Dico primò. Nullo modo videtur conue
niens vt Episcopus ex Hispaniâ veniens
VicariũVicarium
secum afferat, officium cum eo pariter suscepturum. Ratio est clara ex dictis nuper
: pro qua
facit id, quod habet Barbosa
Allegat. 54.
num. eodem, de Potestate Episcopi, vbi sic ait
: Episcopus
suum Vicarium generalem debet curare peritum in iis,
quæ ad suum munus exercendum pertinent, peritum
in Iure Canonico, & Ciuili versatum, ac Moralis Theologiæ non ignarum, & forensium caussarum peritum.
Sic ille ex aliis, & cum aliis. Quæ quidem ornamenta planum est in eo esse non posse, qui rerum earum inexpertus prorsus est, quæ ad Prouinciam spectant, cuius est gubernationem subiturus. Et vt id desit, quod de peritia Iuris dicitur; quod tamen ad peritiam eorum,
quęquae ad suum
munus attinent, asseritur, indispensabile penitus
debet æstimari, vt
Cap. 1. dicebamus. Quæ doctrina casui nostro pressiùs adaptatur: res enim
Indicæ alterius indaginis sunt, municipalia iura
diuersa, vnde experientiam exigunt propiorem.
Facit etiam pro eodem id, quod habet P. Bauny
Tomo 1.
Tract. 9.
Quæst. 2. §.
Quartò, vbi ait, quòd
P. Bauny notanda doctrina.
cùm Episcopus est alienigena; Belga. V. C. aut
Italus, eius Officiales ac Vicariosè regno oriundos esse oportet, ex Choppino
Libr. 1.
de sacra politia tit. 6.
numer. 10. & priori eius ratione
omissâ, secunda ex eo procedit quòd caussa erit
turbarum in populo, qui cùm rebus suis tutelam
atque præsidium nullum esse in eorum sinu cernant, qui linguam suam non norunt, iusta eis
haud dubiè daretur querendi caussa se ab Episcopo neglectos. Quæ quidem licet non omnino quadret; habet tamen momenti non parum,
non solùm ob neglectos indigenas ad curam hujusmodi, sed ex confidentiæ defectu in eo, quem
penitus ignotum habent, licet eadem linguâ loquentem. Omittunt autem Auctores illi quod
ad experientiam pertinet, & est sanè potissimum.
In eo ergo juxta circumstantiarum qualitatem
poterit graue esse peccatum.