*Sed certè fundamentum istud valde leue
est, vbi communis Doctorum sensus, antiquissima exemplaria, Glossæ veteres, correcti
post exactam diligentiam textus, aliter habere
deprehenduntur. Neque ob rigidas Grammaticæ leges in singulares est sententias abeundum,
quando iuxta illas, si non cum exacta proprietate, cum sufficienti tamen potest sensus receptissimus retineri. Quod quidem in præsenti accidit:
nam particula
Quoque, & similes, vt
Etiam, itaque.
nōnon semper iungit sententias quoad sensum eumdem, sed index est alicuius similitudinis, saltem
quia de aliquo genere agitur, in quo conueniunt,
licet in aliis sit differentia. Sic Genes. 4.
v. 4.
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui. Vbi
quidem ob similitudinem oblationis in genere
posita est particula,
Quoque. cùm tamen in rigore
aduersatiua esset collocanda, vt ex verbis textus
colligitur; significatur enim Abelem aliter, ac
Cainum obtulisse, de quo dicitur
vers. 3.
Factum
est autem post multos dies, vt offerret Cain de fructibus
terræ munera Domino. Vbi notant Interpretes
Cainum non electa, & meliora obtulisse, secus
autem Abelem, & hoc voluisse Scripturam significare, dùm obtulisse de primogenitis affirmauit.
Dicendum ergo
: Abel autem obtulit de primogenitis. Sed non ita positum, quia particula
Quoque,
satis mysterium declarauit. Videatur P. Cornelius
ibi. Similiter
Act. 13.
v. 52.
Discipuli quoque
replebantur gaudio, & Spiritu Sancto. Vbi sensus
aduersatiuam particulam requirebat; sic enim
præcesserat
v. 50.
Iudæi autem concitauerunt mulieres religiosas, & honestas, & primos ciuitatis, &
excitauerunt persecutionem in Paulum, & Barnabam. &c. Tum ergo discipuli gaudio replebantur, & Spiritu Sancto, & ita scribendum
: Discipuli tamen &c. Sed vna particula pro aliâ substituta. Et quidem sine antiquitatis, & communis sensus offensione, quando de emendatione
Textus licentia vsurpatur, satiùs fuisset loco particulæ,
Quoque, aliam ex aduersatiuis ponendam
affirmare, sic enim in sensu mutatio nulla, & Textus decisio inoffensè omnino procedit.