*Sed quidem non videtur illa sine aliquo
fundamento conficta: dici enim non inuerosimiliter potest actum illum non esse iurisdictionis,
seu spiritualis potestatis, sed gubernationis politicæ, quatenus
Prælatis Ecclesiasticis conuenire
potest, & eam supponit, sed non
(vt ita loquamur
) formaliter influentem. Tales enim actus
esse benè ostendit
P. Thomas Sancius
Lib. 5.
in
Decalogum Cap. 4.
nu. 78.
& 79. iunctis ijs, quæ
habet Lib. 3.
de Matrimonio Disput. 21.
per totam,
de admittente
Professionem, cùm sit excommunicatus, assistente matrimonio, & id committente
alteri: sicut & de celebrante contractus, qui actus
superioritatem supponunt, & Ecclesiasticam potestatem, & tamen ea non influente semper necessariò fieri valent, ac proptereà in
Prælato excommunicato sunt validi, in quo tamen omne
est iurisdictionis exercitium impeditum: pro quo
& actus alij possent aggerari. Quòd autem nominatio præfata talis esse queat ex eo potest ostendi quòd
Prælatis eatenus committatur, quatenus ipsi quod ad mores & sufficientiam eligendorum attinet, meliùs possint dignoscere quàm
alij: hæc autem notitia à superioribus haberi potest, sicut & illam habent patres familiàs, & Abbatissæ, quibus iuxta receptissimam sententiam
nihil de spirituali competit potestate. Quod ergo
à
PręlatisPrælatis hoc in negotio præstatur nihil est aliud,
quàm iudicium idoneitatis, quod quilibet alius
nominatum agnoscens præstare posset, sed non
|
cum ea auctoritate, qua Prælati, à quibus exigitur; sed ita vt non debeat ei necessariò deferri;
vnde ab Episcopo examinandi sunt, & ex eo potest, quod est dictum, ampliùs roborari; quia nominatio dicta nullum ius certum confert, & ita
si in examine non deprehendantur idonei, alij erunt necessariò designandi. Ex quo intelligendum venit iudicij huius discrimen à iudicio Examinatorum
: hi enim quando approbant ius sua
approbatione conferunt, cui non potest ab Episcopo contrairi. Videtur ergo hoc non penitus
inuerosimile, sicut non insolubiles in contrarium
adductæ rationes.