SECTIO XX.

SECTIO XX.

Circa Religiosum in Indijs ad Carthusiam transire volentem, cum doctrinali resolutione.
208
*VOlebat quidam ex Mendicantium
Ordinum vno quietis auidus amplioris, venia à Prælato petita, sed negata, magna transfretationis incommoda & pericula subituro, ac prætereà priuilegium à à Paulo V. die 3. April. 1610. PP. Carmelitis Reformatis opponente concessum, cuius meminit Bonacina Quæst. 2. de clausura Par. 9. §. 5. Difficult. 2. nu. 5. vers. Addo Congregatio generalis 7. Societatis Decteto 15. P. Thomas Sancius Lib. 6. in Decalogum, Cap. 7. nu. 31. P. Palaus Tract. 16. Disput 4. Puncto 26. §. 6. nu. 1. P. Bordonus Tomo 2. Resolut. 29. num. 40. & alij; iuxta quod non | licet prædictis Patribus huiusmodi transitus, nisi quatenus de iure licet erga aliàs Religiones, aut ex priuilegijs specialibus, quibus se frui cum bonis fuerint fundamentis arbitrati: præfato autem Mendicantes omnes virtute amplissimæ communicationis perfruuntur. Quod quidem in Societate ita iudicatum, & notificatum Pouincijs à R. P. Mutio Vitellescho an. 1619. pro quo ad Prouin
Pro Societate in speciali.
cialem Peruuianum extant litteræ anni præfati die 18. Iunij, in quibus Decreti Congreg. 7. dicti, & priuilegij, ac concessionis amplissimæ Pij V. circa communicationem facta mentione, ita concludit: & circa negotium hoc cum personis doctis
P. Gen. Mutius.
habita deliberatione, ac denique cum PP. Assistentibus, resoluimus non solùm posse nos, sed & debere dicto priuilegio frui PP. Carmelitis concesso, quin necessitas vlla sit illud de nouo à sua Sanctitate postulandi. Sic ille.
209
*Quibus non obstantibus citatus P. Bordo
P. Bordon. vt obstet.
nus de Iesuitis loquẽsloquens in speciali suprà, id sibi non placere affirmat, quod apud Bonacinam inuenerat citato loco P. Sancium afferentem suprà n. 28. tum quia dictus Pater id non dicit, sed excipit semper Carthusianos ab hac licentia, vt exceperunt Paulus III. Pius IV. & V. ac Gregorius XIII. Tum etiam quia hoc non benè deducitur excommunicatione priuilegiorum, quæ semper intelligitur quoad fauores, non quoad odiosa & pœnas, vt docent Rodriguez Tomo 1. q. 55. arti. 17. ad finem. Miranda Tomo 2. q. 26. (corrige 47.) arti. 6. Sigismundus Dub. 56. nu. 10. & 11. Portel verb. Communicatio nu. 10. Sorbus eod. §. Notandum contra eumdem Portel hîc num. 11. in specie transitus ad secunda vota.
210
*Sed quidem doctus Pater Tomo 3. Resol.
Sed retractione fauet.
52. nu. 93 saniùs ita scribit: Priuilegia continentia aliquid, quod videtur onerosum & odiosum huic & illi Religioso, non sunt odiosa, neque pœnalia, sed fauorabilia & conseruatiua Religionis & subditorum in officio suo, quod Deo promiserunt. Et probatur quia per illa conseruatur disciplina regularis, & augetur obedientia erga Superiores, & Religiosi sui instituti perfectionem perfectiùs prosequuntur, per quæ omnia apparent priuilegia esse simpliciter fauorabilia etiam ipsis Religiosis, quorum saluti animæ, & corporis quieti consulitur. Sic ille, ex quo constat eius pro assertione præfata corruere fundamentum. Et quod ad P. Sancium attinet, verum quidem est citato loco Carthusianos excipere, sicut & Scriptores alios ante præfatum R. P. Mutij declarationem, quam si in legendo processisset, citato inuenisset nu. 31. & à Patre quidem Sancio adiecta non est ante Ordinationem scribente, & an. 1610. vita functo: sed ex superiorum præscripto, quod & in P. Suario potuisset fieri in editione Tomo 4. de Religione.
211
*Et verò quod à Societate tanto cum
consilio factum, potuit & debuit P. Bordonus, vt sibi se probaret consonum, reuerentiûs approbare, qui Tomo 4. ad finem in Opusculo de iure præcedentiæ Canonicorum Regularium Lateranensium Cap. 6. n. 17. ita scribit: Secundò, Patres Societatis IESV ex instituto publicas habent ferè vbique scholas, qui tot scientijs & doctrinis vniuersum Orbem continuè cum nouis speculationibus & distinctionibus verè illustrant, vt in eorum libris, qui quasi innumerabiles sunt, videre licet. Et tamen sine altercatione aliqua, nec tacita conquestione quærunt in Disputationibus locum digniorem, nec primos accubitus &c.
212
*Cui præclaro encomio, nec sine grati
animi significatione prætereundo, libet aliud aliquantò antiquius attexere, ne dilectæ Matris extollendæ occasio, licet non admodùm vrgens
P. Martin. Mertz.
elabatur. R. P. Martinus Mertz in Rosa in hieme, hoc est, in vita VVilhelmi Rothensis, sanctæ & immortalis memoriæ in Sueuia Canonici Ordinis Præmonstratensis Lib. 2. Cap. 3. sic habet: Magna & atra ignorantiæ nubes vniuersam Ecclesiæ Sphæram obtexerat, graui vbique laborabatur inscitia, Sacerdotes ipsi rudes, & legis diuinæ imperiti, proh dolor! reperiebantur, eaque lues communis omnibus, ipsa etiam pietatis Sacraria, & Christianæ disciplinæ receptacula, Monasteria inquam & Cœnobia (in Superiori scribebat Germania) peruaserat, adeôque densis inscitiæ tenebris inuoluerat, vt vix centesimum quemque vel paulùm politioribus litteris excultum inuenire licuerit: quæ res quantas clades, quantasque strages, non solùm vniuersæ Reipublicæ Christianæ, sed singulis etiam Monasteriorum habitationibus inflixerit, vix deplorari, ne dum explicari satis vnquam potest. Errabant & aberrabant paßim omnes, ruebant in præcipitia, non ad legis præscriptum, sed libidinis impetum, vitam instituebant, voluebantur in foueas infernales, cœca mente, & cœco ductu, nemine ferè per doctrinam agnoscente aut demonstrante iter ad cælestem patriam securum & expeditum. Ei malo ex diuinæ sapientiæ largitate remedium datum nobilißima & celeberrima illa Societas IESV, quæ tot Collegijs constitutis in Orbem diffusa fuit, & veluti lucidißimis doctrinæ & sapientiæ luminibus mundum vniuersum illuminauit, tenebrasque illas Cymmerias ei offusas laudabiliter dispulit. Ille igitur prædictus Præsul proinde aduertens, doctrina omnia restauranda esse, malum illud inscitiæ vt auerteret à suo Cœnobio, iuuenes Religiosos præstantioris indolis & ingenij primus in Dilinganam Academiam mittere magnæ curæ habuit. VVilhelmus noster inter reliquos ad Dilinganum litterarum Emporium sub Patrum Societatis IESV in Collegio S. Hieronymi, fidem, tutelam, disciplinamque fuit missus &c. Hi ergo sunt qui communicationem dicti priuilegij vti irrefragabilem statuerunt, vt desinat P. Bordonus circa hoc litem ipsis intendere, vt videtur ab eo factum, dum fundamentum, cui eius nitebatur oppositio, vt vidimus, retractauit.
213
*Neque ex eo quod scriptores citati circa
odiosa & pœnalia dixerint, inferri potest rem hanc sub opinionis incerto relinqui, quia hîc non agitur de pœnis, sed de fauore: talis enim reputandus est, qui in bonum Religionis cedit, & etiam particularium, quorum perseuerantia in ea vocatione, in qua vocati sunt, iuxta Apostolum, regulariter loquendo, illis est conuenientior quod in aliquibus talem consecutis transitum experientia comprobauit. Immò certissimum est etiam si priuilegium pœnale contineat aliquid, posse communicari, si tale sit vt ad Religionis conuenientem statum constet pertinere: vt in Compendio priuilegiorum Societatis videre licet, verb. Apostata §. 3. 4. 6. 7. & 8. verb. Appellatio. §. 2. verb. Confeßionale. verb. Correctio. §. 1. & 2. verb. Priuilegium §. 3. & gratia communicatio|nis à Pio V. Societati impensa in Bulla, quæ incipit Dum indefessæ, die 7. Iulij 1571. adeò ampla est, vt circa prædicta & alia, quibus frui libuerit, sic iudicante R. P. Generali, nequeat nisi temerè dubitari. Quod ergo à P. Bordono & alijs, de quibus etiam Resolut. 52. num. 94. asseritur priuilegium communicari, sed non pœnam, ita accipiendum videtur, quando illa duo possunt separari: si autem priuilegium sit ad imponendam pœnam, illa quidem communis fit, si Prælati velint eam infligere, vt in citatis Compendij locis videre licet.
214
*Et citati quidem Patres Emmanuel &
Miranda, atque alij eos secuti, exemplum in concessione apponunt PP. Minoribus facta ne recipere possint Mahometano genere infectos vsque ad quartum gradum: & negant concessionem istam esse communem Religiosis alijs. In quo tamen non defuerunt, qui aduersarentur, litigioso in casu, vt ex eodem Emmanuele constat; & non sine fundamento, quia Religiones aliæ iudicare possunt ad instituti puritatem & decorem, modumque cum sæcularibus agendi in spiritualibus ministerijs digniorem, id prorsus expedire. Nihilominus stare dictorum Patrum sententia potest, quia concessio dicta non videtur rationem priuilegij habere, sed specialis statuti à Pontifice confirmati, pro quo Religiones aliæ communicatione non indigent, cùm possint illæ simile statutum suis in Generalibus Capitulis edere: pro quo videndus P. Suarez Tomo 4. de
Specialia pro Societate.
Relig. Tract. 10. Lib. 2. Cap. 2. pro Societate in speciali depugnans, quæ pro eo diuersa Decreta condidit, in Congregatione scilicet 5. & 6. in illa quidem 52. & 53. & Canonem. 3. in hac. 28. vbi nulla de necessaria Pontificis approbatione dubitatio suborta, vel si fuit aliqua, rationum est pondere à doctissimis Patribus penitus extirpata. Licet autem P. Sancius Lib. 7. de Matrim. Disput. 47. n. 30. secutus Nauarrum, & nonnullos alios, teneat non posse sine auctoritate Pontificia impedimentum irritans professionem statui; id tamen addit, quo omnis videatur difficultas cessare, & quod in ordine ad praxim videtur in idem recidere; scilicet posse Religionem admittere ad professionem præmissa protestatione non esse animũanimum admittendi, si Professus patiatur vitium contrarium statuto: & tunc professio non valeret, non ob statutum, sed quia deficit animus recipientium. Cui quidem opponi potest animum recipientium deficere, quia stante statuto nequeunt consentire: ergo de primo ad vltimum, id est ad statutum referendum. In Societate quidem ita res habet, vt ex præfatis Decretis constat, quæ se minimè consensuram testatur in huiusmodi hominum receptionem, dum Generali ipsi ad hoc facultas denegetur, licet in Societate ipsa generaliter congregata potestas resideat ad disponendum circa negotium istud, quod fuerit magis conueniens arbitrata.
215
*Nec video quomodo dici odiosum pos
sit, etiam vt à Pontifice venit, indultum illud, de quo præfati scriptores, cùm non sit tale respectu Religionis: quòd autem respectu sæcularium tale sit, nequit obstare communicationi, etiam de pœnis loquendo, vt ipse P. Bordonus tradit citata
P. Bordon.
Resolut. 52. n. 95. vbi ita scribit: Respectu verò sæcularium fauore Religionis pœnæ extenduntur, vt timore earum sæculares perterriti reuerentiam & obsequium præstent Religiosis, non contemnendo eorum priuilegia. Sorbus verb. Communicatio priuilegiorum. §. Notandum. Lezana Tomo 2. Cap. 1. num. 32. Ratio est quia priuilegium communicatum tantam vim habet, quanta concessa fuit necessaria, cum sit factum proprium ipsius communicantis: Sic ille, cuius ratio id probat, quod à Nobis dictum de pœnis, sine quibus priuilegium redderetur inutile, cùm in ordine ad illas infligendas concedatur.
216
*Ex quibus apparet Religioso illi, de quo
titulus Sectionis, potuisse Prælatum licentiam denegare, si transitus talis illi incommodus est prudenter iudicatus, neque ex eo quod ad Carthusiam tenderet, specialem, qua ad licentiam impertiendam adigi posset, rationem extitisse, sine qua licentia ille non licet, vt est communis Scriptorum sensus, pro quo videri possunt P. Suarez Tomo 4. de Religione Tract. 8. Lib. 3. Cap. 9. n. 4. & P. Sancius suprà Lib. 6. Cap. 7. nu. 32. P. Palaus Tract. 16. Disput. 4. Puncto 16. §. 3. An autem
validus sit, diuersitate sensuum controuertitur, pro quo videri citati possunt. P. Suarez affirmans suprà Cap. 10. num. 12. & eum secutus P. Palaus §. 4. nu. 2. & P. Sancius negans à nu. 88. qui alios adducunt. Et fatetur P. Palaus, negantem sententiam cōmunioremcommuniorem esse & frequentiorem. Ex quo fieri poterit vt sine licentia iustè negata, aut non petita recedens, reuocari meritò possit, si ita Prælati contendant, quod non sine scandalis steterit; vt videant sic audaces non ex ijs esse, quos fortuna iuuat, sed qui in his suis inconsultis mutationibus infelices solent exitus experiri.
217
*Apparet etiam ex dictis priuilegia circa
inhibitionem approbationis esse Religiosis, stante beneficio participationis, communia, vnde in Compendio Societatis, vt diximus, adducitur priuilegium Iulij II. concessum Canonicis S. Saluatoris, & aliud concessum Cisterciensibus. Negat autem id P. Bordonus Tomo 2. Resolut. 32. nu. 11. generali doctrina proposita, de qua suprà, & citatis pro ea Roderico, Miranda, Portel, & Sorbo. Sed contra illum stant Alfonsus de Casarru
Alfonsus de Casarrubios.
bios in Compendio priuilegiorum verb. Correctio Fratrum nu. 11. vbi adducto priuilegio PP. Prædicatorum circa correctionem ita subdit: Hæc concessio deseruit etiam Fratribus Minoribus partium Hispaniarum, vt virtute communicationis priuilegiorũpriuilegiorum, de qua suprà in Dictione Communicatio priuilegiorum §. 10. possint similiter corrigere fratres eiusdem Ordinis. Sic ille. Possunt autem PP. Prædicatores corrigere appellatione postposita ex concessione Iulij II. in Bulla, quæ apud Peyrinum est 15. huius Pontificis, & incipit Exposuisti die 14. Nouemb. 1511. & quia circa concessionem huiusmodi communi catio proculdubio est, inserta illa à Passarello Generali PP. Minimorum in Compendio priuilegiorum suæ Religionis pag. 102. quod quidem respectu illius, sicut & aliarum clarum esse affirmat Dom. Barbosa in Votis decisiuis & Consultiuis voto 4. n. 70. quem sequitur Lezana Consulto 42. n. 47. vbi tenorem dicti priuilegij proponit Tomo 2. Stat enim contra P. Bordonum sua ipsius doctrina, de qua nu. 210. & alia à Nobis adducta, præsertim nu. 215. vbi ex eodem | Auctore id habetur, quod præsentem assertionem eiusdem constat infringere, maturiori adhibita consideratione, quod in Sapientibus laude dignum veteri axiomate circumfertur.
Loading...