*Sed quidem standum dictis, quia ad
ducta non plus urgent: neque ex humana amicitia solidum desumitur argumentum, quia in
homine nequeunt actus contrarij consistere,
qui diverso tempore extiterunt, eo quod ejus
capacitas non ambiat omnia tempora, ut conservare possit ac debeat semper, quod aliquando aut amore & odio est prosecutus. Item jubetur deponere odium, & neque habere illud
ob motivum præteritum sic: odio habeo inimicum pro tempore, quo inimicus fui, quia sic
etiam peccatum est. Quòd si demus posse
odium non peccaminosum dari, illud succedente amicitia pertransijt. Quod si sub consideratione præteriti status eum faciat sibi præsentem, & odium renovet, id quidem contra
leges amicitiæ est, quia illa oblivionem injuriarum exigit, & sic se gerens periculosè exponit amicitiam dissolvendi. In Deo autem nihil
tale accidit, qui semel habitum affectum, etsi
non deponat circa præcedentem statum, securissimus erit amator. Unde dici potest absolutè odio non habere, quia licet affectum odij
quoad entitatem retineat: eo ipso quòd gratiam justificantem confert, & ad statum amicitiæ elevat, moralem sibi adsciscit oblivionem. Unde est illud Isaiæ 43. v. 25.
Ego sum,
ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me,
& peccatorum tuorum non recordabor. Quia scilibet ita se geret erga eum, qui peccasset, acsi
penitus ejus fuisset peccata oblitus. Pro quo
& illud Michææ 7. v. 19.
Revertatur, & mise
rebitur nostri, dimittet iniquitates nostras & projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
Quæ sic projiciuntur, longissimè ab oculis removentur. Et ita Deus erga dimissa peccata se
gerere ore Prophetæ significat, ut licet non
possit non ea dispicere, erga illa tamen ita se
habet ac si minimè conspicentur.