*Dico primò. Vbi Parochi sunt, quo
rum curæ Indorum populi sunt commissi, nequeunt Religiosi sine speciali eorum licentia, aut
eorum, qui concedere illam iure possunt, Batismum solemni ritu conferre. Sic P. Suarez
Tomo
4.
de Religione, Tractat. 10
Lib. 9.
Cap. 4.
num. 6. P.
Escobar de Mendoza
Tomo 2.
Problematum moralium, Lib. 11.
n. 388. & alij. Id probo; quia sine priuilegio id facere graue peccatum est, quandoquidem vsurpati est Pastoralis officij in re admodùm graui: vnde etiam à proprio Parocho
nequit Baptismus sine solemnitate conferri extra
casum necessitatis, vt cum Dominico Soto, &
communi Doctorum fatetur Emmanuel
suprà, &
Miranda de Indiis loquens
Art. 3. §.
Extra casum:
pro quo & videri potest P. Suarez
Tomo 3.
in 3.
p.
Disp. 31.
Sect. 5. §.
Tertium Caput, qui vt certum id
proponit. Atqui vt sic fieri debeat, priuilegium
non extat: ergo nequit absolutè fieri. Maior iam
constat, & Minor ostenditur: Quia priuilegia,
quæ suffragari poterant, ea sunt, de quibus dictum
num. 193.
& 194. illa autem non suffragantur,
quia circa casum, de quo loquimur, non disponunt. Ostendatur enim vbinam concedant
Pontifices, quòd Parochis populorum extantibus, Religiosi queant eorum Parochianos solemniter baptizare. Nullibi certè hoc reperietur, sed
generales quædam concessiones, quæ cum præiudicio tertij intelligendæ non sunt, iuxta doctrinam communiter receptam, & ex quâ arguit citatus Emmanuel ad probandum Religiosos non
posse in alienâ Ecclesiâ solemniter baptizare, vt
vidimus
num. præced. & ille quidem concessioni
Pauli III. à Pio V. confirmatæ præsertim inni
titur, propter verba illa
: Vt in omnibus Monasterijs
Ordinum, vel extra illa, in locis ipsarum partium ipsis
deputatis poßint Religiosi baptizare. Sed certè non
vrgent, quia ibi de Parochis est sermo: ad instantiam enim Philippi II. dictus Pontifex concessit vt in partibus Indiarum parochorum possent
officium exercere: & talis quidem cura in Monasteriis sustineri potest, si sic Patrono arrideat,
aut in locis aliis, vt communiter accidit, dum
Indorum populis Religiosi Parochi deputantur. Non ergo ex dicta positione potest elici
idem esse de non Parochis accipiendum. Vnde
Bullam dictam quatenus non videtur id reuocare, quod ante huiusmodi deputationem ad Parochialem curam in vsu erat, tantùm habere locum in locis vbi est defectus Parochorum, declarauit Innocentius X. in Breui circa controuersias cum Episcopo Angelopolitano, de
quo
numer. 181. & licet, vt ibidem diximus,
Breue illud non videatur generalem decisionem
continere, sed quæ tantùm controuersiæ partes attingat, quod nec scimus hucusque fuisse
executioni mandatum, nam supplicatum de eo,
& Audientia Mexicana circa hoc est interpellata. Nihilominùs circa casum præsentem multùm videtur habere momenti, quia decisio generalis est, & cum Regularibus absolutè loquitur. Et vt circa alia sustineri responsio illa
possit, non tamen circa Baptismi solemnitatem,
quia necessaria non est talis facultas ad fidei
propagationem, vbi Parochi designati sunt;
sicut esse potest pro Baptismo non solemni,
ob rationes adductas
numer. 196. & pro Sacramento Pœnitentiæ. Quod autem
citato numer.
181. dicebatur circa Parochorum defectum,
semper scilicet illum occurrere, in caussâ præsenti non habet locum
: nam ad baptizandum
solemniter talis defectus non est, neque Indi
suos Parochos ea in functione deuitant. Id autem quod diximus certius est, si de baptismo
eorum agatur, qui ex parentibus fidelibus nati
sunt: circa adultos autem nouiter conuersos
probabilis est opposita assertio, quia illi Parochis non sunt subiecti, & ita eisdem, dum
baptizantur, nullum præiudicium generatur. Et
hoc sibi esse valde probabile affirmat P. Suarez
Cap. 4.
citato, num. 7. licèt contrarium vti securius
amplectendum dicat
num. 8. quando scilicet tales
conuersi intra diœcesim aliquam degunt, eo enim ipso ad curam Pastorum pertinent pro eadem positorum. Et P. Suarium sequitur P. Escobar
suprà, num. 389. sicut & P. Palaum
Parte 4.
Tractat. 19.
P. 9.
num. 3.