et idem est si quis absolueret Regem, & eodem modo titulum collocaret. Ad Tertium dico non licere
Ad Tertiam.
modum illum absoluendi, quia peccata per partes non remittuntur. Posset autem aliquando forma cum expressione constare, si videlicet quis duo esset, aut plura eiusdem generis peccata confessus, tunc enim posset sic Confessarius absoluere, Ego te absoluo à tuis iuramentis. Quòd si verbum Absoluo postponatur, omnia in specie peccata præmissa formæ substantiam non lædunt, licet minimè sit modus ille absoluendi conueniens.
264
*Iuxta hæc ergo videtur dicendum in casu
nostro, cùm dicitur Per incessum pedum non habere Sacramentum specialem suum effectum, nisi peracta vtriusque nominis prolatione, si talis sit illud administrantis intentio. Contra quod tamen esse potest illud Pedum non esse expressionem eius, quod in significatione nominis Incessus continetur, sed instrumenti huiusmodi actionis, sicut lingua & dentes instrumentum sunt manducationis, nec tamen in manducationis nomine contenta dici possunt. Item licet aliquid possit ad expressionem pertinere, si tamen illud, de quo agitur, ex se notum sit, & iuxta receptum loquendi modum id, quod additur, vt impertinens habeatur, non censetur expressiuum, & de quo ratio habenda sit. Sic qui enumerando sensus diceret esse quinque, scilicet visum oculorum, auditum aurium, olfactum narium, vt impertinens rideretur. Et qui de filio naturali loquens diceret habere patrem N. qui genuit eum; aut de vxo|rato habere vxorem, matrimonio iunctam, aut de maritata habere maritum, cum quo contraxit, & sic de alijs. Ita autem in præsenti contingere perspicuum est, vnde non videtur additio Pedum ad substantiam formæ pertinere.
265
*Nihilominus non videntur ista apertè
conuincere, vt oppositum debeat penitus improbari, si videlicet intentio administrantis ad integram formam dirigatur. Nam licet additio videatur superflua, pertinere tamen ad formam potest, si prolatio pedum præmittatur sic: Quidquid per pedum incessum &c. Vt autem num. ante præced. dicebamus, quod verbum aliquod præponatur aut postponatur, non videtur ad substantiale discrimen constituendum in forma sufficere, & idem est de vnctione sensuum, si quis dicat, Quidquid per oculorum visum &c. Et sic de alijs. Et potest aliqualis reddiratio, cur fuerint pedes expressi, vt scilicet in forma exprimeretur ea pars, in qua vnctio fit, sicut in visu, auditu, odoratu, & gustu. In vnctione autem manuum non illæ expressæ, quia tactus in illis solis non residet, sed in toto corpore, licet in illis sit præcipuum & frequentiùs sensus huius exercitium: si autem exprimerentur, idem de illis, quod de alijs dicendum.
266
*Sed quid si verbum Incessum varietur,
dicaturque, vt ego aliquando in Hospitali quodam audiui, Per incensum pedum. Videtur sanè mutatio substantialis, quia variatur sensus: incensum enim alterius significationis est, ab Incendo scilicet, & solet etiam pro thure sumi. Quando autem variatur sensus, Sacramentum nullum est, vt communiter scriptores tradunt, cum D. Thoma 3. p. q. 60. arti. 7. ad 3. vbi videri potest P. Præpositus num. 65. Secus esset, si quis intendens id dicere quod in forma habetur, non posset verbum illud congruè pronuntiare. Minùs autem variaretur sensus, si diceret Per Inscensum à verbo
Inscendo, quod idem est ac supra ascendo & sicut à verbo Ascendo dicitur Ascensus, ita ab Inscendo Inscensus. Minor inquam esset variatio, quia verè incessum designaret, sed limitata significatione. Vnde existimare aliquis posset habere affectum circa determinata illa peccata, quæ quis per inordinatum inscensum commisisset. Sed certè cùm forma non sit cum vllis limitationibus instituta, neque Sacerdotum arbitrio id sit à Christo relictum, non videtur vllo pacto talis philosophandi modus admittendus. Ex periculo autem mutationum talium videtur forma prædicta etiam explodenda, quod quidem in forma à Romana Ecclesia proposita minimè reperitur.
267
*Iuuat autem ex docto scriptore id, quod
nuper est dictum, comprobasse. Is est Antonius Fernandes de Moure in Examine Theologiæ moralis Parte 3. Cap. 10. Quæst. & num. 6. vbi ita scribit: Solebam perpetuò comitari Coadiutorem quemdam (dum scilicet esset Parochus) cùm ad infirmos hoc Sacramentum deferebat. Bis & ter aduerti illum in proferenda forma propter similitudinem soni, & inscitiam Latinitatis, pro verbo Deliquisti dicere Dereliquisti. Cœpi mecum impensiùs cogitare an ita proferret; attentiùs aduerti aures, ita proferre illum solitum comprehendi. Rogaui hominem an ita se res haberet, affirmauit. Fateor dolui vehementer, quoniam incidi in scrupulum non contemnendum an omnia ante acta Sacramenta Extremæ huius vnctionis, & sæpè sæpius neceßitatis ad comparandam gratiam & salutem, rectè fierent. Illa enim mutatio ita est in sono, vt arbitrer esse etiam in sensu, sunt enim distinctißima verba, & ideò si quis dicat: Per istam sanctam vnctionem, & suam pijßimam misericordiam parcat tibi Deus quidquid oculorum vitio dereliquisti, non faciet Sacramentum. Ratio est quia bona intentio sola ministri non facit Sacramentum absque vera materia & forma, vt manifestißimum est. Hæc ille, similia profectò dicturus, si Coadiutorem loco incessus deprehendisset incensum proferentem.

Additio circa formam aliam.

268
*PRæmiserat citatus scriptor Quæst. & nu.
Apud citatum Auctorem illa.
3. formam huius Sacramenti esse hanc: Per istam sanctam vnctionem, & suam pijßimam misericordiam, parcat (vel indulgeat) tibi Deus quidquid oculorum vitio (vel, Per visum) deliquisti. Dum autem verba illa Indulgeat, & Per visum, parenthesi includit, videtur innuere in Manuali pro regione illa non fuisse talia in vsu, sed alia ab eodem exhibita. Addit autem Quæs. & num. 7. id quod de oculis dictum est, in partibus alijs corporis similiter faciendum, vt scilicet verba, quæ partes significant, proferantur, scilicet aures, nares, os, manus, pedes, renes. Dicendum ergo iuxta hæc, Quidquid peccasti aurium vitio, & sic de alijs. Et quidem non videtur negandum verba prædicta in vnctione partium aliquarum esse sufficientia, quidquid de licita administratione sit, stante obligatione seruandi ritum à Romana Ec
Quid in ipsa improbandum.
clesia præscriptum: non ita circa omnes. Nam circa os non fit expressio locutionis, quam Concilium Florentinum apposuit simul cum gustu, de quo & num. 259. Item circa manus: dum enim dicitur, Quidquid manuum vitio deliquisti: non videtur integrè significatus sacramenti huius effectus, licet, vt diximus num. 265. manus vngantur vti partes præcipuæ, in quibus sensus tactus suum habet principatum: verba autem non determinant singularem erga illas effectum, sed generalem, dum dicitur, Quidquid per tactum deliquisti totius inquam corporis, in quo residet. Non ergo videtur talis administrandi modus recipiendus. Sicut neque id, quod ibidem addit, in feminis scilicet non vngendos renes, propter honestatem, sed pectus. Quod quidem Romanum Rituale reprobat, de quo & nos in Thesauro citato Tit. 12. num. 358. Excusandus autem Auctor, quia cùm scribebat, nondum erat illud editum.
Loading...