§. XXV.

§. XXV.

Circa peculiarem sententiam in modo divinæ electionis.
694
*HAbemus illum Problemate 4. §. 3.
& est ille P. Alcazar, efficaciter impugnatus, qui tamen placuit P. Izquierdo Disput. 41. Quæst. 3. ubi hanc statuit Propositionem: Etiam habet Deus de facto prædestinationem vagam, qua gloriam prædefinit hominibus ante prævisa eorum merita, quæ circa varias personas, vel etiam circa varios gradus gloriæ ejusdem personæ vagatur. Sicuti habet prædestinationem conditionatam, qua vult ut omnes salvi fiant, si per ipsos non steterit. Citat Patrem Alcazar, cui consentire asserit Patrem Ruiz Quæst. 1. nu. 6. ubi eum allegat ex Disput. 53. de Prædest. Sect. 4. n. 4, ubi quidem non penitus Patris Alcazar sententiam amplectitur, ut constat ex n. 7. & 8. ubi argumento nostro contra illam utitur, quatenus pro uno cadente alium à Deo surrogari contendat. Meminit etiam ejus P. Ortega Controv. 7. Disput. 2. Quæst. 3. Certam. 2. nu. 7. ubi eam vocat singularem & absurdam. Probat autem illam citatus Scriptor. Quia aliquem finem respexisse Deus credendus est in eo, quòd tot homines salventur, quot reipsa salvandi sunt, nec plures, nec pauciores; nimirùm ut implerentur Sedes, quas Angeli apostatæ amiserunt, vel ut mansiones extructæ in illa cælesti civitate justo civium numero habitarentur; Sed ad hujusmodi finem nil interest, quòd homines salvandi sint hi, vel illi. Ergo credendum est priùs determinasse Deum ex intentione talis finis numerum salvandorum, quàm determinatas personas. Adducit deinde exemplum fundatoris civitatis, quod ex P. Cornelio à Nobis datum citato loco. Quod
quidem quàm parvi momenti sit, ibidem ostensum. Sicut & quod præmittitur, & negandum est, quia nihil est, quod verosimiliter indicet illam formalis numeri antecessionem, neque est consentaneum amori: quo Deus prædestinatos diligit, ut quasi ex occasione fortuitò electi videantur. Concedimus ergo in prædestinatorum numero aliquem Deum finem intendisse, sed cum electione determinata connexum. Videns enim talem numerum futurum convenientem, eum voluit in electis ab ipso cœlestis Curiæ civibus inveniri. Sicut prædestinatio conveniens ipsi visa est; nec tamen prius decretum aliquod absolutum habuit circa illam, sed ad Angelos & homines primò illam suo decreto direxit, sine aliqua circa illos præcisione.
695
*Arguit deinde ex adducto loco Apo
calypsis 3. à Nobis allato & exposito: Tene quod habes &c. pro quo & profert, quæ & P. Ruiz, D. Gregorij Lib. 25, Moralium Cap. 8. aliàs 10. & D. Augustini Libro de Corrept. & gratia Cap. 13. in prædictum locum verba numeri certitudinem indicantia ex subrogandis integrandum. Sed illa profectò non urgent. Divi enim Gregorij verba nimiùm probant, quòd scilicet | pro cadentibus substituuntur alij, quod scilicet cum grano salis accipiendum dixit P. Ruiz, nam aliàs sequeretur (sicut & nos argumentati sumus) æqualem esse numerum electorum & reproborum. Est ergo Electorum numerus certus ac definitus, ut ille ait, sed non eò quòd electi cadant & pereant, id enim stare nequit, ut est manifestum, ex impossibilitate illa in Scholis nota, unde quod de numero dicitur, aliunde firmandum: Divus autem Gregorius in ea sententia fuit, ut censuerit tot glorificandos homines, quot Angeli ceciderunt, juxta quod & præfato loco videtur pronuntiasse. Cùm tamen illius hac in parte sensum multi non admittant, dicentes majorem futurum hominum beandorum numerum, quàm fuerit cadentium Angelorum. Cui sententiæ non parùm favere Divum ipsum Gregorium Homilia 34. in Evangelia affirmat P. Suarez lib. 1. de Angelis Cap. 11. nu. 5. quatenus asserit in gloria futurum esse æqualem numerum Angelorum & hominum.
D. Gregorius.
Et Lib. 7. Cap. 17. n. 5. ita scribit: Nec constat numerum hominum salvandorum non fore majorem: cùm credibile sit multò majorem esse futurum, quàm numerus cadentium Angelorum fuerit. Sic ille. Quomodo autem ex eo quòd D. Gregorius asserat, æqualem in gloria futurum numerum, sequatur futurum majorem numerum hominum, id possit idonea ratione componi, non equidem apparet esse scilicet inæqualem & æqualem, majorem scilicet & minorem. Sed reverà Doctor sanctus æqualem non asserit, sed per homines centenarium numerum, in quo Angeli ad nonagesimum nonum pertinent, integrandum. In quo sunt multi, qui Doctori sancto contradicunt; ejus enim sententia ex ijs est, quæ probabiliter inter Doctores sacros disputantur. Divus verò Augustinus
D. August.
de numero non est locutus, sed de multitudine minimè defutura, ut promissio Abrahæ facta de multiplicando spirituali semine instar stellarum, & arenarum maris, verissima comprobetur.
696
*Arguit insuper præfatus Scriptor,
Objectio à ratione discussa.
quia benevolentia Dei erga homines præstantior erit, si ex se, & ante omnia eorum merita omnibus & singulis velit gloriam affectu efficaci disiunctivo, quàm si velit tantùm affectu simplici vel conditionato, ut constat. Ergo de facto admittendus est in Deo talis affectus. Ad quod quidem respondeo concedendo Assumptum: Atqui illud de affectu erga omnes & singulos procedit, qualis non est amor vagus & indeterminatus, & ita eo argumento nos potiùs usuri, ut jam nuper præstitum: unde miror doctum Patrem in eo ita proposito vim aliquam invenisse pro suo placito, quo apertè nostrum comprobatur. Pro quo videri potest P. Aldrete Disputat. 8.
Loading...