16
*Et hæc quidem adeò certa videntur, vt
Certa esse omnia illa.
dubitatio circa illa esse nequeat, nisi apud eos, qui claudere sibi oculos voluerint, vt non adspiciant meridianam lucem veritatis. Quibus aliud irre
fragabilis roboris argumentũargumentum accedit. Rogo enim vnde habeant pecunias istas, quas Religiosi tribuunt? Si intra Conuentus habitant, quæ adquirunt, illorum sunt, neque possunt adquisito iure à Prælatis spoliari. Si extra Conuentus, & per loca vagantes, in quibus auri & argenti sunt fodinæ, ad aliquem solent Conuentum pertinere; vnde eadem de illis, quæ de prædictis ratio est. Si ad nullum: filiationem tamen in Prouincia habent, vnde Prouinciæ adquirunt, pro quo apud eas specialia erant statuta. Aut doctrinarij sunt; & tunc quidem sicut applicari Conuentui possunt, quæ supersunt, iuxta dicta Titulo 17. num. 57. & 58. ita & offerri Prælato. Sed ille sic oblata religiosè debet expendere, neque applicare sibi, sed necessitatibus Prouinciæ subleuandis, quia earum est Caput, & illum non debet necessarium influxum denegare. Neque excusationi locus ex eo quòd in Hispaniâ etiam necessitates sunt, & quidem magnæ, quibus vt subueniatur, cùm idem corpus Religionis sit, videtur charitas imperare. Nam cùm necessitates Indicarum Prouinciarum de proximo vrgeant, illis debet potiùs ab iis consuli, qui earum gubernationem pro bono ipsarum solummodò susceperunt. Pro quo videri potest Bassæus verb. Paupertas Religiosa, num. 13. vbi alios adducit. Contra quam obligationem
Quid possit tutò fieri.
non erit si aliquando subsidium nonnullum in Europam transmittatur, pro necessitate aliqua Conuentus Ordinis non vulgari, siue virorum sit, siue fœminarum; qualis illa, de quâ ante annos non plures Regiâ est auctoritate conscriptum, vt Monialibus Teresianis Couuentus Culagurritani eleëmosyna in Peruuio quęrereturquæreretur, quarum tanta erat indigentia, vt pro emendo oleo, quo lampas ante altare maius arderet, copia non suppeteret.
Loading...