Vol. 4

R. P. DIDACI DE AVENDAÑO SOCIETATIS IESV, SEGOVIENSIS, In Sanctæ Inquisitionis Tribunali ex officio Censoris AVCTARII INDICI TOMVS SECVNDVS, SEV THESAVRI TOMVS QVARTVS.

ANTVERPIÆ, Apud IACOBVM MEVRSIVM. Anno M. DC. LXXV.
Dedication
A ET Ω. PRIMO ET NOVISSIMO
Apocal. 22 v. 13.
PRINCIPIO ET FINI. TIBI, TIBI, DOMINE IESV. CVI PRIMVM LVCVBRATIONVM MEARVM FœTVM. D. D. C. EPITHALAMIVM SACRVM; Postremum Dico pariter & consecratum volo. Vt quibus à te Principium, Tibi mecum desinant. Quod enim nobilis Alphabeti litteris prima & vltima, te significatum exhibes, sic interpretor, vt in LITTERARVM NEGOTIO, Quando scilicet tua caussa agitur, AVCTOREM TE ET CONSVMMATOREM Velis protestari. Audio te dicentem EGO SVMA & Ω. Et audio etiam statim dicentem Sponsam tuo stimulatam Spiritu: VENI.
vers. 17.
Et te pariter respondentem, ETIAM VENIO CITO. Et dilectum conclamantem discipulum:
VENI DOMINE IESV. Quæ mihi verba penitus vsurpanda grandæuitas imperiosa proponit. Quod enim Octogenario proximus aptius possit ingeminare Proloquium? VENI ERGO DOMINE IESV, VENI. Qualis votis sic te precantium occurrebas. Cuius vt mereri aliquantulùm possim ADVENTVM. HYMNVM deuotionis qualiscumque meæ, simplicitate potiùs pristina, quàm metricarum legum delicata obseruatione laudabilem, corditùs repræsento.
IESV Corona celsior,
IESV salus mortalium,
IESV dulcis memoria,
IESV vitæ spiraculum.
IESV decus Angelicum,
IESV felix auspicium,
IESV lux alma mentium,
IESV Corona Virginum.
IESV trinæ honor Machinæ,
IESV laus summa cœlitũcœlitum,
IESV legis præconium,
IESV Sol Euangelicus.
IESV dulce suspirium,
IESV longinqua Claritas,
IESV fons veri luminis,
IESV suauis sarcina.
IESV iuge subsidium,
IESV bonorum copia,
IESV leuamen tristibus,
IESV pars cordis optima.
IESV mundi deliciæ,
IESV spes pœnitentibus,
IESV fomes amantibus,
IESV spei nostræ terminus.
IESV pacis vehiculum,
IESV cordis serenitas,
IESV dolorũdolorum pharmacum,
IESV salutis tessera.
IESV gratiarum pelagus,
IESV perenne canticum,
IESV medela vulnerum,
IESV Patris Signaculum.
IESV gloriæ compendium.
Huic seruo. Dator optime,
Sic da lætari intuitu,
Tuo vt lætatur Nomine.
Amen, IESVS.

INDEX PARTIVM, SECTIONVM, ET PARAGRAPHORVM TOMI SECVNDI AVCTARII INDICI.

  • PARS QVINTA.

    • Disceptatio Apologetica, in qua licita opinionis probabilis sequela defenditur, moderni Scriptoris prolixa impugnatione depulsa. Num. 1.
    • SECTIO I.

      • CIrca Propositionem istam: Vt actio quæpiam sit peccaminosa, oportet vt procedat ab homine, qui noscit & percipit quid boni, malive in ea sit: & antequàm id videat, aut animum reflectat, actio neque bona est, neque mala. 4
    • SECTIO II.

      • De Propositione ista: Ignorantia inuincibilis in omni opinione probabili inuenitur, vnde licita est illius sequela. 9
    • SECTIO III.

      • Argumenta aliqua, quorum solutione asserta veritas amplius lucidatur. 15
    • SECTIO IV.

      • Probationes aliæ propositæ & eneruatæ, ex quibus lux amplior receptissimæ veritati. 20
    • SECTIO V.

      • Discursus alij aduersantium penitus infirmati. 26
    • SECTIO VI.

      • Quædam P. Bonæ Spei argumenta proposita & soluta cum ampliori veræ sententiæ firmitate. 36
    • SECTIO VII.

      • Circa vsum minùs probabilis sententiæ in concursu probabilioris. 43
    • SECTIO VIII.

      • De vnius Doctoris auctoritate pro concilianda sententiæ alicui probabilitate. 59
    • SECTIO IX.

      • Circa difficultatem eamdem amplior assertæ veritatis illustratio. 67
    • SECTIO X.

      • De Resolutionibus alijs Auctoris aduersi circa materiam eamdem. 72
    • SECTIO XI.

      • De opinione ex horologijs, ex qua aduersi Auctoris insectatio. 85
    • SECTIO XII.

      • Circa sententiæ mutationem quæ illi incommodare possint proposita & soluta. 98
    • SECTIO XIII.

      • Circa Resolutionem 7. Vbi grauium quorumdam Scriptorum defensa doctrina, & propria sententia roborota. 113
    • SECTIO XIV.

      • Circa Resolutionem 8. Vbi doctrina multiplex, & specialiter de suaui Christi iugo. 124
    • SECTIO XV.

      • Circa Resolutionem 9. ex qua amplior veræ doctrinæ comprobatio. 134
    • SECTIO XVI.

      • Circa Resolutionem 10. vbi & alia veræ sententiæ firmamenta, & de titulo possessionis. 140
    • SECTIO XVII.

      • Circa vndecimam Resolutionem. Vbi multa de meliori possidentis in dubio conditione. 147
    • SECTIO XVIII.

      • Circa duodecimam Resolutionem. Vbi meliorem poßidentis conditionem stare etiam cum formidine partis aduersæ demonstratur. 154
    • SECTIO XIX.

      • Circa regulam de meliori poßidentis conditione quædam illius firmamenta ex obiectorum solutione. 158
    • SECTIO XX.

      • Alia circa eamdem regulam. Vbi duorum Scriptorum argumenta discussa, & veritas illustrata. 165
    • SECTIO XXI.

      • Circa obligationem sequendi partem tutiorem, An Auctor conuenienter & consequenter philosophetur? Ex quo amplius propriæ sententiæ veritas illustrata. 180
    • SECTIO XXII.

      • Auctoris aduersi iudiciũiudicium circa præsentem con|trouersiam, & vera demonstrata sententia. 188
    • SECTIO XXIII.

      • Ex duabus æquè probabilibus opinionibus licitam esse alter utrius sequelam efficaciter ostenditur, modo pro eo conuenientissimo declarato. 198
      • Argumentorum quorumdam solutiones. 204
    • SECTIO XXIV.

      • Licitum esse opinionem minùs probabilem amplecti sed sine assensu circa illam. 209
      • Fundamenta positionis oppositæ proponuntur & diluuntur. 211
      • Pro Assertione 2. quæ obijciuntur penitus enodata. 219
      • Resolutio quæstionis præsentis, sicut & præcedentis amplius roboratur. 223
    • SECTIO XXV.

      • An si dari assensus circa opinionem minùs probabilem queat, prudens esse poßit. 229
    • SECTIO XXVI.

      • Circa certitudinem vltimi conscientiæ dictaminis verior & receptior stabilita doctrinæ. 238
      • Conclusiones aliquot pro quæstionis resolutione. 247
    • SECTIO XXVII.

      • Sententia minùs probabilis & tuta sub qua consideratione poßit in praxi probabiliori præferri. 254
    • SECTIO XXVIII.

      • An, & quomodo sit iudici licitus vsus opinionis minùs probabilis. 267
    • SECTIO XXIX.

      • Certitudo iudicij practici iuxta opinionem probabilem, exploso quodam dicendi modo conuenientius explicatur. 292
    • SECTIO XXX.

      • Quomodo Deus complacere possit in obiecto prohibito, quando reuerà tale est quod quis, opinionem probabilem secutus amplectitur. 296
    • SECTIO XXXI.

      • Formido opinioni propria conuenienter explicata, & vtiles aliquot decisiones. 301
    • SECTIO XXXII.

      • Argumentum ex cultu Conceptionis immaculatæ Virginis desumptum an in negotio præsenti sit congruum. 307
    • SECTIO XXXIII.

      • Ex Pontificum facto circa opinionem probabilem an legitimum deducatur argumentum. Vbi specialiter circa consecrationem Jndicorum Episcoporum. 316
    • SECTIO XXXIV.

      • An pro adstruenda licita sequela opinionis probabilis rectè adducatur historia duodennis IESV in templo inuenti. 321
    • SECTIO XXXV.

      • Benignæ sententiæ confirmatio contra priorem Disceptationis Auctorem ex eôdem cum obiectorum solutione. 326
    • SECTIO XXXVI.

      • Judicium practicum probabile an sufficiat, Circa sententiam docti scriptoris. 334
  • PARS SEXTA.

    • De pertinentibus ad diuinum cultum, Sacramenta, & res quasdam alias Sacras.
    • SECTIO I.

      • OCcasione Beatificationis B. Rosæ Virginis Peruuianæ, quæritur Primò quam habeat illa certitudinem cum generali ac peculiari doctrina.
      • §. I. Sententiæ diuersæ. N. 1.
      • §. II. Assertiones nonnullæ pro quæstionis enodatione. 10
      • §. III. Gloriam à Sanctis & Beatis statim à morte obtineri statuitur, nouo circa hoc exploso commento. 23
      • §. IV. Quædam obiecta peculiari cum doctrina proposita & soluta. 39
      • §. V. Veritas præcedentibus duobus stabilita. §§. ampliùs illustratur & roboratur aduersantis Auctoris obiectionibus ac responsionibus profligatis. 43
      • §. VI. Aliæ contra eumdem efficaces & peculiares impugnationes. 54
      • §. VII. Circa splendores & radios in sanctorum imaginibus communis Ecclesiæ sensus propugnatus. 62
      • §. VIII. Nonnulla alia exhibentur cum auctario doctrine. 67
    • SECTIO II.

      • Ex Bullis seu Breuibus Beatificationis B. Rosæ Virginis Peruuianæ superiora Asserta comprobantur. 72
      • Circa dicta num. 75. difficultas specialis ad B. Franciscum Borgiam spectans, & similiter Beatos. 88
    • SECTIO III.

      • De Patronatu B. Rosæ pro Limana Ciuitate, & vniuerso Regno Peruuiano. 92
      • Difficultas I. An Patronatus dictus alium secum Patronatum admittat. 93
      • Difficultas II. An sicut B. Rosa patrona est principalior, ita & esse possit Ecclesiarum in eius erectarum honorem Titularis. 98
      • Difficultas III. An de B. Rosa Missæ votiuæ possint celebrari titulo Patronatus. 102
      • Difficultas IV. Circa minùs principales Patronos an obliget S. Congregationis | Decretum. Vbi quid pro Indijs & Limana Ecclesia. 105
      • Difficultas V. An B. Rosa locum in sanctorum suffragijs habitura, & qualis ille futurus. 111
      • Difficultas VI. An Indi ad obseruantiam diei festi B. Rosæ teneantur. 121
      • Additiuncula cum auctario laudis B. Rosæ, & peculiari quadam obseruatione. 125
      • Dubium incidens circa Octauas Beatificatorum pro Religiosis Ordinibus. Vbi an communicatio Priuilegiorum quidquam conferat circa illas. 128
      • Breuis additio circa Octauas. An solis sanctis primæ & secundæ Classis conueniant. 145
    • SECTIO IV.

      • Parochi Indiarum quo vti Rituali debeant in sacrorum administratione. Vbi de Ritualis Pauli V. auctoritate.
    • SECTIO V.

      • An Religiosi possint in Indijs Sacramentum Baptismi priuilegij alicuius vigore conferre. 151
    • SECTIO VI.

      • An Baptismus conferri Indis possit sine fide explicita Christi & SS. Trinitatis. Vbi peculiaria nonnulla & scitu digna. 154
      • Quædam docti scriptoris obiecta diluuntur. 162
    • SECTIO VII.

      • An Jndorum Confeßiones bona fide accedentium, & cum necessarij doloris ignorantia, validæ possint reputari. 169
    • SECTIO VIII.

      • An Indi, si non adsit sacerdos Indicæ linguæ peritus, teneantur, præsertim in mortis articulo per interpretem confiteri. 178
    • SECTIO IX.

      • Circa Confirmationis Sacramentum, & neceßitatem Balsami. Vbi decisio casus peculiaris. 183
    • SECTIO X.

      • An Religiosi in Indijs virtute priuilegiorum possint Confirmationis Sacramentum ministrare. 188
    • SECTIO XI.

      • Circa Tabachum an impediat Communionem. Vbi & obseruanda circa ieiunium naturale. 193
    • SECTIO XII.

      • An Indo in lethali morbo non valenti traijcere hostiolam Sacram, sit administrandus Christi sanguis. 201
    • SECTIO XIII.

      • Circa Indorum Communionem notanda quedam ex grauibus Scriptoribus cùm auctario doctrinæ. 213
    • SECTIO XIV.

      • De morte infantis, an Martyrium. Casus peculiaris, & ad Eucharistiam spectans. 227
    • SECTIO XV.

      • Circa multiplicatum stipendium pro vna Missa, præsertim ratione applicationis fructus specialis. 235
    • SECTIO XVI.

      • De Sacramento Extremæ vnctionis. Obseruatione digna circa illius institutionem. 243
    • SECTIO XVII.

      • Circa formam Sacramenti Extremæ vnctionis notanda quædam, & obseruatione digna. 255
      • Additio circa formam aliam. 268
    • SECTIO XVIII.

      • Circa capacitatem in Jndis pro Extremæ vnctionis susceptione requisita, & nonnulla alia circa ipsos aliosque. 269
    • SECTIO XIX.

      • De excellentissimo Extremæ vnctionis effectu in remissione lethalium peccatorum. 278
      • Obiectiones quædam propositæ & solutæ. 286
      • Additio cum peculiari doctrina circa bonam fidem. 293
    • SECTIO XX.

      • Circa Sacramentum Ordinis. Indici scriptoris Asserta quædam proponuntur & excutiuntur. 298
    • SECTIO XXI.

      • An in Regnis Indiarum Episcopi possint ordinari. 305
    • SECTIO XXII.

      • Circa Matrimonij Sacramentum.
      • Circa expreßionem consensus in Matrimonijs Indorum. 310
      • De Parochi defectu in remotis partibus an Matrimonio obstet. 313
      • De testium defectu, vbi & casus peculiaris. 317
      • De testibus ignorantibus linguam contrahentiũcontrahentium. Vbi & de Parocho, ac Jnterprete.
      • Circa gradus cognationis, quibuscum potest Matrimonium valide celebrari. 321
      • Circa conuersos ad fidem, coniugij consortibus non conuersis. 326
      • Circa cognationem spiritualem in Indis, & rudibus aliarum nationum. 330
      • Circa potestatem dispensandi in Matrimonij impedimentis IndicorũIndicorum Episcoporum. 335
      • Circa dispensationem cum mixtim progenitis. 342
    • SECTIO XXIII.

      • Circa Asserta quædam alterius Indici scriptoris ad Matrimonium spectantia. 352
    • SECTIO XXIV.

      • Circa primum Ecclesiæ Præceptum.
      • De compellentibus Jndos ad laborandum in | Festis, ad quæ illi non tenentur. 359
      • Circa legitimas excusationes pro Missæ auditione in Festis, in quibus Indi ad eam obligantur. 360
      • Laborantes in Festis an excusari Jndi possint, & sic excusati alios suo more ad laborandum inuitare. 361
      • De excusatione ob metum, & quid speciale respectu Jndorum. 363
      • Circa damna, & nonnulla alia, quæ possunt excusationem circa Missæ auditionem importare. 366
      • De excusatione ratione ætatis in pueris & senibus. 368
      • Indi Bullam Cruciatæ sumentes an Interdicti tempore ad audiendam Missam teneantur. 371
      • Circa inuitos & coactos in Missæ auditione. 374
    • SECTIO XXV.

      • Circa secundum Ecclesiæ Præceptum de annua Confeßione. Vbi an Bulla Cruciatæ Religiosis valeat quoad casus reseruatos. 376
    • SECTIO XXVI.

      • De annua Communione tertio Ecclesiæ Præcepto.
      • De tempore obligationis. 386
      • De obligatione Parochorum pro administranda Jndis Communione. 395
      • Circa Eucharistiam noctu deserendam ad ægrotos, præsertim equitando. 398
      • Circa eamdem quando pro longè distantibus postulatur. 400
      • De ebrio, qui post transactam ebrietatem sensuum remansit destitutus Officio. Vbi & de alijs Sacramentis. 403
      • De nonnullis, quæ restant circa idem Præceptum. 406
    • SECTIO XXVII.

      • Circa Præceptum quartum de Ieiunio.
      • Circa Chocolaticam potionem. 412
      • Circa potiones alias, & specialiter de Guarapo. 416
      • Circa ætatem pro Ieiunij obligatione. 418
      • Circa vnicam Jndorum comestionem vt possit impletio Præcepti constare. 420
      • De Coca, an eius vsus Præcepto Ieiunij contrarius. 423
      • Circa laborem Indicorum Parochorum in audiendis Confessionibus. 425
    • SECTIO XXVIII.

      • De quinto Ecclesiæ Præcepto circa Decimas & Primitias. 428
    • SECTIO XXIX.

      • Circa dispensationem in Bigamia quæ in Jndis potestas. 433
    • SECTIO XXX.

      • Circa facultatem ad dispensandum cum illegitimis. 435
    • SECTIO XXXI.

      • Indis ad quid sit opus Bulla Cruciata. 440
    • SECTIO XXXII.

      • An virtute Bullæ Pij V. possint Episcopi dispensare cum Simoniaco vt retineat Beneficium Simoniacè acquisitum, illud ipsi iterum conferendo. 445
    • SECTIO XXXIII.

      • An Religiosi in Jndijs frui possint concessis Episcopis facultatibus. 449
    • SECTIO XXXIV.

      • Qui censeantur NophytorumNeophytorum nomine ad vsum Priuilegiorum. 457
    • SECTIO XXXV.

      • An ad mixtim progenitos Neophytorum priuilegia possint extendi. 462
    • SECTIO XXXVI.

      • Circa Bullam Adriani VI. vulgò omnimodam, & caussas dispensationis. 466
    • SECTIO XXXVII.

      • Circa dispensationem in homicidio & alijs virtute quorumdam Indicorum Priuilegiorum. 469
    • SECTIO XXXVIII.

      • Circa duo priuilegia alia, & de viuæ vocis Oraculis.
    • SECTIO XXXIX.

      • Circa iura funeralia, vbi de Parochis & Religiosis. 483
    • SECTIO XL.

      • Censuris Ecclesiasticis an possint Indi percelli, vbi & de Æthiopibus. 491
    • SECTIO XLI.

      • Pro Indulgentijs opportunæ additiones. 499
    • SECTIO XLII.

      • Religiosi Indorum Parochi an censuris possint circa ea, quæ suisunt muneris., ab Episcopis coërceri. 505
  • PARS SEPTIMA.

    • De nonnullis alijs ad res Indicas spectantibus, & dictorum aliàs confirmationem & illustrationem. Circa S. Inquisitionis Officium.
    • SECTIO I.

      • DE Ministro S. Tribunalis turpe aliquid aut infame quidquam imponenti. Num. 1.
    • SECTIO II.

      • Nonnullis pro Confessarijs solicitantibus, iuxta casus contingentiam. 5
    • SECTIO III.

      • Casus peculiaris. Denuntiare Confessarium an debeat Pœnitens, cui præstiterat consensum. 16
      • Additio vtilis cum peculiari doctrina. 25
    • SECTIO IV.

      • An violatio sigilli Confessionis sit casus S. Inquisitionis, cum doctrina peculiari. 33
      • Circa Parochos Indorum.
    • SECTIO V.

      • Circa Parochos linguam Jndorum ignorantes nonnulla vtiliter discutiuntur. 38
    • SECTIO VI.

      • Circa Religiosos, an Simoniaci, qui Prælatis munera pretiosa offerunt pro nominatione ad Indorum Doctrinas, quæ Patrono exhibetur. 50
    • SECTIO VII.

      • Doctrinæ Indicæ an dari queant Religiosis sine residentia earum prouentus habituris, vel cum onere pensionis. 57
    • SECTIO VIII.

      • An sola Prælatorum assignatione possint Religiosi Paræcialem curam obire. 65
    • SECTIO IX.

      • Religiosi Parochi an ex iustitia administrare debeant, an solo titulo charitatis. 69
    • SECTIO X.

      • Circa digniorum electionem ad Paræcias Indorum. 73
    • SECTIO XI.

      • De obligatione Indicorum Parochorum circa residentiam. 76
      • Circa fructus quando Parochus administrat per se ipsum. 79
      • Circa compositionem pro fructibus. 83
      • De Parochis semel tantum in anno remotiores populos adeuntibus. 87
      • Episcopi quomodo obligare Parochos Indorum queant ad residendum suis in Doctrinis. 90
    • SECTIO XII.

      • De obligatione Jndicorum Parochorum circa Missarum celebrationem & applicationem.
      • An Parochi Jndici teneantur pro Paræcianis Missas dicere, Vbi circa dies, & applicationem. 93
      • Quæ distantia excuset Parochum à recursu ad Episcopum. 99
      • Circa horam, in qua Indici Parochi possunt celebrare. Vbi & notanda quædam pro alijs. 104
    • SECTIO XIII.

      • Circa Indorum correctionem quid Parochis liceat, vbi & notatu digna. 108
    • SECTIO XIV.

      • Quæ sit Indicorum Parochorum circa eleemosynas obligatio. 119
      • De Eleemosyna spirituali. 125
    • SECTIO XV.

      • Circa oblationes vt queant Indicorum Parochorum conscientiæ prægrauari. 128
    • SECTIO XVI.

      • Parochi Indici vt dispensare in Ecclesiæ præceptis valeant. 132
    • SECTIO XVII.

      • An Parochi Indorum confiteri sacerdoti non approbato poßint, si alius non adsit. & quid de Paræcianis. 135
    • SECTIO XVIII.

      • De obligatione Indicorum Parochorum circa Officij Canonici recitationem, & restitutionis obligationem ex illius defectu. 140
    • SECTIO XIX.

      • De Coadiutoribus Indicorum Parochorum. 144
    • SECTIO XX.

      • Negotiatio vt sit Jndicis Parochis prohibita. Vbi & generalior doctrina. 149
      • Ex Synodo Diœcesana Limensi notandum aliquid & vtile circa dicta. 163
    • SECTIO XXI.

      • An Parocho in prædictis, & alijs probabiliter operanti pœna poßit infligi, & qualis illa. 169
      • Excursio circa vsum opinionis probabilis. 175
      • §. I. Moderni scriptoris circa licitam probabilis opinionis sequelam minùs apta explicatio profligata. 177
      • §. II. De operante secundùm alienam opinionem. 180
      • §. III. De probabiliori opinione quæ obligatio ad illius sequelam. 185
      • §. IV. Circa tutioris sententiæ obligationem. 187
      • §. V. de opinione improbabili, vel parùm admodùm probabili. 189
      • §. VI. Circa specialem quamdam de extrinseca probabilitate doctrinam citati scriptoris.
      • Excursionis pars altera, de obligatione Confessarij se probabili cum opinione Pœnitentis conformandi, vbi seuerus Iurista specialiter impugnatus.
      • §. I. 196
      • §. II. Argumenta quædam proposita & soluta. 204
    • SECTIO XXII.

      • Circa obligationem Parochi residendi intra limites Paræciæ sibi propriæ. 212
    • SECTIO XXIII.

      • Quomodo contingat Indicos peccare Parochos in contumelijs Indorum cum generali doctrina. 226
      • Circa contumeliam generalis quidem, sed vtilis obseruatio. 230
      • Dubium incidens circa circumstantiam virginitatis. 237
      • Breuis excursio circa Aureolam virginitatis & alias pro casu in Indijs occurrente, & occasione præmissæ resolutionis.
      • §. I. Resolutio circa dicta non obstante | amissione Aureolæ. Casus propositus, & nonnulla, quæ Aureolas generaliter videantur improbare. 244
      • §. II. Assertiones aliquot pro Aureolis conconfirmandisfirmandis. 253
      • §. III. Circa qualitates operum pro Aureolarum merito requisitas. 263
      • §. IV. Christo Domino an sit Aureola concedenda. 267
      • §. V. De Beatissimæ Virginis Aureolis, vbi specialia quædam ad eius gloriam conducentia. 269
      • De Christi tentationibus pro caussa præsenti. 279
      • Alia pro tentationibus opportuna, & Virginis Aureola comprobata. 283
      • De Aureola Martyrij & Doctorali in Virgine. 287
      • §. VI. De Angelis, & alijs ad Assertionem 3. spectantibus. 289
      • §. VII. Assertiones reliquæ, & resolutio casus, cuius occasione facta Excursio. 294
    • SECTIO XXIV.

      • An Parochus Jndicus ex licentia Episcopi plures Missas dicere possit, præsertim in die Commemorationis omnium Defunctorum. 297
    • SECTIO XXV.

      • Circa obligationem Indicorum Parochorum applicandi Missas pro populo. 302
    • SECTIO XXVI.

      • Indici Parochi vt compellere Indos possint ad Ecclesiarum, & domorum propriæ habitationis constructionem. 307
    • SECTIO XXVII.

      • An Parochus obligationi restitutionis satisfaciat propter diuinum Officium omissum eleemosynis anteà erogatis sine respectu vllo ad omissionem talem, aut cum illo. 312
  • PARS OCTAVA.

    • Pro quibus illa.
    • SECTIO I.

      • IVdicium S. Jnquisitionis quomodo reddere probabilem poßit singularem opinionem. Num. 1.
    • SECTIO II.

      • Renuntiatio facta à Nouitio aut Religioso Societatis IESV an sit irreuocabilis. 7
    • SECTIO III.

      • Iubilei beneficium an obtineatur, si opus aliquod ex requisitis omittatur. Vbi de eleemosyna specialiter pro Indis. 23
    • SECTIO IV.

      • Num extent aliqua viuæ vocis Oracula, reuocatione Sedis Apostolicæ non obstante. 28
    • SECTIO V.

      • Vsus lacticiniorum & ouorum an liceat generaliter Religiosis alicuius virtute priuilegij. 40
    • SECTIO VI.

      • Circa Religionum communicationem in priuilegijs pro Festorum celebratione, & diuini Officij recitatione. 42
    • SECTIO VII.

      • Circa Bullam Cruciatæ, & an virtute eius possint Religiosi à reseruatis absolui: & difficultas alia circa durationem. 46
      • Circa Moderni scriptoris Asserta nonnulla. 52
      • Circa celebrationem in Oratorio casus peculiaris. 55
    • SECTIO VIII.

      • De potestate Indicorum Episcoporum ad dispensandum in gradibus prohibitis pro foro externo. 60
      • Circa dispensationem in gradibus Matrimonio obstantibus casus peculiaris. 64
    • SECTIO IX.

      • De electa iterùm Abbatissa triennio suæ administrationis expleto. 68
    • SECTIO X.

      • An vrgente necessitate possit Episcoporum defectus sine Pontificia prouidentia suppleri, vbi præsertim de Jndijs. 75
    • SECTIO XI.

      • An taxari Magistratuum auctoritate possit pretium mercium Indicarum. 83
    • SECTIO XII.

      • Circa Mercatorum Consulatum adnotata nonnulla. 83
      • Specialis casus circa Prætorem aßistentem Jnuentario Mercatoris, qui decoxit. 94
    • SECTIO XIII.

      • Circa obligationem obseruandi Ritus pro Missæ celebratione quædāquædam scitu digna. 98
      • Circa Sanctorum cognomina vt queant in Sacris eorum Officijs pronuntiari. 107
      • Circa Collectam & famulos tuos &c. discußio vtilis.
      • De Collecta pro Indijs quid speciale. 122
      • De obligatione circa Collectæ recitationẽrecitationem. 124
    • SECTIO XIV.

      • Circa Constitutionem Pij V. Si de protegendis adnotata nonnulla. 128
      • Enodatio casus peculiaris. 131
      • Circa Priuilegia concernentia caussas S. Jnquisitionis vtilis Excursio. 135
    • SECTIO XV.

      • Circa Capitulum Sede vacante casus peculiaris ad Dimissoriarum spectans facultatem. 140
      • Pro Regularibus Assertum quoddam minimè veritati consonum impugnatur. 145
    • APPENDIX.

      • Circa Religiosorum examen, præsertim So|cietatis IESV pro Ordinibus suscipiendis.
    • SECTIO XVI.

      • Circa casum nuperum Religiosi illegitimi petentis dimißionem ob omissam informationem. Et quid circa illam pro Jndijs, & Societate IESV cum peculiari pro ea doctrina. 169
    • SECTIO XVII.

      • Circa reseruationem peccatorum carnalium in Religionibus inuerosimiles quædam profligatæ doctrinæ. 189
    • SECTIO XVIII.

      • De Professione illegitimi in Religione, in qua professus pater, & dispensatione ad dignitates. 197
    • SECTIO XIX.

      • Circa commutationem votorum profitentis, & ea nolentis extingui. 202
    • SECTIO XX.

      • Circa Religiosum in Jndijs ad Carthusiam transire volentem cum doctrinali resolutione. 208
    • SECTIO XXI.

      • An virtute facultatum, quæ Indicis solent Episcopis concedi, dispensari cum illegitimo possit, qui bona fide ordinatus est, & simplex Beneficium accepit, aut virtute alterius concessionis. 218
    • SECTIO XXII.

      • Circa Missas priuatas in nocte Natiuitatis Domini. 225
    • SECTIO XXIII.

      • Ætas in Diœcesana Synodo pro Confessarijs designata an pro Regularibus necessariò requiratur. 234
    • SECTIO XXIV.

      • An Regulares exempti incurrant suspensionem, si contra Episcopi Edictum audiant Confessiones mulierum in priuatis domibus. 241
    • SECTIO XXV.

      • Circa gabellas, quando rebus venalibus onus soluendæ certæ quantitatis pecuniæ à Clericis & laicis imponitur. 245
    • SECTIO XXVI.

      • Circa Constitutionem Clementis IX. contra Ecclesiasticos in Jndijs negotiantes. 252
    • SECTIO XXVII.

      • Defectus iurisdictionis in Confessario an pro bona fide accedentibus suppleatur. 268
    • SECTIO XXVIII.

      • An à Regijs Jndiarum Cancellarijs mulctæ possint pecuniariæ Ecclesiasticis imponi ob aliquem in consueta honoratione defectum. 273
    • SECTIO XXIX.

      • Peculiaris resolutio circa Episcoporum iurisdictionem in Regulares extra claustra delinquentes, cui casus contingentia præstitit occasionem. 278
    • SECTIO XXX.

      • Circa Indulti cuiusdam Pontificij fauorabilem intellectum doctrina vtilis. 390
    • SECTIO XXXI.

      • Regij Officiales vt valeant cum pecunia sibi credita negotiari. 297
      • Circa difficultates quasdam in materia restitutionis. 304
    • SECTIO XXXII.

      • Circa Regium rescriptum pro Indorum Chilensium libertate. 311
    • APPENDIX.

      • Circa vim supplicationis pro rescriptis Pontificijs, & specialiter circa Bullam Cruciatæ. 322
    • SECTIO XXXIII.

      • Iudicibus vt sit munerum acceptio prohibita. 334
      • Circa munerum receptionem quid ex humanis legibus habeatur. 344
      • Circa obligationem restitutionis ob leges humanas in receptione munerum violatas. 348
      • Alia insuper pro Quæstoris obligatione in ordine ad restitutionem. 354
    • APPENDIX.

      • Circa quemdam contractum Indicum. 368
      • Circa Huancauelicenses, & contractum argenti viui notandæ Resolutiones. 372
    • SECTIO XXXIV.

      • Cambium Jndicum vt sit licitum. 360
    • SECTIO XXXV.

      • Circa extraneos à Regno quid in Indijs liceat. 390
    • SECTIO XXXVI.

      • Quædam circa Indias breuiter percurruntur. 396
    • SECTIO XXXVII.

      • Circa obligationem assistendi in Præbendario Indico aliquid speciale. 404
    • SECTIO XXXVIII.

      • De Constitutione Synodali circa tempus annuæ Confessionis & Communionis. 412
    • SECTIO XXXIX.

      • Circa pœnitentias Indis imponendas vtilis doctrina, quæ & pro alijs etiam esse talis potest. 419
    • SECTIO XL.

      • Circa asportationem rerum Indicarum in diuersa loca ab eo, qui est per legem designatus. 426
    • SECTIO XLI.

      • Propositiones quædam absurdæ circa Jndos cum earum censuris.
      • Propositio I. 430
      • Propositio II. 434
      • Propositio III. 438
      • Propositio IV. 441
      • Propositio V. 442
      • Propositio VI. 446
      • Propositio VII. 454
      • Propositio VIII. 458
      • Propositio IX. 467
      • Propositio X. 473
      • Propositio XI. 475
      • Propositio XII. 479
      • Propositio XIII. 482
      • Propositio XIV. 486
      • Propositio XV. 493
      • Propositio XVI. 497
    • SECTIO XLII.

      • Baptismus in voto parentum an sufficiat infantibus, quando reipsa nequit administrari. 500
    • COROLLARIVM.

      • Circa doctrinam nuper propositam de probabilitate. Vbi de necessaria approbatione Confessariorum pro Diœcesum varietate. 508
    • SECTIO XLIII.

      • Circa Priorem & Consules Peruuiani Mercatorum Consulatus, vt sit illi munerum acceptio pœnæ inductione prohibita. Vbi & de iudice appellationis. 513
    • SECTIO XLIV.

      • Dubiorum quorumdam enodatio circa eumdem Consulatum. 520
    • APPENDIX.

      • Circa contractum Æthiopicorum mancipiorum à Rege initum cum Genuensibus Mercatoribus. 530
      • Dubij cuiusdam enodatio. 533
      • Notandæ aliquot illationes. 539
    • SECTIO XLV.

      • De exitu Nouitiæ cum licentia ad dies aliquot ex caussa leui præstita. 541
    • SECTIO XLVI.

      • De Monialibus fugientibus ratione hostilis incursionis nonnulla opportunè discussa. 550
      • Dubium I. Circa exceptionem in Palatio stante Monasterio eiusdem instituti. 552
      • Dubium II. Circa visitationem præcipuarum vrbis Ecclesiarum cum populari concursu. 555
      • Dubium III. An Moniales Limanorum Monasteriorum ad excipiendas exules fuerint obligatæ. 562
      • Dubium IV. Circa alimentorum prouisionem. Vbi specialia quædam. 565
      • Dubium V. De regimine & subiectione intra noua claustra. 570
      • Additio circa dicta num. 573. de vsu diuersi Breuiarij.
    • SECTIO XLVII.

      • De fœdere cum Anglis circa Indias stabilito. 578
    • SECTIO XLVIII.

      • Paræcialis cura an sine Examinatorum suffragio possit in Indijs valida prouisione conferri. 590
    • SECTIO XLIX.

      • An Religiosi contribuere teneantur ad reparationem muri æstibus maris obiecti, eo quòd proxima illi sit ipsorum domus. 601
    • SECTIO L.

      • Circa legem quamdam Indos donari prohibentem. 606
      • De Censura quadam scriptoris adducti circa res Jndicas, & alijs obseruatione dignis circa ipsas. 616
    • SECTIO LI.

      • Circa matrimonium contractum ab Indo cum Europæa interueniente primo gradu illicitæ affinitatis. 629
      • Additio vtilis circa nuper dicta, & potestatem absoluendi in articulo mortis. 637
    • SECTIO LII.

      • Circa Constitutionem SS. D. Clementis X. in qua Regularium priuilegia quoad prædicationem verbi Dei, & Sacramenti Pœnitentiæ administrationem declarantur. 647
      • Circa Sacramenti Pœnitentiæ administrationem. 653
    • SECTIO LIII.

      • Circa dispensationem pro gradibus mixtis, iuxta facultatem Indicis Episcopis concedi solitam. 668
Loading...