*Dico tertiò. Quando pecunia est
mutuationi dictæ proxima, satisfacit qui debet aliquid ob alios titulos, nisi nomine alterius agat secundùm explicationem statim exhibendam. Pro
hoc stat communis vsus, de quo oculatus testis
Caramuel, vt ipse testatur
num. 728. quando
tempore Philippi Tertij in Hispaniâ cuprea moneta mutata est; huius enim mutationis rumore
sparso certis coniecturis, magnâ solicitudine, &
diligentiâ, qui grauabantur ære alieno, venditoribus satisfaciebant, ne cogerentur posteà duplum refundere. Vidimus hoc etiam annis præteritis argenteæ monetæ mutatione vulgatâ, creditores enim per potestatem publicam compellebantur solutionem acceptare iuxta valorem publicum. Quod quidem meritò fieri potuit, quia
solutiones debent acceptari cùm fiunt monetâ
currenti, quæcumque illa sit, vt vidimus
n. 29. Est
autem moneta
currẽscurrens, & vsualis, dum auctoritate
publicâ non mutatur. Et licet ob difamationem
minoris videatur valoris, eo
nōnon obstante possunt
creditores compelli, vt
admittātadmittant, quia & ipsi suos
etiam possunt compellere creditores; esset enim
magnum inconueniens, si solutiones non admitterentur, quia contractatio cessaret, & rerum
necessariarum copia non daretur; quandoquidem non essent, qui venderent, aut certè multò
maiori pretio id facerent. Cùm ergo in contractibus rerum istarum retineatur monetæ valor,
& qui vendunt eam accipere compellantur; debet item valor idem in ordine ad solutiones retineri; non enim aliud æquitas patitur, & monetæ
valor debet esse idem pro omnibus, quando non
est auctoritate publicâ variatus. Quòd si creditor aliquis sit, qui compulsus accipere, nequeat
iuxta valorem eumdem expendere, quia debitor
ipse non est, vt compellere creditorem possit, nec
censum habeat, quem redimat, & ita necessarium
patiatur detrimentum, id certè per accidens est,
& ad rationem boni publici parum conducens:
nam quandoquidem aliquis est detrimentum
passurus, aut debitor scilicet, aut creditor; nihil
Reipublicæ interesse videtur, quòd vnus potiùs,
quàm alius, illud patiatur. Et generaliter loquendo, debitoribus est potiùs, quàm creditoribus fauendum, propter rationem adductam.
num. 135.
illi enim inter maiores versantur angustias; vnde illa contra Creditores Dei exprobrantis vox
Isaiæ. 58. v. 3.
Et omnes debitores vestros repetitis.
Circa id autem quod obstare poterat ratione piorum operum, diximus,
num. 33.