§. VIII.

§. VIII.

Circa intellectum divinum an rationem habeat actus primi, & potentiæ. Ad Problema 2.
532
*P. Bonæ-Spei Disputat. 8 Dub. 4. vix
P. BonæSpei ut faveat.
discrepat à sentẽtiasententia à Nobis stabilita, negans ex parte objecti formalitatis cujuslibet distinctionem, & veram rationem potentiæ, quam tamen cum D. Thoma 1. p. q. 41. arti. 4. ad. 3. secundùm modum intelligendi admittit. Objicit autem sibi Patrem Derkennis 1. p.
Disput. 8. Cap. 1. ubi regulam statuit circa applicationem nominis creaturis convenientis respectu Dei. Videndum an in illius significato exclusis omnibus imperfectionibus, remaneat aliqua perfectio, quæ tunc erit Deo tribuenda, sicut & nomen. Ex quo arguit pro intento præsenti: Nam in significato nominis potentiæ intellectivæ, ut elicitivæ, vel receptivæ, post exclusas imperfectiones, non manet aliqua perfectio propria illius significati: quia potentia ut sic positivè excludit actum secundum, nec solùm præscindit: Ergo &c. Ad quod quidem satis confusè respondet post adducta quædam D. Augustini verba ex Lib. 2. ad Simpli
Vt respondeat P. Bonæ-Spei.
cianum Quæst. 2. Distinguit ergo sic Minorem: Atqui in significato nominis potentiæ intellectivæ, ut elicitivæ &c. post exclusas imperfectiones, non manet aliqua perfectio se tenens ex parte objecti & realis propria illius significati, nego Minorem: se tenens ex parte nostri intellectus & intentionalis transeat Minor: sed hinc nihil imperfectionis in Deo, nam totum in intellectum nostrum refunditur. Sic ille. Sensus videtur esse, exclusis imperfectionibus manere aliquid quod revera sit in Deo, sed non prout significatur tamquàm formalitas aliqua. Iuxta quæ quod significatur
nomine potentiæ est revera ipsa divina intellectio, quæ in se est actus purus. Nam ex parte objecti nihil aliud est, ut idem loquitur n 24. Sed est statim obvia instantia: Quia nomen potentiæ intellectivæ non significat actum puræ intellectionis. Neque recurri potest ad actum cognitionis sic apprehendentis & judicantis ex imperfectione sua, quia si judicat esse potentiam, quod revera non est, falsò judicat, & ita non attingit objecti realitatem Videtur
Aptior alia.
ergo clariùs dicendum exclusis imperfectionibus manere aliquid perfectionis quod possit Deo attribui nomine potentiæ non veræ, & physicæ, sed secundùm quod est magis aut minus cognoscibilis, minimè apprehendendo veram rationem potentiæ, & multò minùs judicando, ex eo quòd intellectus creatus est, quo formaliter substantia redditur intellectiva; id quod & in divina intellectione accidit, qua formaliter Deus constituitur in gradu intellectivo. Quod cùm concipitur, intellectio ipsa | concipitur, sed non ita expressè, unde ad modum potentiæ concipitur, ob similitudinem illam in ratione constituendi formaliter intellectivum. Itaque damus P. Derkennis non manere in potentiâ intellectiva elicitiva post exclusas imperfectiones in nomine potentiæ aliquid quod veram potentiam arguat: manere tamen conceptum illum constituendi formaliter in gradu intellectivo, quod potest nomine potentiæ aliqualiter designari.
533
*P. Izquierdus Disput. 23. Quæst. 2.
magis Nobis pręsentipræsenti in negotio novitates inducens adversatur, ait enim sic Proposit. 1. Potentia intellectiva, sive intellectus per modum actus primi, revera reperitur in Deo, sine potentia tamen realiter formaliter productiva aut receptiva intellectionis. 2. Potentia intellectiva Dei formalitas est, ratione nostra distincta ab alio conceptu reali, qui in substantia Dei reperitur, subjecti potentis intelligere, & actu intelligentis. 3. Conceptus intellectivi in Deo principium est à parte rei virtualiter, æquivalenter, seu eminentialiter productivum intellectionis liberæ seu contingentis ipsius Dei. 4. Conceptus intellectivi in Deo etiam est principium à parte rei virtualiter productivum intellectionis necessariæ ipsius Dei. Addit tres alias circa speciem impressam, habitum, & memoriam, juxta ea, quæ à Nobis tradita, unde non est opus illas suis verbis exhibere. Iuxta dicta autem non solùm vitam intentionalem in Deo statuit, sed physicam per realem actuum productionem, id quod n. 53. specialiùs exprimit, & probat, quia vivens perfectiùs ac pleniùs vivere censendum est, quod non solùm vitam intentionalem, sed etiam physicam exerceat. Cumq́ue productio realis formalis Deo nequeat attribui ob multas, quas fert secum imperfectiones, tribuenda est utique realis virtualis, quæ ab omni prorsus imperfectione defœcata est: præstat enim quoad æquivalentiam munia veræ & formalis productionis, cùm verè productio non sit: atque ita commoda productionis formalis sine ejus incommodis secum fert. Sic ille loquitur.
534
*Sed loquatur ut velit doctus Pater
Non probantur; & improbantur.
ingenio indulgens, Nobis enim standum dictis, & vera potentia neganda, sicut & principium, licet enim multa congerat ut Propositiones suas firmet, fateor mei tenuitatem ingenij, dum in illis nihil, quod urgeat, deprehendo. Et quidem ex dictis nuper præstat arguere, dum ait: Munia veræ productionis (quam formalem vocat ut oppositam virtuali) cùm verè productio non sit. Ergo cùm verè productio non sit, neque vera erit potentia, neque principium respectu illius. Consequentia est manifesta. Neque enim dici potest esse veram potentiam virtuatualem. Id enim involvit implicationem: nam illud virtualis est limitatio in adjecto, ex quo evincitur non posse dici absolutè talem: sicut in virtuali productione constat; cùm enim non sit vera productio, limitatio adiecti illam non extrahit à propria sua absoluta ratione. Quod urgeo. Nam Deus non habet potentiam virtualem ad illud, quod si habere posset, esset in illo maxima, immò & minima imperfectio: Id quod evidenter constat in prædicato infructibilis; non enim habet potentiam virtualem ut seipsum facere possit, quia id maxima imperfectio esset. Atqui imperfectio etiam magna esset, si ejus intellectus esset potentia formaliter productiva: ergo respectu illius non habet potentiam virtualem. Idem est de prædicato immutabilis: non enim habet virtualem potentiam ad mutationem, quia si revera illam haberet, esset in illo imperfectio manifesta. Neque dici potest potentiam virtualem tantùm concedi respectu actuum, qui verè esse in Deo possunt. Non enim ex eo vis rationis eliditur: Quia cum ipsa respondetur conclusione, & vitium incurritur petitionis principij. Id enim est quod cōtendimuscontendimus, in ordine scilicet ad prędictosprædictos actus non dari veram potentiāpotentiam, quia ex illius positione maxima in Deo imperfectio sequeretur. Neque hoc tollit quin aliqualis ratio potentiæ, de qua n. 582. admitti possit: illa enim non est per virtualem illam æquivalentiam, respectu eorum, quæ Deo repugnant, sed juxta modum ibidem explicatum.
535
*Arguo insuper. Nam ex præfata vir
Valida probatio.
tualis potentiæ doctrina probari potest non repugnare Deo productionem formalem respectu intellectionis. Ideò enim repugnare dicitur, quia imperfectionem involvit: Atqui absolvi ab illa potest interventu dictæ virtualis potentiæ: Ergo non repugnat. Major admittitur, & Minor ostenditur: Nam sicut dicitur ratione virtutis hujusmodi identitatem æquivalere distinctioni, ita & dici potest distinctio non æquivalere unitati, & ita dici intellectionem & intellectum esse virtualiter unum: quia ad omnia munia identificationis inter se æquivalentia continent. Neque recurri potest ad imperfectionem, quam distinctio importat: quia illa absolutè non repugnat in divinis, ut est de fide in Personis, in absolutis autem imperfectionem absorberi beneficio virtualis principij, quia cùm distinctio æquivaleat perfectioni identitatis, in illa etiam perfectio reperitur. Quòd si dicatur identitatem esse à Concilijs definitam, dici poterit, locuta de identitate, quæ salvari potest ratione æquivalentiæ virtualis. Quod si dicatur novos istos esse in Theologia terminos: id quidem & dici contra modum præfatum philosophandi poterit, quia non minorem illi inducunt novitatem. Concilia enim cùm in distinctionem tradunt, etiam veram potentiam & principium removent, & hoc distinctione illa virtualis & formalis potentiæ & principij, sicut & productionis sufficienter salvari reputatur.
536
*Pergo & urgeo. Divinitas non gene
rat, ut est in Theologia certum: Atqui supposita vera potentia virtuali, id stare posset: Ergo non est admittenda. Minorem probo: Nam ratio cur stare generatio nequeat, est indistinctio realis inter principium & terminum: Atqui hoc non obstat, ut probo. Quia dici potest in divinitate esse potentiam virtualem æquivalentem distinctioni principij & termini. Si dicatur propositionem dictam judicio Ecclesiæ reprobatam. Contra est. Nam dici potest id intelligendum de formali generatione. Si autem contendatur debere intelligi etiam de | virtuali. Instandum cur id ita sit. Neque alia reddi ratio poterit, nisi quia realis identitas etiam virtualem generationem excludit. Ex quo habemus intentum. Et eodem modo explodenda responsio, si dicatur definitionem generationis non posse convenienter applicari, quod scilicet sit origo viventis à vivente à principio conjuncto in similitudinem naturæ. Siquidem ratione virtualis potentiæ etiam admittitur origo vitalis, & principium: & nihil magis conjunctum, quàm quod per identitatem conjungitur, ut omnes explicant in hujus profunditate mysterij, in quo neque identitas similitudini obstat, quomodocumque illa veniat declaranda. Standum ergo principio illi fixo de necessaria distinctione generaliter cùm de productione agitur, applicando.
537
*Id autem quod de vita physica dice
batur necessariò tribuenda Deo, non video quomodo possit cōponicomponi cum eo, quod præfatus Scriptor habet n. 32. ubi ait actum intelligendi in suo conceptu nullam involvere caussalitatem sive actum caussandi, etsi actus vitalis sit: quia non est actus vitæ physicæ, sed tantùm vitæ intentionalis, præcisè ut est actus intelligendi, seu percipiendi objectum. Ubi forsan dicetur rationem vitæ physicæ habere quatenus est productio, sive formalis, sive virtualis. Nam absolutè negatur esse actum vitæ physicæ, unde neque ratione productionis esse actus vitæ physicæ potest. Deinde vita physica & intentionalis diversæ supponuntur, unde actus unius non debent sphæram alterius usurpare, & inter se illi commisceri; unde neque ratione productionis stat eos physicæ vitæ proprios compellare. Hinc factum Recentiores quosdam Scriptores negare conceptum præcisum vitæ, quia intentionalis, cum non physica nullum habet prædicatum commune cum vita physica. Quod licet ego non penitus probem, sicut neque communis Scriptorum sensus; in eo tamen quòd actus utriusque vitæ impermixti sint, omnes videntur convenire. Item. Admissa caussalitate virtuali nequit conceptus hu
jusmodi actus intelligi, nisi involvens objecti perceptionem; per ordinem enim ad illam explicatur potentia virtualis. Quid enim aliud est nisi potentia ad producendam intellectionem: intellectio formaliter est perceptio objecti: Ergo de primo ad ultimum erit potentia ad perceptionem. Neque aptè intelligi potest distinctio illa producendi intellectionem, & potentia intelligendi: quod ex eo fundatur, quia in specie impressa datur potentia producendi, & tamen non datur potentia intelligendi. Quod quidem non urget, quia species non est subjectum aptum natum intellectionis, sicut est intellectus. Unde intellectum posse producere intellectionem, idem est ac posse sibi ipsi conferre effectum formalem intelligendi, sicut potentia ad calorem producendum formaliter est potentia ad reddendum calidum subjectum illius receptivum.
538
*Et prædictum quidem dicendi modum
impugnat P. Ortega Controv. 2. Disp. 2. Quæst. 3 præsertim Certam. 4. ubi contra Patrem Arrubal, qui primus illius videtur Auctor, & Recentiores alios, in quibus fortè P. Izquierdus, dum publicus esset Compluti Professor. Et ipse quidem Quæst. 4. Certam. 2. modum alium, cujus se videtur inventorem agnoscere, uti probabilem proponit: sed qui in summæ difficultatis articulo debeat ab omnibus usurpari. Ait ergo intellectionis in Deo dari veram potentiam & principium re ipsa, quia est vera operatio juxta Aristotelis doctrinam 1. Ethicor. Cap. 8. unde & veram potentiam & principium operans debet habere, quia operatio non est operatio suiipsius. Sed cùm sit operatio intentionalis, non est necessarium ut ratione illius aliquid producatur, sed ut percipiat objectum, id quod in voluntate suo modo est etiam accipiendum. Quòd autem possit dari vera operatio respectu principij realiter non distincti, ex origine activa in divinis habetur perspicuum, quæ à vera potentia generativa & principio est, sine reali tamen distinctione. Et licet id stare non posset, nisi esset terminus realiter distinctus, quia est origo activa: in operatione tamen purè intentionali aliter se res habet, ob rationem dictam. Contra quem dicendi modum, qui est etiam
Efficaciter exploditur.
Patris Quiros Disput. 35. n. 16. & seqq. licet præfatus Auctor non ita ab ipso exactè explicatum significet, ea militant quæ à Nobis dicta Sect. 2. Problem. 2. §. 4. Et quidem cùm explicari res difficilis accuratur, magis videtur implicari, nec posse verum influxum & productionem vitari. Nam cùm dicitur actus primus, non significatur prioritas utcumque etiam cum virtute radicali: sic enim omnia attributa præcedit metaphysicè natura, nec tamen actus primus respectu illorum dicitur, etiamsi eorum radix metaphysicè sit: & intellectus idem habet respectu voluntatis. Amplius ergo aliquid eo loquendi modo designatur. Atque illud nihil esse aliud potest præter influxum, actionem, caussalitatem, aut productionem; Ergo in Deo si concedatur vera ratio actus primi, tale aliquid concedendum est, cùm aliàs expressè admittatur vera potentia, & reale principium. Unde & argui ex origine activa potest, cujus exemplum adducitur. Nam ibi vera actio & productio est, non obstante identitate: ergo tale aliquid ab ipsis debet admitti.
539
*Et urgeo rogans quo genere conse
Instantia urgens.
quentiæ intellectio divina principium suum & veram potentiam subsequatur? Dicitur quidem intellectionem sola posse receptione salvari, si à Deo expressa species infundatur, in qua intellectio creata consistit, & ita ex conconceptu suo non dicere actionem, neque influxum effectivum, aut activum. Sed contra est. Nam licet hoc demus miraculosè loquẽdoloquendo, connaturali tamen modo operandi attento semper verus influxus intercedit: Ergo in Deo connaturalissimè operante ille etiam debet admitti, quandoquidem vera in eo potentia, & reale principium admittitur, sive intellectio formaliter in specie expressa, sive in illius activa expressione inadæquatè constituatur, aut quocumque alio modo ipsam concernat. Deinde, Actus nihil est nisi exercitium potentiæ: ergo illam non utcumque, sed ut tale subsequi|tur: Atqui exercitium potentiæ per actionem est, si potentia sit activa, & per receptionem, si passiva. Sed in Deo posita potentia vera & reali principio non est solum exercitium passivum, ut videtur manifestum: ergo activum. Quod ex doctrina Aristotelis, de qua n. præced. ab Auctoribus prædictis decantata, venit etiam apertè comprobandum, siquidem vitam Dei in operatione constituit, quæ ad mentem spectat. Et eo quidem ipso, quod passivum aliquid proferatur, activum designari debet, à quo descendat passio. Cumq́ue in Deo nullum esse aliud possit præter ipsum, illud erit passivæ denominationis, & effectus, quasi formalis activum principium, quæ videntur quidem indubitabiles consequentiæ. Circa quod nolo nonnullos alios dicendi modos impugnandos assumere, contentus propriam stabilisse sententiam, & oppositas procedendi vias, quæ esse videntur pręcipuæpræcipuæ, efficaciter refellisse. P. Rhodes Disputat. 2. Quæst. 2. Sect. 1. cum Aureolo, P. Herice, ac alijs, de quibus citatis locis, omnem actum primum improbat, minimè à Nobis impugnandus in præsenti, quia modum explicandi nostrum non videtur directè refellisse, & in substantia convenimus.
Et ea, quæ generaliter circa scientiam divi
nam sunt dicta, liberæ, seu contingenti pariter applicanda, cùm nihil positivum addat, juxta dicta Problem. 1. Sectionis 7. §. 2. Videtur autem respectu illius facilius intelligi quomodo esse actus primus possit, cùm major aliquo modo distinctio inter primum & secundum elucescat. Nihilominùs potentia realis, & principium, ob rationem dictam removenda: quamvis nomen actus primi & secundi non ita videantur rejiciendum, cùm esse primus sine secundo possit quoad illius complementum. Pro quo hæc satis.
Loading...